Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Dubito an loquar, sed — uelim, nolim —, quia crebro fit, dicendum est, non quo haec in te timere debeam, quae ista forsitan nescias nec umquam audieris, sed quo per occasionem tui ceterae praemonendae sint. cincinnatulos pueros et calamistratos et peregrini muris olentes pelliculas, de quibus illud Arbitri est: non bene olet, qui bene sem p er olet, quasi quasdam pestes et uenena pudicitiae uirgo deuitet, ut taceam de ceteris, quorum inportuna uisitatio et se infamat et alias, ut, etiamsi nihil mali operis perpetretur, tamen hoc sit uel maximum malum frustra patere maledictis et morsibus ethnicorum.

nec hoc de omnibus dicimus, sed de his, quos ecclesia ipsa reprehendit, quos interdum abicit, in quos nonnumquam episcoporum et presbyterorum censura desaeuit, ut prope periculosius sit lasciuis puellis ad loca religionis quam ad publicum procedere. quae uiuunt in monasterio et quarum simul magnus est numerus, numquam solae, numquam sine matre procedant. de agmine columbarum crebro accipiter unam separat, quam statim inuadat et laceret et cuius carnibus et cruore saturetur. morbidae oues suum relinquunt gregem et luporum faucibus deuorantur.

scio ego sanctas uirgines, quae diebus festis propter [*]( 17 Martialis II 12, 4\' ) [*]( 4 dimittunt Ap.c.m2sBD mittunt Aa.c.m2 lumentis A>sa.c.m2,D pig- mentis B 8 tibi sit B pulcra DB 9 se nescit esse g se s.lSS,om.DB pulcram D 10 reuoluto g ceruicem ç 16 peregrinis Aa.r.D 17 olentis AD pellicula AD arbitrii AD triuii B 18 qui-alt. olet in mg.m2B bene semper 1ap.c.m2 semper bene cet. 19 quarum B 20 operis om.ç 22 ethn.] inimicorum Ap.c.m2 - 23 ipsaex omnis93 28 procedunt A 2$alt. etsi.93,om.^ )

200
populorum frequentiam pedem domi cohibent nec tunc egrediuntur, quando maior est adhibenda custodia et publicum penitus deuitandum. ante annos circiter triginta de uirginitate seruanda edidi librum, in quo necesse mihi fuit ire contra uitia et propter instructionem uirginis, quam monebam, diaboli insidias patefacere.

qui sermo offendit plurimos, dum unusquisque in se intellegens, quod dicebatur, non quasi monitorem libenter audiuit, sed quasi criminatorem sui operis auersatus est. uerumtamen quid profuit armasse exercitum reclamantium et uulnus conscientiae dolore monstrasse ?

liber manet, homines praeterierunt. scripsi et ad plerasque uirgines ac uiduas σπουδασμάτια et, quidquid dici poterat, in illis opusculis defloratum est, ut aut ex superfluo eadem a nobis repetantur aut nunc praetermissa plurimum noceant. certe et beatus Cyprianus egregium de uirginitate uolumen edidit et multi alii tam Latino sermone quam Graeco omniumque gentium litteris atque linguis, praecipue in ecclesiis, ἁγνὴ uita laudata est.

sed hoc ad eas pertineat, quae necdum elegerunt uirginitatem et exhortatione indigent, ut sciant, quale sit, quod eligere debeant; nobis electa seruanda sunt et quasi inter scorpiones et colubros incedendum, ut accinctis lumbis calciatisque pedibus et adprehensis manu baculis iter per insidias huius saeculi et inter uenena faciamus possimusque ad dulces Iordanis peruenire aquas et terram repromissionis intrare et ad domum dei ascendere ac dicere cum propheta: domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae et illud: unam petii a domino, [*](3 sc. epist. XXII 19 cf. Ex. 12, 11 23 Ps. 25, 8 25 *Ps. 26, 4 ) [*]( 1 freq. pop. g 3 seruanda in My.93 4 fuit mihi g 6 qui sermo ex quis ergo m2A in se s.lSQ 7 audiunt ABa.c.m2,D 8 aduersatus S5a.r.B tamen om5SB 10 praeterierunt ex perierunt 58 11 ac ex et S3 CIlOY- (Y in ras.m2)AACN[N exp.,s.l.m2M)AAA (mut. in AEAIA m2) festinata (s.l. m2)A CIIOA(eras.)YAACNAIIA » CnOYAACNAJIA D CIlOYMCAIA- TIA B 12 ut om.A ex om.ç a om.B 13 aut-certe in mg.m2A nunc] n B et om. A ciprianus B 15 literis Sap.c.B praecipui B 16 e(ae S3)cclesia Ap.c.m2^SB ayvi) Vallarsi agnis Aaaa.c.m2,D agnes-45sp.c.m2 agminis B pertinet B 17 exortatione D exercitatione B 18 elegere A93a.c. m2D seru.] confirmanda B 19 pro et] hi D 20 queom.g appr.93p.c.m2Z)j5 21 et om.B possumusque A possumus quae D possumus 93a.c. ut possimus ç 22 aquas peru. B 25 et illud s.l.%3 et ex ut m2A peti A domino] 3 B )

201
hanc requiram, ut habitem in domo domini omnibus diebus uitae meae.

felix illa conscientia et beata uirginitas, in cuius corde praeter amorem Christi, qui est sapientia, castitas, patientia atque iustitia ceteraeque uirtutes, nullus alius uersatur amor nec ad recordationem hominis aliquando suspirat nec uidere desiderat, quem, cum uiderit, nolit dimittere. sanctum uirginum propositum et caelestis angelorumque familiae gloriam quarundam non bene se agentium nomen infamat. quibus aperte dicendum est, ut aut nubant, si se non possunt continere, aut contineant, si nolunt nubere.

digna res risu, immo planctu: incedentibus dominis ancilla uirgo procedit ornatior, ut pro nimia consuetudine, quam incomptam uideris, dominam suspiceris. nonnullae separata et absque arbitris quaerunt hospitia, ut uiuant licentius, utantur balneis faciantque, quod uolunt, et deuitent conscientias plurimarum. haec uidemus et patimur et, si aureus nummus adfulserit, inter bona opera deputamus.