Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

felix illa conscientia et beata uirginitas, in cuius corde praeter amorem Christi, qui est sapientia, castitas, patientia atque iustitia ceteraeque uirtutes, nullus alius uersatur amor nec ad recordationem hominis aliquando suspirat nec uidere desiderat, quem, cum uiderit, nolit dimittere. sanctum uirginum propositum et caelestis angelorumque familiae gloriam quarundam non bene se agentium nomen infamat. quibus aperte dicendum est, ut aut nubant, si se non possunt continere, aut contineant, si nolunt nubere.

digna res risu, immo planctu: incedentibus dominis ancilla uirgo procedit ornatior, ut pro nimia consuetudine, quam incomptam uideris, dominam suspiceris. nonnullae separata et absque arbitris quaerunt hospitia, ut uiuant licentius, utantur balneis faciantque, quod uolunt, et deuitent conscientias plurimarum. haec uidemus et patimur et, si aureus nummus adfulserit, inter bona opera deputamus.

Finem iungo principio nec semel monuisse contentus sum. ama scripturas sanctas et amabit te sapientia. dilige eam et seruabit te; honora illam et amplexabitur. haec monilia in pectore et in auribus tuis haereant. nihil aliud nouerit lingua nisi Christum, nihil possit sonare, nisi quod sanctum est. auiae tuae tibi semper ac matris in ore dulcedo uersetur, quarum imitatio forma uirtutis est. [*]( 9 cf. I Cor. 7, 9 18 *Prou. 4, 6. 8 ) [*]( 1 banc] ac D inhabitem B domini] d B 2 meae ex tuae 33 5 aduersatur B 6 uidere desiderat ex uiderat 23 noli D 8 quorundam codd. praeterB se eras.93 9 cont. non poss. B 13 separatae AB et om.B quaerunt] que sunt D ut] ubi B 14 faciamque D 16 adfluxerit ASda.c.w2 reputamus ADaQp.c. 17 contemptus D contenti Aa.c.m2 22 tuae eras.%3, om.B ac ex et 33 dulc. in ore B 23 est] add. explicit ad demetriadem 93 )

202

CXXXI. AUGUSTINUS AD HIERONVMUM DE ORIGIXE ANIMAE.

Deum nostrum, qui nos uocauit in suum regnum et gloriam, et rogaui et rogo, ut hoc, quod ad te scribo, sancte frater Hieronyme, consulens te de his, quae nescio, fructuosum esse nobis uelit. quamquam enim te multo, quam ego sum, aetate maiorem tamen etiam ipse iam senex consulo. sed ad discendum, quod opus est, nulla mihi aetas sera uideri potest, quia, etsi senes magis decet docere quam discere, magis tamen discere quam, quid doceant, ignorare.