Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cumque omnes liberum habeant arbitrium et sponte sua uel uirtutes possit capere uel uitia, illae multo in peiori condicione erunt, quam nunc sunt. hae ad meliorem statum peruenient, quia diuersi motus et uariae uoluntates in utramque partem diuersum accipient statum, id est, ut et angeli homines uel daemones et rursum ex his homines uel angeli fiant.

cumque omnia uario sermone tractasset adserens diabolum non incapacem esse uirtutis et tamen necdum uelle capere uirtutem, ad extremum sermone latissimo disputauit angelum siue animam aut certe daemonem, quos unius adserit esse naturae sed diuersarum uoluntatum, pro magnitudine neglegentiae et stultitiae iumentum posse fieri et pro dolore poenarum et ignis ardore magis eligere, ut brutum animal sit et in aquis habitet ac fluctibus, et corpus adsumere huius uel illius pecoris, ut nobis non solum quadrupedum sed et piscium corpora sint timenda.