Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ante annos circiter decem sanctus uir Pammachius ad me cuiusdam scidulas misit, quae Origenis JIEQV agxcdv interpretata uolumina continerent, immo uitiata, hoc magnopere postulans, ut Graecam ueritatem seruaret Latina translatio et in utramque partem, seu bene seu male dixisset ille, qui scripsit, absque interpretis patrocinio Romana lingua cognosceret. feci, ut uoluit, misique ei libros, quos cum legisset, exhorruit et recludens scrinio, ne prolati in uulgus multorum animos uulnerarent, a quodam fratre (ex iis), qui habent zelum dei sed non secundum scientiam, ad legendum rogatus ut traderet quasi statim reddituro, propter angustiam temporis fraudem non potuit suspicari.

qui acceperat legendos, adhibitis notariis opus omne descripsit et multo celerius, quam promiserat, codicem reddidit. eademque temeritate et—ut leuius dicam — ineptia, quod male subripuerat, peius aliis credidit. et quia difficile grandes libros et de rebus mysticis disputantes notarum possunt [*](11 cf. Rom. 10, 2 ) [*](II = Turicensis Awjiensis 49 s. IX. ) [*](33 = Caroliruhensis Augiensis 105 s. lX-X (continet inUium usque ad p. 96, 7 interpretis, deinde post uacuum spatium unius fere columnae finem a p. 117,15 quis igitur usque ad 19 nouerit his uerbis additis: igitur ego, qui scribere debui, pro prolixitate eplae dimisi. qui uero legere uoluerit, [seq. ras. 3 litt.] requirat in loco). ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*](hieronimus (ieronimus B incipit liber hieronimi 77) ad auitum, in quo (ubi D,om.B) ea, quae (add. sunt B) in libris peri arcon (con s.l.m2II) contra (ad- uersusD) catholicam fidem sunt (catholiam sunt fidem 93 catolicam fidem B fidem catholicam sunt D) pandit (pandet 93,om.B) codd. ) [*]( 4 scidulas scripsi scidulam D scedulam (ex sedulam 77)7793 scedulas B schedulas s quae ex et II originis 77a.c.SS nEPI APKQN (s.i peri arcon) 77 piarchon B ite praxmn 93 item praxmin D 5 continerent (non -ret!) codd. 6Lat. seru. g latinam liD utraque parte 93# 8 uolui Da.c.m2 9 ei s.l.m2II exorruit IJa.c.m2B reclusit s 10 ex iis addidi,om.codd. 11 habent scripsi habens codd. habebat g 12 rog., ut trad. ad leg. f redditurus ex -ros n 16 snbrepuerat Ila.c.m2 crediderit D deficile lla.c.m2 17 libros s.l.m2B libri g- et om.g misticis Fla.c.B )

97
seruare conpendia, praesertim qui furtim celeriterque dictantur, ita in illis confusa sunt omnia, ut et ordine in plerisque et sensu careant. quam ob rem petis, Auite carissime, ut ipsum ad te exemplar dirigam, quod a me olim translatum et nulli alii traditum a supra dicto fratre peruerse editum est.

Accipe igitur, quod petisti, sed ita, ut scias detestanda tibi in eis esse quam plurima et iuxta sermonem domini inter scorpiones et colubros incedendum, ut est illud — et statim in primo uolumine —: Christum, filium dei, non natum esse, sed factum; deum patrem per naturam inuisibilem etiam a filio non uideri; filium, qui sit imago inuisibilis patris, conparatum patri non esse ueritatem; apud nos autem, qui dei omnipotentis non possumus recipere ueritatem, imaginariam ueritatem uideri, ut maiestas ac magnitudo maioris quodam modo circumscripta sentiatur in filio; deum patrem esse lumen inconprehensibile; ( Christum conlatione patris splendorem esse perparuum, qui apud nos pro inbecillitate nostra magnus esse uideatur.

duarum statuarum, maioris et paruulae, unius, quae mundum inpleat et magnitudine sua quodam modo inuisibilis sit, et alterius, quae sub oculos cadat, ponit exemplum priori patrem, posteriori filium conparans. deum patrem omnipotentem appellat bonum et perfectae bonitatis, filium non esse bonum sed auram quandam et imaginem bonitatis, ut non dicatur absolute bonus, sed cum additamento \'pastor bonus\' et cetera; tertium dignitate et honore post patrem et filium adserit spiritum sanctum. de quo [*]( a ) cum ignorare se dicat, utrum factus sit an infactus, in posterioribus, quid sentiret, expressit nihil absque solo deo patre infactum esse [*]( 7 cf. Luc. 10, 19 9 cf. Origenes Jiegi ἀϱχω̃ν I praef. 4, p. 10 Koetschau 10 cf. ibid. I 2, 6 p. 36 14 cf. ibid. I 2, 6 p. 37 17 cf. ibid. 1 2, 8 p. 38 20 cf. ibid. I 2, 13 p. 46 23 cf. Ioh. 10, 11 cf. Orig. n. d. I praef. 4, p. 11 26 cf. ibid. I 2, 6 p. 35 ) [*]( 2 ut et ex et ut m211 3 Auite] a me II 4 quo II a me in mg.fI et (s.l.)olim B 6petisB 7 esse s.l.m2B 8 est om.D et om. B 9 patrem om.B 10 a filio etiam B 11 patre D 15 collaudatione (uda eras.)D conlaudatione (in mg. coparatione m2) II 17 unus IIa.c.m2D 19 oculos ex cęlos D 20 coparans s.l.fI deum -21 filium inmg. inf.m2II 21 non om.ll 25 fac-. tum IIa.c.m2D infactus IIp.c.m2 infectus cet. in post. -26 deo pa partim in ras. partim in mg. m2 B 26 quid] qui de D quid de eo s infactum Ilp.c.mZ infectum cet. ) [*]( LVI. Hieron. Bpist. III, Hilberg. ) [*]( 7 )

98
confirmans, filium quoque minorem a patre, eo quod secundus ab illo sit, et spiritum sanctum inferiorem a filio in sanctis quibusque uersari atque hoc ordine maiorem patris fortitudinem esse quam filii et spiritus sancti et rursum maiorem filii fortitudinem esse quam spiritus sancti et consequenter ipsius sancti spiritus maiorem esse uirtutem ceteris, quae sancta dicuntur.

Cumque uenisset ad rationabiles creaturas et dixisset eas per neglegentiam ad terrena corpora esse delapsas; etiam haec addidit: grandis neglegentiae atque desidiae est in tantum unumquemque defluere atque euacuari, ut ad uitia ueniens inrationabilium iumentorum possit crasso corpore conligari.