Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quomodo clementissimus deus, qui numquam tui oblitus est, nunc per tanta spatia temporum miseriis tuis non adducitur, ut soluat captiuitatem et, ut uerius dicam, expectatum tibi mittat antichristum ? ob quod, inquam, facinus et tam execrabile scelus auertit oculos suos ? ignoras ? memento uocis parentum tuorum: sanguis eius super [*](22 Matth. 27, 25 ) [*]( 1 liberauerunt I 2 omnis tua Ip.c.m2D babilonia I babillonia D rege (s.l.rnI) babilonio B gente Babylonica g 3 et om.D permansit sol. Ip.c.mZ mansit templi sol. Bp.c.m2 templi sol. permansit D ciro Ia.c.m2B 4 est--5 Pers. in mg. inf.I hesdra J esdra Ia.c.m2D hesdrasB esdras 1:p.c.m2 nee(ex neo I)mias Ip.e.m2B Nehemias g planissime g 6 zorababel I salatiel B salat(h s.l.)ihel I h(i s.l.)esu I Iosedec g 7 aegyptis J,la.c. egiptiis B et mac(h s.l.m2J)edonibus quae J2 et macedonibus B enumero g 8 in s.l.1: antiochum (ochum in ras.m2) B antiquorum J ephifanen JZ epiphanem B 9 g(s.l.m2 in utroque codice)neum JI ge(e eras.)neium B Cn. ç, om.D gabinum J guabinum B 10 ua(r s.l.m2)rum J Cass. Soss.] sosiumque (so in ras.m2, fuit cas) B sosiumque 1:a.c.B ex corr. m2 11 maxime B Ierosolymae ins. g hierosolimae J I hierusolyme D iherosolime B 12 et tyto D titoque B capta est B est om.B 13 Hadrianum g 14 paulo minus s.l.I 16 seruis JB 17 oppraesus (sic) B deos alienos B 18 deus quondam D quondam (s.l.) deus I 19 capt.] add. tuam s.l.B 20 ut s.l.1: 21 aduertit J; add. a te Is.l.m2D ad J ignorans J,Ia.c. 22 uoces J,IBa.c.m2 )

175
nos et super filios nostros et: uenite, occidamus eum et nostra erit hereditas et: non habemus regem nisi Caesarem. habes, quod elegisti: usque ad finem mundi seruiturus es Caesari, donec gentium introeat plenitudo et sic omnis Israhel saluus fiat, ut, qui quondam eiat in caput, uertatur in caudam.

Haec tibi, uir eruditissime, in duplicis praefecturae honore transacto nunc in Christo honoratior, tumultuaria et breui lucubratione dictaui, ne uiderer omnino reticere. eodem enim tempore, immo eodem die mihi et litterae tuae redditae sunt et meae expeditae, ut aut tacendum fuerit aut incompto eloquio respondendum, quorum alterum pudoris, alterum caritatis est.