Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quod quidem obseruat et gentilitas in condemnationem nostri, si hoc non exhibeat ueritas Christo, quod tribuit mendacium diabolo, qui et castitatem repperit perditricem. hierophanta apud Athenas eiurat uirum et aeterna debilitate fit castus, flamen unius uxoris ad sacerdotium admittitur, flaminica quoque unius mariti uxor eligitur, ad tauri Aegyptii sacra semel maritus adsumitur, ut omittam uirgines Uestae et Apollinis Iunonisque Achiuae et Dianae ac Mineruae, quae perpetua sacerdotii uirginitate marcescunt.

stringam breuiter reginam Carthaginis, quae magis ardere uoluit quam Iarbae regi nubere, et Hasdrubalis uxorem, quae adprehensis utraque manu liberis in subiectum se praecipitauit incendium, ne pudicitiae damna sentiret, et Lucretiam, quae amissa gloria castitatis noluit pollutae conscientiae superuiuere. ac ne multa longo sermone contexam, quae potes de primo contra Iouinianum uolumine [*]( 5 cf. Leu. 21, 13-15 et 22, 12-13 6 cf. Leu. 21, 2 7 cf. Leu. 22, 12 12 cf. Tertull. de exhort. cast. c. 13 18 cf. Uergil. Aen. IV 20—29 19 cf. Liuius LI per. 21 cf. Liuius I 58 ) [*]( 1 sit II praefert D 2 qui] 1 siquid (1 si eras., d exp.) B si s elegimus AIIa.c.,D 3 et non N 4 pont. s.l.B,om.g 5 mar. et] maritatas Ba.c.ç; 6 inortuisqu§ (mortuis eras.N) DN sicut] add. mortuis N matri et patri K sic] sicutAa.c.m2D simul J,p.c.»n2 7 exib. KWB 8 alienas eas AIID pr. et s.l.KyOtn.ip sacrif. iieirinras.il sacrificis N deputari ç 10 obseruet Aa.c.m2 11 mendatium Ka.c.m2AB 12 reperit AD hieropanta K<P,Ba.c.m2 iero-. phanta II 13 athenas euirat ABp.c.m2 14 ammittitur N flaminea s quae(e)que Aa.c.m2D 15 elig. ux. lP tauria NB egipti Bp.r. egiptiis N 16 uirginis Aa.c.m2TlD appolli(ex e A)nis KA qJ apollonis D achiua Aa.c.m2IID 17 perpetuae K,\'Pa.r. marciscuntKP 18 reginaAp.c.m2 cartag.AD chartag. N 19 Hiarbae s hasdrib. KlP asdri(u s.l.)b. B uxor Ap.c.m2N utraque N 20 manus D 21 lucret(c K)ia K\'P,Ap.c.m2 23 contexam] add. habes quam plurima KlP quae] quia N )

81
in aedificationem tuam sumere, unum tantum, quod in patria tua gestum est, repetam, ut scias pudicitiam etiam barbaris ac feris et sanguinariis gentibus esse uenerabilem.

gens Teutonum ex ultimis oceani atque Germaniae profecta litoribus omnes Gallias inundauit saepiusque caesis Romanis exercitibus apud Aquas Sextias Mario oppugnante superata est. quorum trecentae matronae, cum aliis se uiris captiuitatis condicione tradendas esse didicissent, primo consulem deprecatae sunt, ut templo Cereris ac Ueneris in seruitium traderentur. quod cum non inpetrarent submouente eas lictore, caesis paruulis liberis mane mortuae sunt repertae suffocatis laqueo faucibus et mutuis conplexibus se tenentes.