Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Corporales quoque substantias penitus dilapsuras aut certe in fine omnium hoc esse futura corpora, quod nunc est aether et caelum et si quod aliud corpus sincerius et purius intellegi potest. quod cum ita sit, quid de resurrectione sentiat, perspicuum est. solem quoque et lunam et astra cetera esse animantia, immo, quomodo nos homines ob quaedam peccata his sumus circumdati corporibus, quae crassa sunt et pinguia. sic et caeli luminaria talia uel talia accepisse corpora, ut uel plus uel] minus luceant, et daemones ob maiora delicta aerio corpore esse uestitos.

omnem creaturam secundum [*](4 cf. Esai. 65,17 (66, 22) . Orig. n. d. I 6, 3 p. 82 9 cf. ibid. I 6, 3 p. 83 cf. Eph. 6, 12 19 cf. Orig. JI. d. I 6, 4 p. 85 22 cf. ibid. I 7, 4 p. 90 27 cf. ibid. I 7, 5 p. 91 cf. Rom. 8, 19-21 ) [*](1 principatibus et B tronis et B 4 isayam B celum B s§clmIIs.l.m2D 5 non s.l.m2B 8 per uarietate II mundi IIp.r.D 10 aliquo ex alio m2II mundis] rnundi II 12 ut s.l.Tl per om.B alt. uel s.l.TI 13 sustinuerunt B eruditi g erudita (ex -tu 77) codd. 15 rationabiles (bi del. ml) B hominibus f 16 alt. et om.B 17 neglig. IIp.c.m2B 18 praeuenire B 19 delap- suras 77 20 esse Jest II ether B ***aer 77 aer D 21 quod] quod est D 25 grassa D sunt s.l.m2B pigra B alt. et] etiam B 26 pr. uel s.l.m2B 27 aereo g ) [*]( 7* )

100
apostolum uanitati esse subiectam et liberari in reuelationem filiorum dei. ac ne quis putet nostrum esse, quod dicimus, ipsius uerba ponamus: in fine atque in consummatione mundi, quando uelut de quibusdam repagulis atque carceribus missae fuerint a domino animae et rationabiles creaturae, alias earum tardius incedere ob segnitiem, alias pernici uolare cursu propter industriam.