Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

pudet dicere et tamen dicendum est: nobiles feminae nobiliores habiturae procos uilissimae condicionis hominibus et seruulis copulantur ac sub nomine religionis et umbra continentiae interdum deserunt uiros, Helenae sequuntur Alexandros nec Menelaos pertimescunt. uidentur haec, planguntur et non uindicantur, quia multitudo peccantium peccandi licentiam subministrat.

Pro nefas, orbis terrarum ruit et in nobis peccata non corruunt. urbs inclita et Romani imperii caput uno hausta est incendio. nulla regio, quae non exules eius habeat. in cineres ac fauillas sacrae quondam ecclesiae conciderunt et tamen studemus auaritiae. uiuimus quasi altera die morituri et aedificamus quasi semper in hoc uicturi saeculo. auro parietes, auro laquearia, auro fulgent capita columnarum et nudus atque esuriens ante fores nostras in paupere Christus moritur.