Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

simulque considera, quod uidua non eligatur nisi unius uiri uxor. et nos putabamus sacerdotum hoc tantum esse priuilegium, ut non [*](1 cf. I Tim. 5,5 3 cf. I Tim. 5, 3 5 I Tim. 5,17 7 cf. Marc. 7,10-13 8 Ex. 20,12 13 cf. Marc. 7, 11 19 cf. I Tim. 5, 4 et 16 21 cf. Luc. 16, 9 23 cf. I Tim. 5, 9 ) [*]( 1 quibus] felices sunt, quibus r deus om.Am2 dat. int. g 2 adol. Ap.c.m2NB 3 prop. ac lib. B ac] et s delegari Bp.c.ç 4 ele(i KP)mo- sina KAIIDIJI helemosina B eleemosyna s 5 digni s.l.B 6 qui ex que m2A quia D et] et in B 7 dixerit Aa.c.m2IlDN dixerat Ap.c.m2 9 non] ne D 10 uictis IIa.c.m2 iunctis D uariis Aa.c.m2 11 domino g ut s.l.B et s.l.B 13 e om.NB 14 ho est 77 • i - (= id est) B promissi D 15 si s.l.m2A cybo(s.l. u m2)s A uertitur KP uertentur II uertet D 16 fiebat] flebantN et] autN offerentAa.c.m2 18 adol. Ap.c.m2NB 20 uidua/ £ \'/J utetur N, Bp.c. quae] qui lP afluit K fluit Aa.c.m2IID 21 mammona Ap.c.m2II sibi facere g 22 possent Aa.c.m2JJD susc. tab. K P recipere tab. cet. tab. recipere g 23 uidua anus K non s.l.K uiri unius N 24 putamus g )

79
admittatur ad altare, nisi qui unam habuerit uxorem. non solum enim ab officio sacerdotali digamus excluditur, sed et ab elemosyna ecclesiae, dum indigna putatur stipe, quae ad secunda coniugia deuoluta est. quamquam in lege sacerdotali teneatur et laicus, qui talem se praebere debet, ut possit eligi in sacerdotium. non enim eligitur, si digamus fuerit, porro eliguntur ex laicis sacerdotes: ergo et laicus tenetur mandato, per quod ad sacerdotium peruenit.

Aliud est, quod uult apostolus, aliud, quod cogitur uelle. ut concedat secunda matrimonia, meae est incontinentiae, non illius uoluntatis. uult esse omnes sicut se ipsum et ea cogitare, quae dei sunt, et solutos nequaquam ultra alligari. sed, si labentes per incontinentiam ad baratrum stupri uiderit peruenire, digamiae porrigit manum, ut cum una magis quam cum pluribus uolutentur. quod nequaquam amare dictum et contra apostoli regulam secundus nuptiator exaudiat.