Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sin autem iudicia\',inquiunt, \'domini uera, iustificata in semet ipsis et nihil apud deum iniustum est, ipsa ratione conpellimur, ut credamus animas fuisse in caelestibus et propter quaedam antiqua peccata damnatas in corporibus humanis et, ut ita loquamur, sepultas nosque in ualle lacrimarum poenas luere peccatorum. unde et propheta dicit: priusquam humiliarer, ego peccaui et: educ de carcere animam meam et: iste peccauit, ut caecus ex utero nasceretur, an parentes eius?et cetera his similia\'.

haec inpia et scelerata doctrina olim in Aegypto et in orientis partibus uersabatur et nunc abscondite quasi in foueis uiperarum apud plerosque uersatur illarumque partium polluit puritatem et quasi hereditario malo serpit in paucis, ut perueniat ad plurimos, quam certus sum quod, si audieris, non recipias. habes enim apud deum magistras, quarum fides norma doctrinae est.

intellegis, quid loquar — dabit enim tibi deus in omnibus intellectum — nec statim aduersum saeuissimam heresim et multo his nequiora, quam dixi, responsionem flagitabis, ne non tam prohibuisse uidear quam commonuisse, cum praesentis operis sit instruere uirginem, non hereticis respondere. ceterum omnes fraudulentias eorum et cuniculos, quibus nituntur subuertere ueritatem, in alio opere deo adiuuante subuertimus, quod, si uolueris, prompte libenterque mittemus. ultroneas enim aiunt putere merces et pretia facilitate decrescere, quae semper in raritate maiora sunt.