Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec me fugit, quod perfidia Iudaeorum haec testimonia non suscipiat, quae utique ueteris testamenti auctoritate firmata sunt. illud nostris dicendum est, hanc epistulam, quae scribitur ad Hebraeos, non solum ab ecclesiis orientis sed ab omnibus retro ecclesiae Graeci sermonis scriptoribus quasi Pauli apostoli suscipi, licet plerique eam uel Barnabae uel Clementis arbitrentur, et nihil interesse, cuius sit, cum ecclesiastici uiri sit et cotidie ecclesiarum lectione celebretur.

quodsi eam Latinorum consuetudo non recipit inter scripturas canonicas, nec Graecorum quidem ecclesiae Apocalypsin Iohannis eadem libertate suscipiunt, et tamen nos utramque suscipimus nequaquam huius temporis consuetudinem sed ueterum scriptorum auctoritatem sequentes, qui plerumque utriusque abutuntur testimoniis, non ut interdum de apocryphis facere solent — quippe et gentilium litterarum raro utantur exemplis —, sed quasi canonicis et ecclesiasticis.

Respondeant mihi, qui hanc terram — quae nunc nobis Christi passione et resurrectione terra repromissionis effecta est-possessam putant a populo Iudaeorum, postquam est reuersus ex Aegypto, quantum possederit: utique a Dan usque Bersabee, quae uix centum sexaginta milium in longum spatio tenditur. neque enim Dauid [*]( 1 *Hebr. 12, 22-23 20 Respond.—p. 170, 10 barbar.] = Eucherii epist. ad Faustum p. 129, 5—20 Geyer ) [*]( 1 monte D 2 ihrlm B ihrl J 3 multorum B solemn. I sollempnitatefi ecclesia (ecl- I)JI 5 me s.l.I test. tam clara (add. tam s.l.m2) aperta B 7 inscribitur D,Bp.c.m2 8 ad-omnibus in ras.iraB 9 ecclesiasticis g 10 pr. uel om.D 11 ecclae(ecle—lasiasti J,Ia.c. cottidie(—ae J)J2\' quotidie B 12 caelebretur J eam in ras. m2B e(eros.)iam J consuetudine D 13 apocalipsin 2 Z?—lypsen Ja.c.—lypsi D 14 iohannes J tamen ex tanto B nos s.l.J utramque (m eras.) I 17 abutuntur jab eras.) B apocriphis B apocrifis cet. 18 quippe] add. qui D,Is.l.m2 utuntur B (cf. indo gramm.) 21 terra ex terrae J 22 reuersus est B reuersus Euch. Paris. ex s.l.B 23 patet quantum B possiderit J utique lin mg.D,om.JB usque ad Euch. bersabee Euch. Par. bersabee B uersabee D bersabae (-bę I)JI bersabe Euch. Esc. quae] qui JB Euch. Esc. CLX codd. CXL Euch. Par. 24 spatio (spatium Par.) in longum Euch. in longe D enim om. Euch. Par. )

170
et Salomon, potentissimos reges, exceptis his, quos post uictoriam in amicitiam receperunt, plus tenuisse scriptura testatur.