Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in cubiculo suo totas delicias habeat. numquam iuuenculos, numquam cincinnatos uideat uocis dulcedine per aures animam uulnerantes. puellarum quoque lasciuia repellatur, quae, quanto licentius adeunt, tanto difficilius euitantur et, quod didicerunt, secreto docent inclusamque Danaen uulgi sermonibus uiolant.

sit ei magistra comes, paedagoga custos non multo uino dedita, non iuxta apostolum otiosa atque uerbosa, sed sobria, grauis, lanifica et ea tantum loquens, quae animum puellarem ad uirtutem instituant. ut enim aqua in areola digitum sequitur praecedentem, ita aetas mollis et tenera in utramque partem flexibilis est et, quocumque.

[*]( s ) duxeris:, trahitur. solent lasciui et comptuli iuuenes blandimentis, affabilitate, munusculis aditum sibi per nutrices ad alumnas quaerere et, cum clementer intrauerint, de scintillis incendia concitare paulatimque proficere ad inpudentiam et nequaquam posse prohiberi [*]( 18 cf. Horat. c. III 16, 1 19 cf. I Tim. 5, 13\' ) [*]( 1 de mea disp. al. occas. g disputatione (-nis Fp.c.m2) seclusi 2 enutrio J et nutrio F I 3 mihi male g pacatarum g pacatorum Jp.c.m2 pecca- torum cet. 4 nescio F 5 in s.l.I 6 turpae J, om.g audiat g 7 monitum scripsi monitis (add. et m2I) codd. 9 rudem et g ceperit F,Ia.c.m2 10 taceas Fa.c. 11 libro F,Ja.c.m2 salamonis I 12 ac] et g 15 dulcedines g aurem g 16 quoque] que g repellantur g 17 et (t eras.) uitantur F 21 puellarum F 22 areola(s.l. afora) J; fort. alueolo 23 pr. et om.!; utramque ex utrumque codd. (fort. partem del.) quodcumque FIa.c. 24 con-.. temptuli I 25 affabilitatem J I ad] aut g 27 inpudentia Fp.c.mZ inpudentia cet. (quod ab Hieronymo scriptum et \'dicta\' uel \'facta\' subaudiendum esse non crediderÚn) prohibere (h s.l.I) codd. )

161
illo in se uersiculo conprobato: aegre reprehendas, quod sinas consuescere.