Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

non est facile de perfecta aetate credendum, quam et uita praeterita defendit et honorat uocabulum dignitatis, uerum, quia homines sumus et interdum contra annorum maturitatem puerorum uitiis labimur, si me uis corrigi delinquentem, aperte increpa, tantum ne occulte mordeas; corripiet me iustus in miseri-5 cordia et increpabit me, oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. quem enim diligit dominus, corripit, flagellat autem omnem filium, quem recipit. et per Esaiam clamat deus: populus meus. qui beatos uos dicunt, seducunt uos et semitas pedum uestrorum supplantant.

quid enim mihi prode est, si aliis mala mea referas, si me nesciente peccatis meis, immo detractationibus tuis alium uulneres et, cum certatim omnibus narres, sic singulis loquaris, quasi nulli alteri dixeris ? hoc est non me emendare, sed uitio tuo satisfacere. praecepit dominus peccantes in nos argui debere secreto uel adhibito teste et, si audire noluerint, referri ad ecclesiam habendosque in malo pertinaces quasi ethnicos et publicanos.

Haec expressius loquor, ut adulescentem meum et linguae et aurium prurigine liberem, ut renatum in Christo sine ruga et [*](5 Ps. 140, 5 7 *Prou. 3, 12 et *Hebr. 12, 6 10 *Esai. 3, 12 15 cf. Matth. 18, 15-17 20 cf. Eph. 5, 27 ) [*]( 1 facile] add. aliquod crimen r prouecta g cred.-2 uocab. om.G quem V 2 honorat] honor et jT ornat Nt dignit.] add. aliquid credere G 4 corregire ra.c.m2 corrigere T/p.c.m2,CBcorregere V increpat H 5 me mordeas V, Bp.c. corripiet—11 suppl. om.r 6 increpabit CN B -uit cet. me om.C 8 deus \'t( flagellat (fiaari,yol)G castigat cet. 9 recepit C et-deus om.DC esayam tB isaiam H dominus g 10 dicant D seducunt om.fJ 11 semitas om.H peduum VD subuertunt DCB 12 prode est G prodest cet. si] add. me nesciente P referas mea g proferas H 13 si-15 dixeris om.r nescien- tem D sciente N peccatis] malis H detractat. Gv detract. cet. alterum V 14 cum ex non V,om.GDC hominibus B narrans V sic ex sin D nec H 15 dix. alteri g alteri] alii H,om.G non est Fv suo G 16 praecipit CNt, Bp.c. os D arguit (t exp.) B arguere V 17 uel] uel si G habito C et si om.G et] ut N,om.V audiere C ausscultare (sic)H noluerit HD,Na.c. ad eclesiam referri G referre V ad om.D 18 habendosque (osque inras.m2) B habendique D malum V quasi] sicut f et publ. om.H 19 hec inras.m2B prae(e t)ssius vNt,Ba.c.m2 presidia H loquar fJDB adulesc. GD adulisc. H adolisc. V adolesc. cet. lingua H,Da.c.m2 20 ut] et B )

141
macula quasi pudicam uirginem exhibeam sanctamque tam mente quam corpore, ne solo nomine glorietur et absque oleo bonorum operum extincta lampade excludatur ab sponso.