Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Iesu bone, quid illud in tota domo exultationis fuit? quasi ex radice fecunda multae simul uirgines pullularunt exemplumque patronae et dominae secuta est clientium turba atque famularum. per omnes domos feruebat uirginitatis professio, quarum cum inpar esset in carne condicio, unum erat praemium castitatis. parum loquor: cunctae per Africam ecclesiae quodam exultauere tripudio.

non solum ad urbes, oppida uiculosque, sed ad ipsa quoque mappalia celebris fama penetrauit. omnes inter Africam Italiamque insulae hoc rumore repletae sunt et inoffenso pede longius gaudia cucurrere. tunc lugubres uestes Italia mutauit et semiruta urbis Romae moenia pristinum ex parte recepere fulgorem propitium sibi aestimantes deum in alumnae conuersione perfecta. putares extinctam Gothorum manum et conluuiem perfugarum atque seruorum domini desuper intonantis fulmine concidisse.

non sic post Trebiam, Trasumennum et Cannas, in quibus locis Romanorum exercituum caesa sunt milia, Marcelli primum apud Nolam proelio se populus Romanus erexit. minori prius gaudio strata Gallorum agmina auro redempta nobilitas et seminarium Romani [*]( 23 cf. Cicero, Brutus 12 ) [*]( 1 non om.g 2 pr. in om.A1 aud.] est g 3 filiae] mater et filia AlD filia, mater et ania g prae gaudio g manum AI 5 uirgo om.B uirginitatem suam Ala.c. uirginitatis suae A2 6 inuenisset A2 8 illum A* fecundae A2 9 pulularunt A2 pollularent Ala.c.m2 10 clientum B omnia Al omne D 11 domus Al B 13 cunctae] nunc te A2 affricam Al B,Dp.c.m2 quondam exultabere A2 14 urbem A2 ad s.l.m2A? magalia g 15 omnia Al omne D affricam Dp.c.m2 16 conpleta A2 completae g 17 ltalia] ita A2 semi(seq. ras. 2 lilt., s.l. ruta m2)%3 18 recepere A*$SDp.c.m2,B cecipere cet. propitius A2 19 existimantes A2 dum B 20 Gotthorum g 22 trasume- -num B thrasumennum Ala.r.5sp.c.D thrasumenum Alp.rSsa.c. tra(n s.l.m2)sime- numls 24 praelio SQDB prelio A1 minoris A3 strata Gall.] gall. strata tunc A2 stratas Ala.r.D strata s (= sunt) B 25 aura (alt. a in ras.) D retenta A2 seminar(i s.l.)um A1 seminari(um s.i.)93 seminar(ium s.l.) B. )

182
generis in arce cognouit. penetrauit hic rumor orientis litora et in mediterraneis quoque urbibus Christianae gloriae triumphus auditus est.

quae uirginum Christi non huius se societate iactauit ? quae mater non tuum, Iuliana, beatum clamauit uterum? incerta apud infideles sint praemia futurorum: plus interim recepisti, uirgo, quam obtulisti. quam sponsam hominis una tantum prouincia nouerat, uirginem Christi totus orbis audiuit.