Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Solet inter plerosque esse certamen, utrum solitaria an cum multis uita sit melior. quarum prior praefertur quidem secundae, sed, in uiris si quidem periculosa est, ne abstracti ab hominum frequentia sordidis et inpiis cogitationibus pateant et pleni adrogantiae ac [*]( 1 *Ps. 18, 10 6 cf. Ps. 83, 7 7 *Ps. 118, 67 8 *Ps. 141, 8 *Ioh. 9, 2 16 *II Tim. 2, 7 22 in alio opere] sc. epistula CXXIV ) [*]( 1 sin (n eras.) 93 sint(nt exp.)A iudicia sunt g 2 semet ipsa B 5 et s.l.m2A 6 ueterum (s.l.m2%3) luere 93 B luere ueterum g 9 ex utero eras.93 11 ait. in om.g 12 foueas A 15 non ex necm293 17 intellectuZ) 18 quam] quae g 19 responsionem] add. ordinis (hordinis D) codd., quod ex nota origenis margini adscripta ortum puto, hominis s flagites B non] modo B 20 insti- tuere g 21 fraudol. A%5a.c.m2,D 23 mittimus Aa.c.m2,^SD 24 decrescunt g 27 melior sit g 28 si in uiris (om. quidem) g si quidem scripsi quidem AD, SlJa.c. quoque 93p.c.B 29 ac] et g )

198
supercilii cunctos despiciant armentque linguas suas uel clericis uel aliis monachis detrahendi (causa) - de quibus rectissime dicitur: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus-, quanto magis in feminis, quarum mutabilis fluctuansque sententia, si suo arbitrio relinquatur, cito ad deteriora delabitur!

noui ego in utroque sexu per nimiam abstinentiam cerebri sanitatem in quibusdam fuisse uexatam praecipueque in his, qui in humectis et in frigidis habitauere cellulis, ita ut nescirent, quid agerent quoue se uerterent, quid loqui, quid facere deberent. certe, si rudes saecularium litterarum de tractatibus hominum disertorum quippiam legerint, uerbositatem solam discunt absque notitia scripturarum et iuxta uetus elogium, cum loqui nesciant, tacere non possunt docentque scripturas, quas non intellegunt, et, cum aliis persuaserint, eruditorum sibi adsumunt supercilium prius inperitorum magistri quam doctorum discipuli.

bonum est igitur oboedire maioribus, parere perfectis et post regulas scripturarum uitae suae tramitem ab aliis discere nec praeceptore uti pessimo, scilicet praesumptione sua. de talibus feminis et apostolus loquitur, quae circumferuntur omni uento doctrinae semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes.