Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ac ne iorsitan lectoris tacita cogitatio trahat eum ad illam intellegentiam, ut, quod non est datum parenti, reddatur posteris, uas electionis loquitur ad Hebraeos: fide, qui uocatur Abraham, oboediuit egredi in locum, quem accepturus erat in possessionem, et egressus est nesciens, quo iret. fide peregrinatus est in terra repromissionis quasi in aliena in tabernaculis habitans cum Isaac et Iacob, coheredibus eiusdem promissionis; expectabat enim fundamentum habentem ciuitatem, cuius artifex et creator deus est.

et iterum, cum de Abel et Enoch, Noe Sarraque dixisset, intulit: iuxta fidem mortui sunt hi omnes non acceptis repromissionibus, sed procul eas uidentes et salutantes et confitentes, quia peregrini et aduenae sunt super terram. qui enim sic loquuntur, ostendunt, quod quaerant patriam. et, siquidem illius recordabantur, de qua egressi erant, habebant tempus, ut reuerterentur; nunc uero meliorem desiderant, id est caelestem.

multisque in medio sanctis ad extremum intulit: et hi omnes testi- . monium habentes in fidem non acceperunt repromissionem deo de nobis quid melius prouidente, ne sine nobis perfecti fierent. [*]( 4 cf. Act. 9, 15 5 *Hebr. 11, 8-10 13 cf. Hebr. 11, 4. 5. 7. 11 14 *Hebr. 11, 13-16 23 *Hebr. 11, 39-40 ) [*]( 1 quam] sed in ras.m2B in possess. om.I in add.m2B 2 ipsum] eium (i del.) D ac] hac D 5 habraham B 8 ire B terra Bp.c.m2 9 quasi in aliena in in ras. m2B tabern.-11 enim in mg. m2B 10 heredibus I et heredibus J et coheredibus g 11 exspectauit g ciu. hab. fund. B 12 art. et creat.] rector et art. B 13 est deusi habel B enoc B; add. et I 14 Saraque ç iuxta—15 omnes] et hii omnes iuxta fidem defuncti sunt B 15 hii JB 16 confidentes JZ 17 peregrinaia.c. peregrinia (a eras.) J aduena J sunt (s.l. erant eras.)I erant D 18 sic B se J haec Is.l.m2D 19 quae(e)- runt J,2a.c. 23 sanctis] add. commemoratisD,2hiiJB 24 habent et J fide 2p.c.m2D 25 de] pro B melius quid D 26 fuerint JDtSa.c. )

169
accessimus enim ad montem Sion et ciuitatem dei uiuentis, Hierusalem caelestem, et multa milia angelorum sollemnitatis et ecclesiam primitiuorum, qui scripti sunt in caelis.