Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

honor autem inpraesentiarum uel pro elemosyna uel pro munere accipitur, ut est illud: presbyteri duplici honore dignis habeantur, maxime, qui laborant in uerbo et doctrina. et in euangelio dominus disserit mandatum legis, in quo dicitur: honora patrem tuum et matrem tua m, non in uerborum sono, qui inopiam parentum cassa potest adulatione frustrari, sed in uictus necessariis ministrandis debere intellegi.

iubente enim deo, ut filii alerent parentes pauperes et redderent beneficia senibus, quae paruuli acceperant, scribae et pharisaei e contrario docebant filios, ut parentibus responderent: \'corban, hoc est donum, quod altari pollicitus sum et in templi dona promisi, si tu a me acceperis cibos, uertetur in tuum refrigerium\'. atque ita fiebat, ut egentibus patre et matre sacrificium offerrent filii, quod sacerdotes scribaeque consumerent. si ergo apostolus pauperes uiduas — eas tamen, quae adulescentulae sunt et nulla debilitate franguntur – cogit suis manibus laborare, ne grauetur ecclesia et possit anus uiduas sustentare, qua excusatione utitur, quae opibus mundi affluit, quae potest etiam aliis ministrare et de iniquo mamona facere sibi amicos, qui possint eam in aeterna suscipere tabernacula?