Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Non mihi nunc per uirtutum prata ducendus es nec laborandum, ut ostendam tibi uariorum pulchritudinem florum, quid in se lilia habeant puritatis, quid rosarum uerecundia possideat, quid uiolae purpura promittat in regno, quid rutilantium spondeat pictura gemmarum.

iam enim propitio domino stiuam tenes, iam in tectum atque solarium cum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conuersione restinguit atque in uase euangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse saluari. rursumque, quod uiderat, in specie candidissimi linteaminis in superna transfertur et credentium turbas de terris in caelum rapit, ut pollicitatio domini conpleatur: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt.

totum, quod adprehensa manu insinuare tibi cupio, quod quasi doctus nauta post multa naufragia rudem conor instruere uectorem, illud est, ut, in quo litore pudicitiae pirata sit, noueris, [*]( 9 cf. Luc. 9, 62 10 cf. Act. 10, 9-11, 18 17 Matth. 5, 8 ) [*]( 1 adulisc. VHP adolesc. CNHHB calcare H 2 scandescere B scanderis Nt ascendere GH est FNt 3 tantum PDClPB gloriae S quantum DCPB ignominiae lIfg 5 nunc mihi H,om.DC es] est riuulus DCB 6 pulch(c N)rit. uariorum Nt uariarum H pulcr. HDNB pulchritudines P quid-purit. om.G 7 rosa Ipç uerecundiae(—e)C*Pg posside possideat Ip possideant C 8 uiolarum H rutilantiam \'P spondeant H 9 do G aestiuam Ifl tenens GDa.c. 10 in om. S adque G,lPs.l. apostulo H,om.\'/\' 11 coraeli GH cornilii V fide saturabatur H saturatus P satur Ga.e.m2 12 conuersionem (m eras.N)Nt conuersatione G restinguet H 13 quadriangulo H quod om.H discendente H ad—discit om.G terram g discet H dicit B docet 1]1 14 rursusque H uiderant H in specie om.H 15 lentiaminis 1J luminis H turbas GlJPIfI -bam eet. 16 in] ad g conpleretur B impleatur G 17 mundi G corde in mg.fJ quia DC 18 pr. quod ex que B quod ut quasi G 19 nautor V cogor B 20 uictorem H uectatorem B,om.G ut om.t in quo] quo in N quod in t quicumque deo seruire coeperit, omnes insidias diaboli diligenter obseruet et quasi cautus et sollicitus gubernator, in qaoT littoreP,J5(ex —e) pyrata DlNi piratae Bp.c. pyratae (-e) DC sint DC,Bp.c. nouerit r. )

121
ubi Charybdis et radix omnium malorum auaritia, ubi Scyllaei obtrectatorum canes, de quibus apostolus loquitur: ne mordentes inuicem mutuo consumamini, quomodo in media tranquillitate securi Libycis interdum uitiorum Syrtibus obruamur, quid uenenatorum animantium desertum huius saeculi nutriat.