Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

habes ibi sanctum doctissimumque pontificem Proculum, qui uiua et praesenti uoce nostras scidulas superet cotidianisque tractatibus iter tuum dirigat nec patiatur te in partem alteram declinando uiam relinquere regiam, per quam Israhelad terram repromissionis properans se transiturum esse promittit. atque utinam exaudiatur uox ecclesiae conplorantis: domine, pacem da nobis; omnia enim reddidisti nobis.

utinam, quod renuntiamus saeculo, uoluntas sit, non necessitas, et paupertas habeat expetita gloriam, non inlata cruciatum. ceterum iuxta miserias huius temporis et ubique gladios saeuientes satis diues est, qui pane non indiget, nimium potens, qui seruire non cogitur. sanctus Exuperius, Tolosae episcopus, uiduae Saraptensis imitator, esuriens pascit alios et ore pallente ieiuniis fame torquetur aliena omnemque substantiam Christi uisceribus erogauit.

nihil illo ditius, qui corpus domini canistro uimineo, sanguinem portat uitro, qui auaritiam proiecit e templo, qui absque funiculo et increpatione uendentium columbas, [*]( 2 cf. Matth. 25,1-13 6 cf. Num. 21, 22 9 *Esai.26,12 15 cf. III Reg. 17,8-24 19 cf. Matth. 21,12-13 ete. ) [*]( 1 quasi in pudicam C sanctamque] castam fJC,B inras.m2 2 nec H 3 larnpada DC, B (-ae p.c.) abs (s eras.) NaC ibi] istic g 5 scidolas V sce- dulas HCB sedulas D schedulas g superat H cott. GH quot. CB que om.rjNt 6 ne V patietur G,N (super ras.m2) te om.D partem aliam DB partem aliquam V parte alia H declin.-7 terram in mg. inf. V 7 ysrahel B promissionis G 8 promittat HC conprob. H compar. t implor. C 9 pacem tuam V omnia -10 nobis om.H 10 dedisti Ga.c.DC renuntiauimus H uoluntas (n in ras. m2) B 11 expetitamD expeuitamNt expectataH gloria 1J 12 inlatamG lataC ceterum om.r iusta t miseriam DB ibique D 13 gladius Fa.c.maVH saeuientis V est in mg.V panem Fa.c.Gv indigit Fa.c.m2; add. milio (del.)B et nimium H 14 potens] add. est codd.praeterrG sanctus-15 imit.] qui dei praecepta custo(ex u m2)dit F exsuperius VN B exsuperantius H tolosa Ga.c.m2 to(ex tu)lose B 15 saraptenis D sareptensis C saraptene H sareptene Nt imitatur VH immitato(s.i. u)r B esuriem Bp.c.m2 exemplo qui esuriens H 16 que om.H 17 uisc.] pauperibus inras.m2B erogat r erogabit D nihil —p. 142, 3 uicino] si ad clericatum perueneris, eorum F illi C,Ba.c. corp. dom. om.G 18 portauit VHNt in nitro DC B qui] q; H proicit B eiecit VH e] de GDC,tBa.r. 19 qui om.Nt increp.] add. cathedras g )

142
id est dona spiritus sancti, mensas subuertit mammonae et nummulariorum aera dispersit, ut domus dei domus uocaretur orationis [*]( I ) et non latronum spelunca. huius e uicino sectare uestigia et ceterorum, qui uirtutum illius similes sunt, quos sacerdotium et humiliores facit et pauperiores, aut, si perfecta desideras, exi cum Abraham de patria et de cognatione tua et perge, quo nescis. si habes substantiam, uende et da pauperibus, si non habes, grandi onere liberatus es; nudum Christum nudus sequere. durum, grande, difficile, sed magna sunt praemia.