Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quodque addidit: tantum in domino, amputat ethnicorum coniugia, de quibus et in alio loco dixerat: nolite iugum ducere cum infidelibus. quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci cum tenebris? quae [*]( 2 *I Cor. 7, 8—9 9 cf. I Cor. 7, 32—33 10 *I Cor. 7, 39—40 19 cf. I Cor. 7, 27 20 cf. I Cor. 7, 3-4 22 I Cor. 7, 39 24 *II Cor. 6, 14-16 ) [*]( 1 abstrahatur Ap.c.m2 faciet II 2 et s.l.m2A coiintios B quit B aliquid ATID 4 ut] sicut et B sin autem N se non AIID 5 enim est s enim om.B quam uri ab Hieronymo consulto omissum lector addidisse uidetur 6 aposto(ex u 7I)lus ATINB infers lP inferes K intulit cet. 7 alioquin om.D et] set D 9 et] sed D,om.N . 10 est ex es m2K 11 uir eius uiuit codd. praeterKlP 12 liberata P 14 cons. meum g 15 pr. et s.l.B in s.l.m2A 16 sensus] add. est AIID et om.Aa.c.m2TlD diuerse ex diue B;add. sunt N sedunusex secundumm2A 17 unus est N si uiuente N 19 all. uxoirKa.c.yt all. est ux. cet. ux. all. est g 20 pot. nun hab. B 21 possent Aa.c.m2TTD 23 etnic. Aa.c.rrCl hetnic. B ethnic. II et om.B 26 lucis g )

77
conuentio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele? qui consensus templo dei cum idolis? ne scilicet aremus in boue et asino, ne tunica nuptialis uario sit texta subtemine.

extemploque tollit, quod concesserat et, quasi paeniteat eum sententiae suae, retrahit: b e a tior erit, si sic permanserit, suique hoc magis dicit esse consilii. quod, ne contemnatur ut hominis, spiritus sancti auctoritate confirmat, ut non indulgens homo fragilitati carnis humanae, sed apostolus praecipiens sancto spiritu audiatur.