Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nulla ars absque magistro discitur. etiam muta animalia et ferarum greges ductores sequuntur suos. in apibus principes sunt; grues unam sequuntur ordine litterato. imperator unus, iudex unus prouinciae. Roma, ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit et parricidio dedicatur. in Rebeccae utero Esau et Iacob bella gesserunt. singuli ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur. in naui unus gubernator, in domo unus dominus; in quamuis grandi exercitu unius signum expectatur.

et ne plura replicando fastidium legenti faciam, per haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum, sed uiuere debere in monasterio sub unius disciplina patris consortioque multorum, ut [*](3 Phil. 4, 7 5 Ps. 75, 3 6 *Rom. 12, 13 14 cf. Gen. 25, 22 ) [*]( 1 ut declinamus D et declinandum r 2 quae(e H)renda est GH ut] et Nt sufficiat (a exp.)P suffecit V querere eam P eam] illam DB 3 studio omni B 4 omne sensu t quo D habitaculum H dei s.l.DN 5 pulcreque DN, Pa.c. 6 pac. pers. DCB pacis] legis P 7 sequentes Np.r. sectantes H leuius GNt scitatoque B uisitatoqui (sic) H usitatoque GDC ut ita] ut it C uita W ita V 8 ten. ard. B 9 afferentes B 10 maiesterio H etiam -13 prouinciae] si enim animalia et ferae, aues et apes duces habent et principes suos secuntur, quanto magis homines sine rectore et doctore esse non possuntjT etiam in fJC et om. P 11 greges] reges et f suos duct. seq. V secuntur TGHCNt in om.H 12 secuntur IIWB ordine litterato (to in ras.m2) B ordinem litterarum C,om.H unus iudex G 13 conderetur H habere reges GvW reges habere cet. 14 par(ri s.l.m2)cidium H rebeche B isau H 15 gerunt Nt sing. archipr. om.G 16 arcidiaconi G diaconi B 17 utitur D naue V pr. unus] add. est GNt in domo] domi H in naui P alt. unus] add. est Nt 18 quemuis G quouis DB,Np.r. uis C grande VD spectaturiVfB 19 illum V tenditur V tendat H 20 uiuere deuere (deberi V) in mon. Gy uiuere in mon. D,Ba.c.m2 monachus uiuat in mon.r )

134
ab alio discas humilitatem, ab alio patientiam, hic te silentium, ille doceat mansuetudinem, non facias, quod uis, comedas, quod iuberis, habeas, quantum acceperis, uestiaris, quod acceperis, operis tui pensa persoluas, subiciaris, cui non uis, lassus ad stratum uenias ambulansque dormites, necdum expleto somno surgere conpellaris, dicas psalmum in ordine tuo — in quo non dulcedo uocis sed mentis affectus quaeritur scribente apostolo: psallam spiritu, psallam et mente et: cantantes in cordibus uestris; legerat enim esse praeceptum: psallite sapienter —, seruias fratribus, hospitum laues pedes, passus iniuriam taceas, praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem, credas tibi salutare, quidquid ille praeceperit, nec de maioris sententia iudices, cuius officii est oboedire et inplere, quae iussa sunt, dicente Moyse: audi, Israhel, et tace.

tantis negotiis occupatus nullis uacabis cogitationibus et, dum ab alio transis ad aliud opusque succedit operi, illud solum mente retinebis, quod agere conpelleris.