Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sicut enim sagitta, si mittatur contra duram materiam, nonnumquam in mittentem reuertitur et uulnerat uulnerantem illudque conpletur: facti sunt mihi in arcum prauum et alibi: qui mittit in altum lapidem, recidet in caput eius, ita detractator. cum tristem faciem uiderit audientis, immo ne audientis quidem, sed obturantis aures suas, ne audiat iudicium sanguinis, ilico conticescit, pallet uultus, haerent labia, saliua siccatur.

unde idem uir sapiens: cum detractatoribus, inquit, non conmiscearis, quoniam repente ueniet perditio eorum; et ruinam utriusque quis nouit? tam scilicet eius, qui loquitur, quam illius, qui audit loquentem. ueritas angulos non amat nec quaerit susurrones. Timotheo dicitur: aduersus presbyterum accusationem cito ne receperis. peccantem autem coram omnibus argue, ut et ceteri metum habeant. [*]( lPs. 140,4 4 Gal. 6, 7 5 cf. IReg. 16, 7 6 *Prou.25,23 9*Ps.77,57 10 *Eccli. 27,28 13 cf.*Esai. 33,15 15 *Prou. 24, 21-22 20 *I Tim. 5,19—20 ) [*](1 traho H quid facere C quid facere quid D possumus N 2 excusationis C -ne t 3 ludit H inluditur V,Np.c.m2 deluditur DCB; add. nec ueritas angulos habet B (c/. 19) 4 est] add. frs H noli N dns enim B 5 uidemus] cumH faciae rja.r.N salamon II 7 linguam detrahentem H 8 matheriam B materiem yHD in] adNp.c.m2t in in V reuertetur C 10 peruersum H mittet D 11 recidit Nt,Bp.c. residet G recadit H in] super H detractator (ex -tur m2r)rv detractatio G detractor cet. 12 nec H,Bp.c. alt. audientes V 13 opturantis H obturantes V obdurantisGp.c.DB ne] nec H ut non Nt conticiscit H conticiscet Gy 14 palleat H pallent D pallente C idem om.Nt 15 detractat. Gv detract. cet. non] ne \'lDC,B in ras.m2 con(co Binras.m2)misc. GfJB misc. cet. 16 uenit HNt 17 ruina H utris- \'que G quis nouit om.H 18 quam] seq. ras.3litt.D 19 amas (s eras.)t habet B nec quaerit sus. om.H quaeret G susurros G (ex surros) vNt 20 aduersum VC cito acc. G 21 cito om.H ne] non V reciperis H reci- piris ex recipias m2v peccantes Gt 22 et otn.VHDC timorem G s )

140

non est facile de perfecta aetate credendum, quam et uita praeterita defendit et honorat uocabulum dignitatis, uerum, quia homines sumus et interdum contra annorum maturitatem puerorum uitiis labimur, si me uis corrigi delinquentem, aperte increpa, tantum ne occulte mordeas; corripiet me iustus in miseri-5 cordia et increpabit me, oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. quem enim diligit dominus, corripit, flagellat autem omnem filium, quem recipit. et per Esaiam clamat deus: populus meus. qui beatos uos dicunt, seducunt uos et semitas pedum uestrorum supplantant.

quid enim mihi prode est, si aliis mala mea referas, si me nesciente peccatis meis, immo detractationibus tuis alium uulneres et, cum certatim omnibus narres, sic singulis loquaris, quasi nulli alteri dixeris ? hoc est non me emendare, sed uitio tuo satisfacere. praecepit dominus peccantes in nos argui debere secreto uel adhibito teste et, si audire noluerint, referri ad ecclesiam habendosque in malo pertinaces quasi ethnicos et publicanos.