Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Illud quoque sollicita mente tractemus et scripturarum nos doceat auctoritas, sanctos huius terrae, quam Iudaei terram repromissionis autumant, non habitatores esse, sed accolas atque peregrinos. ex iusti uiri persona legimus: aduena sum ego et peregrinus sicut omnes patres mei. qui cum diu in terrae huius tenebris uersaretur, flebiliter ingemiscit et dicit: heu me, quia peregrinatio mea prolongata est, habitaui cum habitantibus Cedar, multum accola fuit anima mea.

ubicumque autem habitator terrae legitur, et priora et media et extrema tractemus et liquido scripturarum poterit regula conprobari, semper habitatores terrae peccatores appellari, de quibus in Apocalypsi Iohannis illud exemplum est: uae habitatoribus terrae. Abraham, ad quem primum facta est promissio dicente domino: tibi dabo terram hanc et semini tuo, iuxta Stephani, primi in Christo martyris, concionem ne uestigium quidem pedis dicitur accepisse.

ita enim scriptum est: tunc egressus de terra Chaldaeorum habitauit in Charran et inde, postquam mortuus est pater eius, migrauit in terram, in qua nunc uos habitatis; et non dedit ei possessionem, ne uestigium quidem [*]( 1 cf. Act. 9, 15 2 *I Cor. 3, 9 9 *Ps. 38, 13 12 *Ps. 119, 5—6 18 *Apoc. 8, 13 19 *Gen. 12, 7 22 *Act. 7, 4-5 ) [*]( 3 estis s.l.m2B,om.J 4 sensum-5 diff. partim in ras., partim in mg.m2B sensum-et in mg.2,om.J leg. uid. I 6 scriptorum D 7 sanctos] quod omnes sancti B 8 non-9 leg. in mg. inf.Itom.J habitationem pro incolatu senserunt, unde propheta B 9 ego sum B 11 uers. in terre huius ten. B ingemescit 2p.c.m2D 13 caedar J 14 accula J,Da.c. acola :Sa.c.B incola f 17 de quibus] denique B apocalipsi B apocaly(ex i l)psin JI iohannis scribit (eras.) I 18 ue DB 19 repromissio D 20 martiris in xpo B 21 martyri D contentionem J nec D,Bs.l. pedis] add. huius terrae D, Is.l.m2Binmg.m2 23 caldeorum B charran D carran B carra J ca(r s.l.)- ram I 25 uos nunc D 26 cis D poss.] add. in ea s.l.m2B nec IDB )

168
pedis, quam repromisit dare ei in possessionem et semini eius post ipsum.

ac ne iorsitan lectoris tacita cogitatio trahat eum ad illam intellegentiam, ut, quod non est datum parenti, reddatur posteris, uas electionis loquitur ad Hebraeos: fide, qui uocatur Abraham, oboediuit egredi in locum, quem accepturus erat in possessionem, et egressus est nesciens, quo iret. fide peregrinatus est in terra repromissionis quasi in aliena in tabernaculis habitans cum Isaac et Iacob, coheredibus eiusdem promissionis; expectabat enim fundamentum habentem ciuitatem, cuius artifex et creator deus est.