Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quod igitur barbarae castitati non potuit inferre captiuitas, hoc matrona nobilis faciet et experietur alterum uirum, quae priorem aut bonum perdidit aut malum experta est, ut rursum contra iudicium dei facere nitatur ? quid ? si statim secundum perdiderit, sortietur et tertium? et si ille dormierit, in quartum quintumque procedet, ut quo a meretricibus differat ? omni ratione uiduae prouidendum est, ne castitatis primos excedat limites. quos si excesserit et uerecundiam ruperit matronalem, in omnem debacchabitur luxuriam, ita ut prophetam mereatur audire dicentem: facies meretricis facta est tibi; inpudorata es tu. quid igitur ? damnamus secunda matrimonia ?

minime, sed prima laudamus. abicimus de ecclesia digamos ? absit, sed monogamos ad continentiam prouocamus. in arca Noe non solum [*](fi cf. Ualer. Max. VI 1, ext. 3 21 *Hier. 3, 3 24 cf. Gen. 7, 2-9 ) [*]( 1 in] ad g 2 referam B seris A 3 sanguinaris D uenerabile Aa.c.m2IID Theutonum g 4 inund. om.D 5 Aquas] quas lP mario KB,Ap.c.m2 mari- one N mari cet. 6 obpugnanti (-te m2) II pugnante KNB 7 trahendas ATID primum codd.-praeterKW 9 inpetrarint KIJJ imperarent N sub(m N)mouen- tes KNlP lictores lP littore Aa.c.m2 litore Na.c. 10 paru. caesis g 12 quo B potuit] seq. ras. 3 litt.B 13 faciat 11 D—ant Aa.c.m2 et om.KP 15 quod A a.c.m2xPB que # 16 dbrtietur (r eras.ll) societur AD tertio ATID ille si TI 17 ut nihil sit quo s quo eras.B 18 ne cast.] necessitatis r excidat K pudicitiae excedatr quod KAFID 19 superet (ex -rit rn2)AfID matrimonialem r debach. ATID debacc. Kip debac. B dibacch. N bachatur r 20 lu- xoriam rAa.c.ma,IJl propheta D 22 es tu] aestu A non damnamus JT * 23 minime om.r 24 monogamus Aa.c.m21Jl sicut in r archa B ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III. Hilberg. ) [*]( 6 )

82
munda, sed et inmunda fuerunt animalia; habuit et homines, habuit et serpentes. in domo quoque magna uasa diuersa sunt, alia in honorem, alia in contumeliam. est et crater ad bibendum, est et matula ad secretiora naturae.

nam cum in semente terrae bonae centesimum et sexagesimum et tricesimum fructum euangelia doceant et centenarius pro uirginitatis corona primum gradum teneat, sexagenarius pro labore uiduarum in secundo sit numero, tricenarius foedera nuptiarum ipsa digitorum coniunctione testetur, digamia in quo erit numero ? immo extra numerum. certe in bona terra non oritur, sed in uepribus et in spinetis uulpium, quae Herodi inpiissimo conparantur, ut in eo se putet esse laudabilem, si scortis melior sit, si publicarum libidinum uictimas superet, si uni sit prostituta, non pluribus.