Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

proponis mihi gaudia nuptiarum; ego tibi opponam pyram, gladium, incendium. non tantum boni est in nuptiis, quod speramus, quantum mali, quod accidere potest et timendum est. libido transacta semper sui relinquit paenitudinem numquamque satiatur et extincta redaccenditur. usu crescit et deficit nec rationi paret, quae impetu ducitur. sed dicis: \'amplae opes et dispensatio rei familiaris egent auctoritate uiri\'. scilicet perierunt domus caelibum et, nisi cum seruulis tuis ipsa seruieris, familiae tuae imperare non poteris.

auia tua, mater et amita nonne auctoritatis pristinae honorisque maioris sunt, dum eas et tota prouincia et ecclesiarum principes suscipiunt? ergo milites et peregrinantes sine uxoribus sua hospitiola non regunt et nec inuitant ad conuiuia nec inuitantur? quasi non possis probatae aetatis habere famulos uel libertos, in quorum nutrita es manibus, qui praesint domui, qui ad publicum respondeant, tributa persoluant, qui te suspiciant ut patronam, diligant ut alumnam, uenerentur ut sanctam.

quaere primum [*]( 2 Uergil. Aen. IV 548-552 24 cf. Matth. 6, 33 ) [*]( 3 onera N abicis lP 5 talami B 7 feretrales ex feretales m2II fera et alis N 8 sychaeo N sycheo Kp.c.m2TI sicheo cet. Sychaei uel Sichaei g 9 gladium (add.s.l. et ml, aut m2K)KlP gladium et cet. 10 est s.l.m2B inest (n eras.)A seperamus Ka.r. separamur IJ1 11 accedere ATlBa.c.,D est om.B lib. transacta] illis, qui tunc habuerint finem luxoriae, quando uitae, transacta libido r 12 plenitudinem Dp.c. numq. sat.] numquam extinguitur numquamque saciatur B numquam quia Ila.r. numquam s saciantur (n eras.) A 13 pr. et] sed B remaccenditur (m eras.) JP sed accenditur Aa.c.m2D reaccen- ditur rp.r.Ap.c.m2IJp.r.B accendituriV defecitFAa.c.mZ ratione FAa.c.m2 14 dices rlf amplae] add. nobis s.l.(del.) D et s.l.rrt2A,om.TlD dispensatione IID 15 auctoritatem(m eras.) II domos Aa.c.m2D 17 honoreque B 15 eis Tla.e.D prou. et eccl.] ecclesia etS 19 suspiciunt D 20 et om.N 22 alt. qui] uel AIID,om.N B 23 suspiciant D\'P suscipiant cet. matronam Kp.c.m2Bp.c. 24 uenerantur II )

89
regnum dei et haec omnia adponentur tibi. si de ueste cogitaueris, lilia tibi de euangelio proponentur; si de cibo, remittere ad aues, quae non serunt nec metunt et pater tuus caelestis pascit illas. quantae uirgines et uiduae absque ulla sorde rumoris suam substantiolam gubernarunt?

Caue, ne iungaris adulescentibus, ne his adhaereas, propter quas apostolus concedit secunda matrimonia, et sustineas in media tranquillitate naufragium. si Timotheo dicitur: adulescentiores uiduas deuita et iterum: anus ut matres, adulescentulas ut sorores cum omni castitate, quare tu me non audias commonentem ? fuge personas, in quibus potest malae conuersationis esse suspicio, nec paratum habeas illud e triuio: \'sufficit mihi conscientia mea; non curo, quid loquantur homines\'.

et certe apostolus prouidebat bona non solum coram deo sed et coram hominibus, ne per illum nomen dei blasphemaretur in gentibus. habebat utique potestatem sorores mulieres circumducendi, sed nolebat se iudicari ab infideli conscientia. et, cum posset de euangelio uiuere, diebus ac noctibus laborabat manibus suis, ne quem grauaret credentium. si scandalizat, inquit, [*]( 1 cf. Matth. 6, 28 et Luc. 12, 27 2 cf. Matth. 6, 26 et Luc. 12, 24 6 cf. I Tim. 5, 11-15 8 I Tim. 5, 11 9 *I Tim. 5, 2 14 cf. Rom. 12, 17 15 cf. Rom. 2, 24 16 cf. I Cor. 9,5 17 cf. I Cor. 10,29 18 cf. I Thess. 2, 9 19 *I Cor. 8, 13 ) [*]( 1 adpon. KA\'P appon. cet. adicientur g 2 lilia] illa N proponentur KN,Ba.c. -untur eel. si de cibo -3 illas partim in ras. partim in mg. m2B- (erat tort.: si autem de cibo, manna tibi apponitur; ultima tria uerba seruata sunt) remiteris (ex -res) Bm2 mitteris N remitteris ç 3 non] nec Bm2 nec] neque AIID metunt] meruit Bm2 pascet Aa.e.m2IID 4 humoris B 6 caue -8 naufr.] caueat uidua iu(ex io m2)uenes, ne illa familiaritate iungatur adule(ea; i m2)scentibus et susti(ex e m2)neat in(ex im m2) media tranquillitate naufragium r adolesc. AN R adulise. ra.c.m2D adolescentulis C 7 quos KN quod Aa.c.m2IIDB secunda om.A et] ne B 8 adolesc. ANB 9 anus] ama anus ç ut] sitD 10 adolesc. (—la B)ANB cast. habetoN 11 quaD coinmonente (-uente D -nentem Ap.c.m2 IIa.r.B) non audias (audeas Ila.r. codd.praeter K*P fuge] fugiat uidua r 12 mal. conu. pot. esse r pot. esse mal. conu. N potest] putes B 13 habeas-trinio in ras.m2B e] de A 14 loq. Ka.c.m2lP loq. de me B de me loq. cet. praeuidebat A solum] tantum C 15 et] etiam N B 16 sororem mulierem ç 17 circumducendas N iudicare lP 18 posset Ap.c.m2NB possit cet. 19 graueret A )

90
esca fratrem, non manducabo carnem in aeternum. dicamus et nos: si scandalizat soror illa uel frater non unum et alterum sed totam ecclesiam, nec sororem uidebo nec fratrem.

melius est rem familiarem minui quam animae salutem, perire, quod — uelimus nolimus — aliquando periturum est, quam id amittere, pro quo omnia dimittenda sunt. quis nostrum non dicam cubitum, quod enorme est, sed unius unciunculae decimam partem adicere potest ad staturam suam ? et solliciti sumus, quid manducemus aut quid bibamus ? ne cogitemus ergo de crastino: sufficit diei malitia sua.

Iacob fratrem fugiens magnis in patris domo diuitiis derelictis nudus pergit in Mesopotamiam et, ut nobis fortitudinis suae praeberet exemplum, lapide capiti subposito uidet scalam ad caelum usque subrectam et dominum innitentem super eam; per quam ascendebant angeli et descendebant, ut nec peccator desperet salutem nec iustus in sua uirtute securus sit. atque, ut multa praeteream — neque enim tempus est, ut adsumptis testimoniis omnia disseram — post annos uiginti diues dominus et pater ditior, qui dudum Iordanen in baculo transierat, cum tribus turmis [*]( s ) gregum in patriam reuertitur. apostoli toto orbe peregrini non aes in zona, non uirgam in manu, non gallicas habuere in pedibus et tamen dicere poterant: nihil habentes et omnia [*]( 6 cf. Matth. 6, 27 et Luc. 12, 25 8 cf. Matth. 6, 25. 31 et Luc. 12, 22. 29 9 Matth. 6, 34 10 cf. Gen. 28, 10-13 17 cf. Gen. c. 31 18 cf. Gen. 32,10 21 II Cor. 6,10 ) [*]( 1 fratrem] add. meum s.l.m2B in aet. non mand. carnem B in aet. carnem non mand. ATIDN 2 illa om.B 3 un. et alt.] nos B et] uel AIID 4 sal. an. C 5 perire et id contemni r perire melius est sponte dimittere B perire melius est amittere s uellimus nolumus ra.c.m2 uelimus aut nolimus N nolimus bisD est om.rD est melius est sponte dimittere 5 6 pro om.N 7 inorme N unciunculae KIJi unc(t J.JI)iolae cet. 8 addicere B 9 ergol inquit N crastina B 10 domo patris KIJi 11 deliciis B relictis N perrexit N perfugit A mesopoth. A mesopot. syrie (ex syrii) B in Mesopot. s 12 uidet ΚΨ nidit cet. 13 ad om.A porrectam B 14 per s.l.A ascendebat ANa.c. angeli et descendebant s.l.m2N nec] ne ra.c.m2A 15 di- (s eras.J7)spere(ex i m2l}t riTD,Aa.c.m2 in] de rN sec. sit] confidat r lQuts.l.m2B assumpti testimonii codd. praeter ΚΨ; add. utt (del.m2)B 17 edis- seram s annus K patre N 18 ditior s.l.m2 (in l. ras. 8 litt.) A diuitior N iordanem AIID —ne B 19 peregrinati Bp.c. 20 galicas Kp.r. calicas IJip.r. galliculas N caligas cet. )

91
possidentes et: argentum et aurum non est nobis, quod autem habemus: in nomine domini nostri Iesu Christi surge et ambula. non enim erant diuitiarum sarcina praegrauati et ideo stantes cum Helia in foramine petrae per angustias acus transire poterant et posteriora domini contemplari.

nos uero ardemus auaritia et contra pecunias disputantes auro sinum expandimus nihilque nobis satis est et illud, quod de Megarensibus dicitur, iure miseris coaptari potest: aedificant quasi semper uicturi, uiuunt quasi altera die morituri. et haec facimus, quia domini uerbis non credimus, quia aetas optata cunctis non uiciniam mortis, quae debetur mortalibus lege naturae, sed cassa spe annorum nobis spatia pollicetur. nemo enim tam fractis uiribus et sic decrepitae senectutis est, ut non se putet. unum adhuc annum esse uicturum. unde subrepit obliuio conditionis suae, ut terrenum animal et iam iamque soluendum erigatur in superbiam et animo caelum teneat.

Uerum quid ago? fracta naue de mercibus disputo. qui tenebat, de medio fit, et non intellegimus adpropinquare antichristum, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. uae praegnantibus et nutrientibus in illa die. quorum utrumque de fructibus nuptiarum est. praesentium miseriarum pauca percurram.

quod rari hucusque residemus, non nostri [*](1 *Act. 3, 6 4 cf. III Reg. 19,11—13 5 cf. Matth. 19, 24 etc. 8 cf. Tertull. Apolog. c. 39 18 cf. II Thess. 2, 7—8 19 *Matth. 24, 19 ) [*]( 1 pr. et om.N aur. et arg. AIIDN 2 hab.] add. hoc damus B, add. hoc tibi damus inmg.II,g dom. nostri IilP dom. N,om.cet. 3 Christi] add. Nazareni g 4 Elia g 5 angustias (i eras.)A angustia II 6 nos uero] plerique r in auaritia *P,Kp.c.m2Na.r. 7 sat N et ill. -8 potest] ita ut (s.l.) merito nobis dicatur illa sententia, quae de megarrensi(ex e m2)bus dicta est F 8 iure] tu N coaptare II potes N 9 uiuituri N uiuunt—10 facimus] ideo nonprouidemus in posterum praesentis [ex tes m2) uitae uolum(m del.m2)ptate detenti r uiuant Aa.c.mZIlD die altera B 10 credimus et ç; 11 uicinam lP uicina Ap.c.m2 uicinia ex uicina B 12 spe] per Ka.c.ml spe per P nobis om.l\' pollicetur Bp.c. pollicemur Ap.c.m2 enim om.r 13 fractis super ras. 3 litt.D fractus A et] nec r putet se ç; 14 esse s.l.m2K uiuiturum N unde et Bp.c.m2 et ideo JP subripit A,Bp.c. obliuionem N condicionis DN 15 suae om.r et om.N B 16 teneat celum B caecum ex caelum mlA 18 antichr. approp. ç; 19 Iesus] add. Christus s interficiat B spiritu s.l.II 21 u(super ras. 2litt. m2)trumque A est] et Aa.c.mZFlD, ras. 1 litt. B )

92
\' meriti sed domini misericordiae est. innumerabiles et ferocissimae nationes uniuersas Gallias occuparunt. quicquid inter Alpes et Pyrenaeum est, quod oceano Rhenoque concluditur, Quadus, Uandalus, Sarmata, Halani, Gypedes, Heruli, Saxones, Burgundiones, Alamanni et — o lugenda res publica! — hostes Pannonii uastauerunt.

etenim Assur uenit cum illis. Mogontiacus, nobilis quondam ciuitas, capta atque subuersa est et in ecclesia multa hominum milia trucidata, Uangiones longa obsidione finiti, Remorum urbs praepotens, Ambiani, Atrabatae extremique hominum Morini, Tornacus, Nemetae, Argentoratus translatae in Germaniam, Aquitaniae Nouemque populorum, Lugdunensis et Narbonensis prouinciae praeter paucas urbes cuncta populata sunt, quas et ipsas foris gladius, intus uastat fames.

non possum absque lacrimis Tolosae facere mentionem, quae ut hucusque non rueret, sancti episcopi Exsuperii merita praestiterunt. ipsae Hispaniae iam iamque periturae cotidie contremescunt recordantes inruptionis Cymbricae et, quicquid alii semel passi sunt, illae semper timore patiuntur. [*]( 6 Ps. 82, 9 9 Uergil. Aen. VIII 727 . ) [*](1 misericordiae -dia cet. 2 quidquid KD et om.N 3 epyreneum N pyreneum AIID pireneum B pere(piriXm2)neum K(l\' occeano A renoque P et (s.l.m2) renoque K et reno (0 s.l.m2B) ADB et h(s.l.m2)reno II et yhieno N concluditur KIfJ incl. cet. quandus B 3 uuandalus AIID wandalus N uandi- lus B 4 alani AIID gypedes KN\'P gipedes (gipides m2A)ATID cipides B herucli IID erucli (c exp.) et (eras.)A 5 alemanni B Alemani g 0 s.l.m2B puplica TID uastarunt ς 6 asur Aa.c.m2ΠΨ si!iiul(exp.)cum B mogontiacus (a s.l.K) KAlP mogontiaci N mogantiacus IID magontiacus s.l.B Mo(a)- guntiacum g 7 quaedam N 8 finiti KlJl deleti cet. 9 urbis Aa.c.m2N atrabitae KIfJ Attrebatae ç que om.B 10 moreni N tornacos KlP nemete IID nemitae (-te Ψ) ΚΨ argentoratos ΚΨ, Aa.c.m2 11 aequitaniae II eqn. AD 12 pop. sunt cuncta ç cunctę de (eras.) populate N cuncta (-te m2) populata (-te m2) B cuncta populate (-ta p.c.) A 13 in (eras.) ipsas A et (s.l.m2) intus B non] nec K 14 tholoseB ut s.l.B neexntN nonom.N 15 exsup(b 7I)erii episcopiAIID ipsaeHisp. -18 pat.] post 6 litteras euanidas: tempore pessimo. alii perierunt, alii uero, qui superesse uidentur, per momenta singula contreme( ex i m2)scunt et, quod illi semel passi sunt, isti semper timore patiuntur i1 ipsa et ispanie B hispaniae ipsae KiP 16 iam (s.l.m2) iamque B cottidiae IlJ contremiscunt Ap.c.m2IIp.r. inruptiones Aa.c.m2IID 17 cy(ciAp.c.m2)mbricae(-ce B) KN *PB,Ap.c.m2 ambricae Aa.c.rn2TlD quidquid KD illi KIlJ semper] uero II )

93

Cetera taceo, ne uidear de dei desperare clementia. olim a mari Pontico usque ad Alpes Iulias non erant nostra, quae nostra sunt, et per annos triginta fracto Danubii limite in mediis Romani imperii regionibus pugnabatur. aruerant uetustate lacrimae; praeter paucos senes omnes in captiuitate et obsidione generati non desiderabant, quam non nouerant, libertatem. quis hoc crederet, quae digno sermone historiae conprehenderent Romam in gremio suo non pro gloria sed pro salute pugnare, immo ne pugnare quidem sed auro et cuncta superlectili uitam redimere?

quod non uitio principum, qui uel religiosissimi sunt, sed scelere semibarbari accidit proditoris, qui nostris contra nos opibus armauit inimicos. aeterno quondam dedecore Romanum laborabat imperium, quod Gallis cuncta uastantibus fusoque apud Alliam exercitu Romam Brennus intrasset, nec pristinam abolere poterat ignominiam, donec et Gallias, genitale Gallorum solum, et Gallograeciam, in qua consederant occidentis orientisque uictores, suo imperio subiugasset.

Hannibal, de Hispaniae finibus orta tempestas, cum uastasset Italiam, uidit urbem nec ausus est obsidere. Pyrrhum tanta tenuit Romani nominis reuerentia, ut deletis omnibus e propinquo recederet loco nec auderet uictor aspicere, quam regum didicerat ciuitatem. et tamen pro hac iniuria — non enim dicam superbiam, quae bonos exitus habuit — alter toto orbe fugitiuus tandem Bithyniae mortem ueneno repperit, alter reuersus in patriam in suo regno [*](10 principum] sc. Arcadii et Honorii 11 proditoris] sc. Stilichonis ) [*]( 3 triginti Ip 4 aruerunt ATIDlP 5 praeter-6 libert.] multi miseri sunt, qui in obsidim(m eras.)one et captiuitate generati nec desiderant, quam nesciunt, libertatem r praeter] pp D captiu. et] captiuitatis B 6 credet g; add. stiliconem dicit II 7 quae] que II comprehendunt hystorie B conpre(e D)- hendent Aa.c.m2D con(m Z?)pre(e II)hendunt (unt in ras.II) Ap.c.m2IJB in om.B 8 gloria sua B nec N non A 9 superlectili KIJl supellectili IlD suppellectili AB suppellecti N supellectile s uita N 12 dedecore (pr. de exp. )A laborat K,lPa.c. 13 alliam Jla.c.m2 aliam Aa.c.m2D galliam KN*PB,IIp.c.ni2 italiam Ap.c.mtZ 14 brenus Aa.c.m2IlD,lPa.c. brenniusi B brinnusf intra- ret N intrauit g pot. abol. g 16 consederat K*P orientis occidentisque KN P subiugasset Ka.c.m2 -ent cet. 17 horta D ora Ka.c. tempestate Ap.c.m2\' 18 italia K pyrrum AN scribe (del.m2) pirrum B 19 ut et AIID e] et Aa.r.IlD 20 audebat g 21 superb(u N)iam KN B -bia cet.. 22 bythiniae IIDNtP bythaeniae K bit(h s./.wj2)iniae A biderine B )

94
occubuit; et utriusque prouinciae Romani populi uectigales sunt.

nunc, ut omnia prospero fine eueniant, praeter nostra, quae amisimus, non habemus, quod uictis hostibus auferamus. potentiam Romanae urbis ardens poeta describens ait: quid satis est, si Roma parum est? quod nos alio mutemus elogio: quid saluum est, si Roma perit? non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea uox, omnes captorum dicere poenas, omnia caesorum percurrere nomina possim. et haec ipsa, quae dixi, periculosa sunt tam loquenti quam audientibus, ut ne gemitus quidem liber sit nolentibus, immo nec audentibus nobis flere, quae patimur.

Responde mihi, carissima in Christo filia, inter ista nuptura. es ? quem acceptura uirum ? credo fugiturum aut pugnaturum — quid utrumque sequatur, intellegis — et pro fescennino carmine terribilis tibi rauco sonitu bucina concrepabit, ut, quas pronubas, habeas forte lugentes, ut quibus deliciis affluas, quae possessionum tuarum reditus perdidisti, quae obsessam familiolam tuam morbo et fame cernis contabescere ?