Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Finem iungo principio nec semel monuisse contentus sum. ama scripturas sanctas et amabit te sapientia. dilige eam et seruabit te; honora illam et amplexabitur. haec monilia in pectore et in auribus tuis haereant. nihil aliud nouerit lingua nisi Christum, nihil possit sonare, nisi quod sanctum est. auiae tuae tibi semper ac matris in ore dulcedo uersetur, quarum imitatio forma uirtutis est. [*]( 9 cf. I Cor. 7, 9 18 *Prou. 4, 6. 8 ) [*]( 1 banc] ac D inhabitem B domini] d B 2 meae ex tuae 33 5 aduersatur B 6 uidere desiderat ex uiderat 23 noli D 8 quorundam codd. praeterB se eras.93 9 cont. non poss. B 13 separatae AB et om.B quaerunt] que sunt D ut] ubi B 14 faciamque D 16 adfluxerit ASda.c.w2 reputamus ADaQp.c. 17 contemptus D contenti Aa.c.m2 22 tuae eras.%3, om.B ac ex et 33 dulc. in ore B 23 est] add. explicit ad demetriadem 93 )

202

CXXXI. AUGUSTINUS AD HIERONVMUM DE ORIGIXE ANIMAE.

Deum nostrum, qui nos uocauit in suum regnum et gloriam, et rogaui et rogo, ut hoc, quod ad te scribo, sancte frater Hieronyme, consulens te de his, quae nescio, fructuosum esse nobis uelit. quamquam enim te multo, quam ego sum, aetate maiorem tamen etiam ipse iam senex consulo. sed ad discendum, quod opus est, nulla mihi aetas sera uideri potest, quia, etsi senes magis decet docere quam discere, magis tamen discere quam, quid doceant, ignorare.

nihil equidem molestius fero in omnibus angustiis meis, quas patior in difficillimis quaestionibus, quam in tam longinquo tuae caritatis absentiam, ut uix possim meas dare, uix recipere litteras tuas per interualla non dierum, non mensium, [*](3 I Thess. 2, 12 ) [*](a = Ambrostanus 0. 210. sup. s. VII. ) [*]( P = Escorialcnsis & 1 14 s. VIII-IX. ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](5 = Parisinus lat. 12163 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](M = Coloniensis 60 s. IX-X. ) [*](A = Parisinus lat. 4883 A s. XI. ) [*]( consulatio aureli augustini ad hieron. presb. de origine animae a augustinus ad hieronymum de origine animae β beatus augustinus ad sanctum hier de origi(ex e)ne anime A epistula aureli augustini episcopi consulato (sic) ad hier. presb. de origine animae g epistola beati augustini ad sanctum hieronimum de origine (ex derigene) animae D epistula sancti augustini ad hier. de origine animae M liber sancti augustini episcopi ad sanctum hier. presb. de origine animae hominis A haec epistula est inter Augustini epistulas CLXVI (pars III p. 545 Goldbacher) ) [*]( 3 dominum deum D uocabit $ regnum suum $ 4 ut om.A ad ex a A 5 fructuum $ fructum A 6 nobis esse A nobis om.! uelis ADM quamquam] quam $ te (seq. ras.1 ? litt.)M te sciam si D te si (tu sis m\'Z)A quam] quem ?p 7 maior AD,Ma.c.m2 etiam ipse om.A 9 sen exaD,Aa.c.m2 sene Ap.c.m2,M (seq. ras. 1 litt.) tamen] add. decet β 10 quid] quod <p quae Ma.c.m2 quae ex qui m2A doceat aADM 11 alt. in eras.AM 12 longin- quaDA,Ma.c.m2 longinqua A (seq. ras. 4-5litt.),Mp.c.m2 absentiam(m,nras.) M absentia DA meos !P,OM.§ 13 uix] uel ADM interuallum (ex —am)a mensuum tyfrD,AMa.r. )

203
sed aliquot annorum, cum, si fieri posset, cotidie praesentem te habere uellem, cum quo loquerer, quicquid uellem. nec ideo tamen non debui facere, quod potui, si non potui totum, quod uolui.

Ecce uenit ad me religiosus iuuenis, catholica- pace frater, aetate filius, honore conpresbyter noster Orosius, uigil ingenio, paratus eloquio, flagrans studio, utile uas in domo domini esse desiderans ad refellendas falsas perniciosasque doctrinas, quae animas Hispanorum multo infelicius, quam corpora barbaricus gladius, trucidarunt.

nam inde ad nos usque ab oceani littore properauit fama excitus, quod a me posset de his, quae scire uellet, quicquid uellet, audire. neque nullum cepit aduentus sui fructum, primo, ne de me multum famae crederet; deinde docui hominem, quod potui, quod autem non potui, unde discere posset, admonui atque, ut ad te iret, hortatus sum. qua in re consilium uel praeceptum meum cum libenter et oboedienter acciperet, rogaui eum, ut abs te ueniens -per nos ad propria remearet.

quam eius pollicitationem tenens occasionem mihi credidi a domino esse concessam, qua tibi scriberem de his, quae per te scire cupio. quaerebam enim, quem ad te mitterem, nec mihi facile occurrebat idoneus et fide agendi et alacritate oboediendi et exercitatione peregrinandi. ubi ergo istum iuuenem expertus sum, eum ipsum esse, qualem a domino petebam, dubitare non potui.

Accipe igitur, quae mihi peto aperire ac disserere non graueris. quaestio de anima multos mouet, in quibus et me esse confiteor. nam quid de anima firmissime teneam, non tacebo; deinde subiungam, quid mihi adhuc expediri uelim. anima hominis inmortalis est secundum quendam modum suum. non enim omni [*]( 6 cf. II Tim. 2, 21 ) [*]( 1 aliquod oa.c.!p poss. fieri A possit Ma.c.m2 te cot. praes. A cottidie a te om.ã 2 pr. uelim Aa.c.m2 alt. uelim %,Aa.c.m2 5 parat.] promptus g 6 flaglans aa.c. fraglans DA 7 reuell. β repell. A animos M p.c.m2 8 barbarus gladio β trucidauit D 10 exitus ^ excitatusD possit aD,AMa.c.m2 uelit-uelit Aa.c.m2 11 ullum a p.c. illum ^5 coepit AãMA primum β 12 ne om.fta.c. me om.3 fama {alt. a in ras.) ^ 13 dicere g adque a5{S 14 ad ex a M **hortatus A ortatus A quia s in om.A 16 pollitationem A5 19 mihi om.$ idoneos β 20 et om.at f 21 talem qualem !p quem A 23 igitur et A 24 multos-de anima om.3 mouit g et om.A 25 quod AD,Ma.c.m2 26 adhuc om.Ma.c. adhoc β 27 non enim] non in ex nomenin m2a )

204
modo sicut deus, de quo dictum est, quod solus habeat inmortalitatem — nam de animae mortibus sancta scriptura multa commemorat, unde illud est: sine mortuos sepelire mortuos suos —, sed quod ita moritur alienata a uita dei, ut tamen in natura sua uiuere non omnino desistat, ita mortalis ex aliqua causa inuenitur, ut etiam inmortalis non sine ratione dicatur.

non est pars dei anima. si enim hoc esset, omni modo incommutabilis atque incorruptibilis esset. quod si esset, nec deficeret in deterius nec proficeret in melius nec aliquid in semet ipsa uel inciperet habere, quod non habebat, uel desineret habere, quod habebat, quantum ad eius ipsius affectiones pertinet. quam uero aliter se habeat, non opus est extrinsecus testimonio; quisquis se ipsum aduertit, agnoscit.