Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quod non uitio principum, qui uel religiosissimi sunt, sed scelere semibarbari accidit proditoris, qui nostris contra nos opibus armauit inimicos. aeterno quondam dedecore Romanum laborabat imperium, quod Gallis cuncta uastantibus fusoque apud Alliam exercitu Romam Brennus intrasset, nec pristinam abolere poterat ignominiam, donec et Gallias, genitale Gallorum solum, et Gallograeciam, in qua consederant occidentis orientisque uictores, suo imperio subiugasset.

Hannibal, de Hispaniae finibus orta tempestas, cum uastasset Italiam, uidit urbem nec ausus est obsidere. Pyrrhum tanta tenuit Romani nominis reuerentia, ut deletis omnibus e propinquo recederet loco nec auderet uictor aspicere, quam regum didicerat ciuitatem. et tamen pro hac iniuria — non enim dicam superbiam, quae bonos exitus habuit — alter toto orbe fugitiuus tandem Bithyniae mortem ueneno repperit, alter reuersus in patriam in suo regno [*](10 principum] sc. Arcadii et Honorii 11 proditoris] sc. Stilichonis ) [*]( 3 triginti Ip 4 aruerunt ATIDlP 5 praeter-6 libert.] multi miseri sunt, qui in obsidim(m eras.)one et captiuitate generati nec desiderant, quam nesciunt, libertatem r praeter] pp D captiu. et] captiuitatis B 6 credet g; add. stiliconem dicit II 7 quae] que II comprehendunt hystorie B conpre(e D)- hendent Aa.c.m2D con(m Z?)pre(e II)hendunt (unt in ras.II) Ap.c.m2IJB in om.B 8 gloria sua B nec N non A 9 superlectili KIJl supellectili IlD suppellectili AB suppellecti N supellectile s uita N 12 dedecore (pr. de exp. )A laborat K,lPa.c. 13 alliam Jla.c.m2 aliam Aa.c.m2D galliam KN*PB,IIp.c.ni2 italiam Ap.c.mtZ 14 brenus Aa.c.m2IlD,lPa.c. brenniusi B brinnusf intra- ret N intrauit g pot. abol. g 16 consederat K*P orientis occidentisque KN P subiugasset Ka.c.m2 -ent cet. 17 horta D ora Ka.c. tempestate Ap.c.m2\' 18 italia K pyrrum AN scribe (del.m2) pirrum B 19 ut et AIID e] et Aa.r.IlD 20 audebat g 21 superb(u N)iam KN B -bia cet.. 22 bythiniae IIDNtP bythaeniae K bit(h s./.wj2)iniae A biderine B )

94
occubuit; et utriusque prouinciae Romani populi uectigales sunt.

nunc, ut omnia prospero fine eueniant, praeter nostra, quae amisimus, non habemus, quod uictis hostibus auferamus. potentiam Romanae urbis ardens poeta describens ait: quid satis est, si Roma parum est? quod nos alio mutemus elogio: quid saluum est, si Roma perit? non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea uox, omnes captorum dicere poenas, omnia caesorum percurrere nomina possim. et haec ipsa, quae dixi, periculosa sunt tam loquenti quam audientibus, ut ne gemitus quidem liber sit nolentibus, immo nec audentibus nobis flere, quae patimur.

Responde mihi, carissima in Christo filia, inter ista nuptura. es ? quem acceptura uirum ? credo fugiturum aut pugnaturum — quid utrumque sequatur, intellegis — et pro fescennino carmine terribilis tibi rauco sonitu bucina concrepabit, ut, quas pronubas, habeas forte lugentes, ut quibus deliciis affluas, quae possessionum tuarum reditus perdidisti, quae obsessam familiolam tuam morbo et fame cernis contabescere ?

sed absit, ut de te talia sentiam, ut sinistrum quippiam suspicer de ea, quae suam animam domino consecrauit. non tam tibi quam sub tuo nomine aliis sum locutus, quae uinosae [*]( 4 Lucanus V 274 7 Uergil. Aen. VI 625-627 22 cf. I Tim. 5, 13 ) [*]( 1 occubuit ex occidit B populi Romani g 2 prospere K prospero in N ueniant KDNP praeter] pp B 3 quid AIID quondam potentiae romae r 4 ardens om.B dis(ss 7T)cribens r,Aa.c.m2ITD satis] salutis r romae F 5 quod—elogio] nos uero dicamusT nos om.B eloquio A est] esse potest/1 6 peri it r 7 sint centum r 9 ferrea uox om.F captiuorum r 10 cessorum nomina percurrere r nomina super ras. 4 litt.m2A possint N 11 et haec -aud.] in haec deuenimus mala r loquentibus N 12 nec (c del.m2)r nol. immonec] nonr audientibus TAa.r.,KllNB 13 nobis om.B flere] ferre B quod r 14 filia in xpo II 15 cedo s aut] ut Da.c. an g 16 intellige B ferscennino D fescennino nuptiali B 17 buccinaAa.r.B concrepauit Aa.c.mZ IIDN ut] aut B quas] quatenus N quas habes g pronubis IIa.c.m2 18 sorteB ut] aut *P,B (ex ait) afluasK 19 redditus g peditu N 20 cernes K de te talia ex dote alia B sinistri quipiam 77 21 dom. an. s 22 uinosae] otiosae (ociose II) AIID )

95
et curiosae atque uerbosae domus circumeunt matronarum, quarum deus uenter est et gloria in confusione earum, quae nihil aliud de scripturis nisi digamiae praecepta nouerunt, quae in alieno corpore sua desideria consolantur, ut, quod ipsae fecerunt, alias facere uideant et malarum societate palpentur. qua- 3 rum cum inpudentiam et propositiones apostolicarum sententiarum interpretatione contriueris, legito, quomodo tibi in uiduitate uiuendum sit, librum ad Eustochium de uirginitate seruanda et alios ad Furiam atque Saluinam, quarum altera Probf quondam consulis nurus, altera Gildonis, qui Africam tenuit, filia est. hic libellus \'De monogamia\' sub nomine tuo titulum possidebit. [*]( 2 *Phil. 3, 19 3 cf. I Cor. 7, 9. 39; Rom. 7, 2 8 cf. epist. XXII 9 cf: epist. LIV et LXXIX ) [*]( 1 et curiosae s. I. B, om. AN atque uerbosae s. I. m2 B, om. N domos ANp.c.m2,V dom(add. o s.l.m2) B circumeunt (m eras.) 77 2 uenter deus AIIDB 3 nisi de B praecepto B 4 quae in alieno -palp.] detestabiles (ex -lis m2) sunt, qui mala alios (sic) suadent q: in se fecerunt et in alieno peccato sua scelera consolantur, ut (ex etm2), dum hoc, quod ipsi admiserunt, alteros (ex -rus m2) facere uident, quodam modo malorum societate palpe(ex i m2)n- tur r alieno] aliarum AllD 5 fecerint s malorum K 6 inprudentiam Dp.c.m2 7 uiduitate seruanda ATID 8 eusthoch. A estoch. D 9 siluinam IID sauinam B 10 alt. Gild. om.N galdonis Ap.c.m2 11 tuo nomine B poss.] add. explicit ad aggeruciam de monogamia D )

96