Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Vidimus nuper et planximus Croesi opes unius morte deprehensas urbisque stipes quasi in usus pauperum congregatas stirpi et posteris derelictas. tunc ferrum, quod latebat in profundo, supernatauit aquae et inter palmarum arbores Merrae amaritudo monstrata est. nec mirum: talem et socium habuit et magistrum, qui [*](2 egentium famem suas fecit esse diuitias et miseris derelicta in suam lo miseriam tenuit. quorum clamor tandem peruenit ad caelum et patientissimas dei uicit aures, ut missus angelus pessimo Nabal Carmelio diceret: stulte, hac nocte auferent animam tuam a te; quae autem praeparasti, cuius erunt? )

Uolo ergo te et propter causas, quas supra exposui, non habitare cum matre et praecipue, ne aut offerentem delicatos cibos rennuendo contiistes aut, si acceperis, oleum igni adicias et inter frequentiam puellarum per diem uideas, quod noctibus cogites. numquam de manu et oculis tuis recedat liber, psalterium discatur ad [*](6 d. IV Reg. 6, 5-7 7 cf. Ex. 15,23. 27 11 cf. I Reg. c. 25 12 *Luc. 12,20 ) [*]( 1 quasdam y,om.HNt ob(p B)pugnantium yWb expurgationum G pu- gnantium cet. 2 confligere G ut] nec V et eras. B uulgi] uiles 1J 1JI faciant sui Nt 3 faciunt H,Da.e. et] ut DCB lucra sect. VW 4 chroesi Nt crisi 17 a.c.m2 crisy W crisici H opus H unus C 5 orbisque NtB quas fJH, om.G usumyW styrpi H 6 iacebatV profundumHW fundoG 7 aqua V inter palmarum] ex myrrarum aquas H arboris H merrae G mirrae W, B (ex mirae) murrae V myrrae(-e) cet. 8 nec mirum] nimirum V pr. et s.l.N,om.H et mag. habuit C qui in ras. m2B atque DC 9 fames D,1JI (ex fame m2) facit H et diuitias W miseris] que miseris essent B del(l eras.)relictas H sua t 10 ten. mis. C reseruauit mis. g uenit Nt. 11 pessimo (el. I Reg. 25, 3) fJp.e.m2HNt pessimus cet. 12 carmeloG carmelis(s eras.)B cornelo C aufertur a te anima tua G animam tuam auferant a te H 13 praeparastis C parasti GNt 15 uolo-1S cogites] religiosus inter mulieres habitare non debet, ne die uideat, quod nocte cogitet r uolo] ut H exposuimus DB 16 et] aut H aut ne C ne G,om.H offerente DCNt rennuente t renuntiando V renuendo g 17 accipiasfl oleum om.t adicias] accipiasH frequentiaHt 18 die G nocte V in uocte Nt 19 manu tua 1J tuis om.il recedat-p. 130, 1 uerbum] discedat liber psalterii ad uerbum C liber psalterii discedat ad uerbum D recedat liber psalterium ad uerbum discatur ad uerbum H disc. psalt. g psalterium ex psalmorum V ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III, Hilberg. ) [*]( 9 )

130
uerbum, oratio sine intermissione, uigil sensus nec uanis cogitationibus patens.

corpus pariter animusque tendatur ad dominum. iram uince patientia; ama scientiam scripturarum et carnis uitia non amabis. nec uacet mens tua uariis perturbationibus, quae, si pectori insederint, dominabuntur tui et te deducent ad delictum maximum. fac et aliquid operis, ut semper te diabolus inueniat occupatum. si apostoli habentes potestatem de euangelio uiuere laborabant manibus suis, ne quem grauarent, et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritalibus debebant metere carnalia, cur tu in usus tuos cessura non praepares ?