Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quid igitur? luxuriandum est in adulescentia, ut postea luxuria fortius contemnatur? absit, inquiunt; unusqui sque enim, in qua uocatione uocatus est, in ea permaneat. circumcisus quis, id est uirgo, uocatus e s t: non adducat praeputium, hoc est non quaerat pellicias tunicas nuptiarum, quibus Adam eiectus de paradiso uirginitatis indutus est.

in praeputio quis uocatus e s t, hoc est habens uxorem et matrimonio pelle circumdatus: non quaerat uirginitatis et aeternae pudicitiae nuditatem, quam semel habere desiuit, sed utatur uase suo in sanctificatione et pudicitia bibatque de fontibus suis et non quaerat cisternas lupanarium dissipatas, quae purissimas aquas pudicitiae continere non possunt.

unde et idem Paulus in eodem capitulo de uirginitate et nuptiis disputans seruos carnis uocat in matrimonio constitutos, liberos eos, qui absque ullo nuptiarum iugo tota domino seruiunt libertate. quod [*]( 1 cf. Prou. 5, 3 3 cf. Leu. 2, 11 4 cf. Ex. 25, 0 5 cf. Ex. 12, 8 6 I Cor. 5, 8 8 *Hier. 15, 17 11 I Cor. 7, 20 13 *I Cor. 7, 18 15 cf. Gen. 3, 21-24 16 *I Cor. 7, 18 19 cf. I Thess. 4, 4 cf. Prou. 5, 15 20 cf. Hier. 2, 13 22 cf. I Cor. c. 7 ) [*]( 1 reperire 2 labia 2 2 mulieris e J,om. g inpinguat 2p.c.m2 3 inuenitur 2 4 sacrificiis mel 2p.c.m2 offertur 2p.c.m2 offerunt g 5 accenditur 2p.c.m2 6 pasca 2 comedi F; add. iubetur in mg.m22 azimis codd. 7 quos (sc. azymos panes)] quas c 8 mistice F2 sed. solus g 9 sum] eram 2a.c.m2 10 pr. luxor. Fa.c.I adulisc. F,2a.c.m2 alt. luxor. F2a.c. 11 contempna(ea; e F)tar F2 absit uero ç 13 uirgo uocatus est s.l.m22 15 pelicias Fa.c. pelliceas g 16 uirg.] add. et Fa.c.2 est et Ja.c. preputium F 17 matrimonii Fp.c.m22p.c. 20 lupanarum 2 lupinarium Fa.c.m2J luparum g 23 uocansFJ liberos] add. fi (= uero) eras.2 24 nullo (n eras.) 2, om.g iugo nupt. 2 quod g quid codd. )

159
loquimur, non in uniuersum loquimur, sed in parte tractamus, nec de omnibus, sed de quibusdam dicimus. ad utrumque sexum, non solum ad uas infirmius, noster sermo dirigitur.

uirgo es: quid te mulieris delectat societas ? quid fragilem et sutilem ratem magnis committis fluctibus et grande periculum nauigationis incertae securus ascendis ? nescis, quid desideres, et tamen sic ei iungeris, quasi aut ante desideraueris aut — ut leuissime dicam — postea desideraturus sis. \'sed ad ministerium iste sexus est aptior\'. elige ergo anum, elige deformem, elige probatae in domino continentiae.

quid te adulescentia, quid pulchra, quid luxuriosa delectat? uteris balneis, cute nitida, rubicundus incedis, carnibus uesceris, affluis diuitiis, pretiosa ueste circumdaris et iuxta serpentem mortiferum securum dormire te credis? an non habitas in eodem hospitio, in nocte dumtaxat ? ceterum totos dies in huiusce modi confabulatione consumens quare solus cum sola et non cum arbitris sedes ? cum etiam ipse non pecces, aliis peccare uidearis, ut exemplo sis miseris, qui nominis tui auctoritate delinquant.

tu quoque, uirgo uel uidua, cur tam longo uiri sermone retineris? cur cum solo relicta non metuis ? saltim alui te et uessicae cogat necessitas, ut exeas foras, ut deseras in hac re, cum quo licentius quam cum germano, multo uerecundius egisti cum marito. sed de scripturis sanctis aliquid interrogas: interroga publice; audiant pedisequae, audiant comites tuae. omne, quod manifestatur, lux e s t. bonus sermo secreta non quaerit, quin potius delectatur laudibus suis et testimonio plurimorum. magister egregius contemnit uiros, fratres despicit et in unius mulierculae secreta eruditione desudat. [*]( 23 *Eph. 5, 13 ) [*]( 2 utrumque enim g 3 uas] uos Fp.c.m2 infirmus F,Ia.c.m2 infirmum Ip.c.m.2 4dilectatFla.c.m2,J 7pr.aut] haudIp.c.m2 desideraberisFa.c.mZJ 8 sis in ras. m2F elege Jp.c.mZla.c. 9 pr. elege Jp.c.m2,om.q alt. elege Jp.c.m2 10 aduliscentiaFix adulescent(u s.l.)la J adolescentula g luxoriosaF luxo(u s.i.m2)riosam2\' 11 rubicundusFJp.c.m2 -dis eel.; add. genis ç 13 secure g an] at g hospit(c F)io ex hospit(c F)ium F I 14 huiusce modi] huius Q 15 consumens scripsi consumes codd. consumis g 16 cum etiam] ut cum ç 17 delinquuntJI 18 sermone uiri g 19 aluitate (ta eras.)J uesicae I quogat F,J Za.c.m2 20 re] add. eum g 21 inuerecundius g quam cum marito egisti g 22 pediss. g 26 desp. fratres ç fratres] ff (s.l. fures) J )

160