Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Inter omnes materias, quas ab adulescentia usque aa hanc aetatem uel mea uel notariorum scripsi manu, nihil praesenti opere difficilius. scripturus enim ad Demetriadem, uirginem Christi, quae [*]( 1 Marc. 12, 7 2 Ioh. 19, 15 4 *Rom. 11, 25-26 ) [*]( 1 filios nostros in mg.D nostros ex suos J uenite om.JB 2 alt. et D, om.cet. 3 habes] habemus J,Ba.c.m2 legisti JB,Ia.c. 4ad]inJ 6 fietD capite ID 7 eloquentissime D duplici Ba.c.m2 8 honoratior s.l.m2B,om.J 10 eadem I mihi die g expetitae g 11 inculcto (sic) ex incuncto D 12 est karitatis B; add. finit epl de terra iudae longa CLX milibus, lata circiter XLVII J explicit ad dardanum D ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX (continet praeter integram epistulam etiam partem epistjdae ab initio usque ad p. 183, 8 suo; ubicumque in hac epistulae parte duo apographa inter se non consentiunt, siglis Al et A2 usus sum). ) [*]( 58 = Caroliruhensis Augiensis 105 s. IX-X. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X., ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ad demetriadem SD ad demedriadem (sic) uirginem AlAz ad nicea demetriade B; Hieronymi MomcM exhibet titulus in 33 ) [*]( 15 adulisc. AaIQa.c.mZ adolisc. 93p.c.m2 adolesc. J}p.c.m2J?B 16 alt. uel s.l.%3 17 demedriadem AlD de(me s.l.)triadem A2 )

176
et nobilitate et diuitiis prima est in orbe Romano, si cuncta uirtutibus eius congrua dixero; adulari putabor, si quaedam subtraxero, ne incredibilia uideantur, damnum laudibus eius mea faciet uerecundia.

quid igitur faciam ? quod inplere non possum, negare non audeo: tanta est auiae eius et matris, insignium feminarum, in iubendo auctoritas, in petendo fides, in extorquendo perseuerantia. neque enim ut nouum quiddam et praecipuum a me flagitant, cuius ingenium.in huiusce modi materiis saepe detritum est, sed ne uocis meae pro uirili parte desit testimonium in eius uirtutibus explicandis, cuius — ut incliti oratoris utar sententia — spes magis laudanda quam res est, quamquam puellares annos fidei ardore superarit et inde coeperit, unde alias desisse perfectae consummataeque uirtutis est.