Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Dum essem iuuenis et solitudinis me deserta uallarent, incentiua uitiorum ardoremque naturae ferre non poteram; quae cum crebris ieiuniis frangerem, mens tamen cogitationibus aestuabat. ad quam edomandam cuidam fratri, qui ex Hebraeis crediderat, me in disciplinam dedi, ut post Quintiliani acumina Ciceronisque fluuios grauitatemque Frontonis et lenitatem Plinii alphabetum discerem, stridentia anhelantiaque uerba meditarer.

quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quotiens desperauerim quotiensque cessauerim et contentione discendi rursus inceperim, testis est conscientia tam mea, qui passus sum, quam eorum, qui mecum duxere uitam. et gratias ago domino, quod de amaro semine litterarum dulces fructus capio. [*]( 3 *Prou. 13, 4 7 cf. Ezech. 16, 25 19 cf. Otto, Sprichwoerter p. 195 ) [*]( 1 ac regiam] e(ae C)gregiam DC ac(super ras., fuisse uidetur et) egregiam B et om.G 2 piscibus ut (ut eras.)N et libri HDB operentur Gv ci(y)Y\'bam ηΨ3 animus rjW satietur N; add. quia Nt omnis anima otiosi Nt 4 aegipt. Y\' egypt. H egipt. B hanc V morem] modum Y\' 5 opere ac] operis ç; add. cibo C cibu (s.l.m2)N necessariam W necessitatem g 6 anime (e in ras. m2)B animae suae H uag(ex c B)entur (n exp. B) DCB quis H cogit. mens g 7 et in instar G fornicariae H diu. omni tr. Nt 9 Dum ess. iuu.] cumque essem in heremo G 10 ferre] refrenare B quem fJC 11 frang. ] fatigarer H cogit. s.l.N his cogit. DC 12 ad] ob H domandam H ebreis t B 13 in disc. dedi] tradidi disciplinae H in s.l.B quintilliani HN WB cacumina\'H flumina V cyceronisque DC ciceronis GNt fluuiu H 14 et om.H leuitatem \'1J B plini G pleni H plenii D polemii B alph. yCB alf. (alfauetum G alfabetumque H) cet. 15 et stridentia C anel. N tB hanel. C hanil. H quQS.l.m2T meditarer] resonafem Nt insumserim G sumpserim t insumitur H 16 dispensauerim D quot. cess. om.Ht 17 que om.V et] ex G contentionem r7Nt intentione H rursum ηΝ1 inciperim VH C inciperem DNtB incipereG 18 tam om.Nt 19 duxerunt VCW et gratias-20 capio] qui assidue insistit (ex adsistit m2) lectioni, in praesenti quidem laborat, sed postea gratulatur, cum ceperit de amaris seminibus litterarum dulces capere r do H amoro H amore et f amarissimo DNt 20 fructos capio V capio fructos H carpo g ) [*]( 9* )

132