Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Alioquin absolutum bonum est et sine conparatione peioris esse, quod apostolus est, id est solutum, non ligatum, nec seruum sed liberum, cogitantem ea, quae dei sunt, non ea, quae uxoris. et protinus in consequentibus: mulier, inquit, alligata est uiro, quamdiu uiuit uir eius. quodsi dormierit uir eius, libera est: cui uult, nubat, tantum in domino. beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium. puto autem, quod et ego spiritum dei habeam.

et in hoc idem sensus, quia idem et spiritus; diuersae epistulae, sed unus auctor epistularum. uiuente uiro mulier alligata est et mortuo soluta. ergo matrimonium uinculum est et uiduitas solutio. uxor alligata est uiro et uir alligatus uxori in tantum, ut sui corporis non habeant potestatem et alterutrum debitum reddant nec possint habere pudicitiae libertatem, qui seruiunt dominatui nuptiarum.