Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ct Esaias huiusce modi homines cohortatur dicens: qui ablactati estis a lacte, qui auulsi ab ubere, tribulationem super tribulationem expectate, spem super spem. non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis.

cur ista replicauerim, sequens sermo monstrabit. quae de medio mari fumantem uiderat patriam et fragili cumbae salutem suam suorumque commiserat, crudeliora inuenit Africae litora. excipitur enim ab eo, quem nescias utrum auarior an crudelior fuerit, cui nihil dulce praeter uinum et pretium et qui sub occasione partium clementissimi principis saeuissimus omnium extitit tyrannorum et — ut aliquid loquar de fabulis poetarum — quasi Orcus in tartaro non tricipitem sed multorum capitum habuit Cerberum, qui cuncta traheret, laceraret, extingueret.

hic matrum gremi i s abducerepactas, negotiatoribus et auidissimis mortalium Syris nobilium puellarum nuptias uendere, non pupillorum, non uiduarum, non uirginum Christi inopiae parcere manusque magis rogantium spectare quam uultus. hanc feram et Charybdim Scyllamque succinctam multis canibus fugiens barbaros matrona sustinuit, quae nec [*]( 1 *Rom. 8, 35-36 7 *Esai. 28, 9-10 10 Rom. 8, 18 15 ab eo, quem etc.] = Heraclianus, comes Africae 17 principis] = Honorius 21 Uergil. Aen. X 79 ) [*]( 1 confundat ad,Bp.c.m2 separauit D 2 Christi] dei g 6 isayas B 7 ortatur B 9 expectantes B 14 cimbae Ap.r.B cymbae g 15 affricae DB littoram Aa.c. littora g utrum] ut cum D 17 partium] portus Ap.c.m2 19 multo D 20 traheret] add. ac g 21 extingueret s.l.%5ml,om.cet. matris D pactas] partus in ras.m2 B 23uenderetjB pr. non in ras.m2 B pupillarum AD 24 manusque magis (magis s.Z.93) Ap.c.m2aQB manuque (quae D) manus Aa.c.m2D magisque manus g spectare B expectare eel. 25 uultus-26 multis om.D et om.g caribdim codd.; seq. in eras.y t scillamque codd. 26 qui g )

185
naufragiis parceret nec captiuitatibus flecteretur.