Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

redde igitur, quod praesente domino spopondisti. incerta est uita mortalium; ne ante rapiaris, quam tuam inpleas sponsionem, imitare eam, quam docere debueras. pro pudor! fragilior sexus uincit saeculum et robustior superatur a saeculo. tanti dux femina facti est et non sequeris eam, in cuius salute candidatus es fidei? quodsi te rei familiaris tenent reliquiae, ut scilicet mortes amicorum et ciuium uideas et ruinas urbium atque uillarum, saltim inter captiuitatis mala et feroces hostium uultus et prouinciae tuae infinita naufragia teneto tabulam paenitentiae et memento conseruae tuae, quae tuam cottidie suspirat nec desperat salutem.

tu uagaris in patria, immo non patria, quia patriam perdidisti; ista pro te in locis uenerabilibus resurrectionis et crucis et incunabulorum domini saluatoris, in quibus paruulus uagiit, tui nominis recordatur teque ad se orationibus trahit, ut, si non tuo merito, saltim huius salueris fide. iacebat quondam paralyticus in lectulo et sic erat cunctis artubus dissolutus, ut nec pedes ad ingrediendum nec manus mouere posset ad precandum; et tamen offertur ab aliis et restituitur pristinae sanitati, ut portaret lectu- [*](D) lum, qui dudum a lectulo portabatur. et te igitur absentem corpore, praesentem fide offert conserua tua domino saluatori et dicit [*]( 9 Uergil. Aen. I 364 19 cf. Marc. 2, 3-12 etc. ) [*](1 aderet B deo B est spiritus JZ spiritu est N\\add. cum eo g 2 se- parasset JI 3 iuris (s.l.m2) iurandi Σ iusiurandi ς testificationem G transeuntesiW 4 saluares B 6 deo g capiaris B ? tuas (sed seq. sponsionem) t expleas G 9 tante(e) Nt femine Nt facta JD,Ba.c.m2 factus t es Nt 10 salute] saltem Bp.c.m2 candidusM est (t add.m2)I fidei (alt. i eras.)B quod ex quid B 11 scilicet et (eras.I) JJ 12 saltem GNt,Ja.c. 14 mementote t tuam] tuae t cottidie (—aeJ)GJI cotidie cet. 15 nec disperat ex ne desperet m2I,om.DNtB uersaris ex uaris B non] add. in s.l.mlJ 16 ista] ita I 17 incunabularum I cunabulorum Ba.c.m2 18 uagit I 19 saltem GNt,Ja.c. fidem G exemplo J,Ia.c.m2 paralit. JtB,la.c.m2 paralet. G 20 artibus Gla.c.m2 21 gradiendum t possit JID praedicandum J,Ia.r. 22 perfertur DNt,lp.c.m2 profertur B pristini D 23 port. a lect. S et te] ecce J 24 offerit G )

71
cum Chananaea: filia mea male uexatur daemon i o. recte enim appellabo animam tuam filiam animae eius, quae sexus nescit diuersitatem, quia te quasi paruulum atque lactantem et necdum ualentem sumere solidos cibos inuitat ad lac infantiae et nutricis tibi alimenta demonstrat, ut possis dicere cum propheta: erraui sicut ouis perdita; quaere seruum tuum, quoniam mandata tua non sum oblitus. [*]( 1 *Matth. 15, 22 3 cf. Hebr. 5, 12-14 6 *Ps. 118, 176 ) [*]( 1 cananea DB chananea cet. uex. a daem. Dt,Np.c.Bp.c.m2 a daem. uex. JZ 2 an. t. app. (an. t. s.l.m2)I filiam] seq. tua eras.J eius anime B 3 sexu t quia] qui J,Sa.c.m2 latantem Bp.c.m2 lactentem t,Ba.c.m2 4 sol. cib(u t)os sumere Nt cybos JZ ciuos Dt 6 perdita] que periit B 7 tuum] add. dne s.l.mlJ quia JZ manda J oblitus] add. amen. expl epistula hironimi ad rusticum de pęnitentia G amen J I )

72
CXXIII. AD GERUCHIAM DE MONOGAMIA.

In ueteri uia nouam semitam quaerimus et in antiqua detritaque materia rudem artis excogitamus elegantiam, ut nec eadem sint et eadem sint. unum iter et perueniendi, quo cupias, multa conpendia. saepe ad uiduas scripsimus et in exhortatione earum multa de scripturis sanctis exempla repetentes uarios testimoniorum flores [*](r = Lugdunensis 600 s. V I (continet p. 72,5 unum — conpendia; 73, 5 Annam -6 retulit; p. 73,15 sub quorum -17liberorum; p. 74,3 quanto -5 praemia; p. 75, 17 ne aliud -19 ocello; p. 78, 1 quibus — oratio; p. 81,17 omni -20 luxUliam; 22 damnamus —23 laudamus; 24 in arca-p. 82,3 contumeliam; 5 centenarius -8 testetur contaminata cum p. 83,11 itaque -14 secundum; p. 88, 11 libido -14 ducitur; p. 89,6 caue -8 naufragium; 11 fuge -12 suspicio; p. 90, 4 melius est -6 dimittenda sunt; 14 nec peccator -15 securus sit; p. 91, 6 nos uero -16 superbiam; p. 92,15 ipsae Hispaniae -18 patiuntur; p. 93, 5 praeter -6libertatem; p. 94, 3 potentiam -13 patimur; p. 95, 4 quae in alieno -5 palpentur). ) [*](K = Spinaliensid 68 s. VIII. ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](II = Turicensis Augiensis 49 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](N = Casinensis 295 s. X. ) [*](P = Augustodunensis 17 A s. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( de epistula sci hironimi prbi ad agarurutiam r ad ageruciam de monogamia et (gamia et s.l.K) de uiduitateiff hieronimus ad ag(gg Z))eruc(t A)iam de monogamia AIID epia hier ad geruchiam de uiduitate seruandam (sic) N ieronimi ad angerochiam de monogamia et de uiduitate seruanda B; Hieronymi nomen exhibent tituli omnium codicum praeter K; uerum feminae nomen Geruchia = yetjag l:xovaa (cf. p. 73, 2: quodam uaticinio futurorum ac dei praesidentis auxilio nomen accepit) solus seruauit uel sagaci coniectura restituit N (simili errore in titulo epist. CVII ex ad Laetam in mtdlis codd. ortum est ad Aletam uel ad Athletam) ) [*](3 uetere TIp.c.D debita (om. que) Ra.c.m3 5pr.sintom.TI et eadem sint s.l.m2A alt. sint] suntII unum — conp.] multae sunt uirtutum species, quae sectatoribus suis tribuunt regna caelorum. unum quidem iter, sed perueniendi multa conpendia r cupis KP cupimus B 6 exortatione D,Na.c. exortationem (exh. /P) AWVB )

73
in unam pudicitiae coronam texuimus.

nunc ad Geruchiam nobis sermo est, quae quodam uaticinio futurorum ac dei praesidentis auxilio nomen accepit, quam auiae et matris amitaeque, probatarum in Christo feminarum, nobilis turba circumstat: quarum auia Metronia per quadraginta annos uidua perseuerans Annam nobis, filiam Fanuhelis, de euangelio retulit, Benigna mater quartum et decimum inplens uiduitatis annum centenario uirginum choro cingitur, soror Celerini, patris Geruchiae, quae paruulam nutriuit infantem et in suo natam suscepit gremio, per annos uiginti mariti solacio destituta erudit neptem, quod a matre didicit.

Haec breui sermone perstrinxi, ut ostendam adulescentulam meam non praestare monogamiam generi suo sed reddere nec tam laudandam esse, si tribuat, quam omnibus exsecrandam, si negare temptauerit, praesertim cum postumus eius Simplicius nomen patris referat et nulla sit excusatio desertae ac sine herede domus, sub quorum patrocinio interdum sibi libido blanditur, ut, quod propter intemperantiam suam faciunt, uideantur facere desiderio liberorum.

sed quid ego quasi ad retractantem loquor, cum audiam eam multos [*]( 5 cf. Luc. 2, 36-38 ) [*](1 unum D corona B geruch. N ageruch. AD,TJa.r. ageruc. llp.r.\'!1 ageroc. K aggeroch. B 2 quae ex quem A futurarum Aa.c.m2D praesidentis (sid in ras.m2) B; num praeuidentis ? 3 et KlV,om.cet. 4 quorum Aa.c.m2TID auia D 5 etronia DN sexagintaTV Annam-6 retulit] fidelis filia, dum tam integre et sanctae uidui(i ex e m2)tatis pudicitiam seruas, annam nobis, fanuhelis filiam, de euangelio retulistijT Annam] an non n 6 fanuh. J1 phanuh. ADN fanu. IOPB phanu. II rettulit K 7 uid. implens N 8 Geruchiae scripsi ad geruchia N ageruch(h cras.77)iae (-ia p.c.m2A)AllD agerociae KIJI aggerochie B quae ex quem m2A qui g paru(b D)ula Aa.c.m2DN paruulum Ap.c.m2 9 nata D 10 destitutam ATI nepte D nepotem (o exp.) B; add. docens g 11 perstrincxi (c exp.) K perstrixi A,lla.c.m2 adolesc. Aa.c.m2 TlDN adulisc. \'I1 12 non] non tam Kp.c.m2(P non tantum N monogamia, IJI genere \'P 13 hominibus D execr. DB negare tempt.] negauerit B 15 desertae] de stirpe KIJI hac B herede domus] heredibus (ibus in ras. ualde diduclis litteris, juit procul dubio e domus) B heredibus domus g sub quor.-17 liber. j frequenter sub patro(ex u m2)cinio posteritatis uiduarum sibi libido blanditur, ut, quod propter intemperantiam suam faciunt, uideantur facere desiderio (ex -ium m2) liberorum r 17 suam etiam codicis uetustissimi r testimonio defensum om.KIJI 18 retrectantem ç locar ex locor m2B ea D )

74
palatii procos ecclesiae uitare praesidio, quos certatim diabolus inflammat, ut uiduae nostrae castitatem probet, quam et nobilitas et forma et aetas et opes faciunt cunctis appetibilem, ut, quanto plura sunt, quae inpugnant pudicitiam, tanto uictricis maiora sint praemia ?

Et quia nobis de portu egredientibus quasi quidam scopulus opponitur, ne possimus ad pelagi tuta decurrere, et apostoli Pauli scribentis ad Timotheum profertur auctoritas, in qua de uiduis disputans ait: uolo autem iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia; iam enim quaedam abierunt retro post satanan, oportet primum sensum tractare praecepti et omnem loci huius continentiam discutere atque ita apostolicis uestigiis insistentem ne. transuersum quidem, ut dici solet, unguem in partem alteram declinare.

supra scripserat, qualis uidua esse deberet: unius uiri uxor, quae liberos educauit, quae in bonis operibus habuit testimonium, quae tribulantibus de sua substantiola ministrauit, cuius spes deus est et quae permanet in obsecratione et orationibus nocte ac die. post quae iungit contraria: quae autem deliciis est, uiuens mortua est. statimque infert et discipulum suum omni munit arte doctrinae: adulescentiores autem uiduas deuita, quae, cum lasciuierint in Christo, nubere uolunt habentes [*]( 9 *I Tim. 5, 14-15 16 cf. I Tim. 5, 9-10 19 cf. I Tim. 5, 5 20 *I Tim. 5, 6 22 *I Tim. 5, 11-12 ) [*]( 1 prochos Ka.r. tP proceres B pro uobis N quod D 2 probent AIJD pr. et om.N 3 forma] fama B quanti plura sunt, quae injjugnaixt pudici- (ex ti m2)tiam, tanto (ex tantum m2) uictoris maiora sunt praemia r 4 quae ex quem m2A pudicitiae Na.c.m2 uic*tricis P uictoris JH sunt (ryPa.r. 6 scopolusAB 7 et om.B 8 timoteum B proferatur B 9 iuueniores ATID 11 aduers.] diabolo B 12 enim s.l.m2B retro habierunt B habierunt DNB satan Aa.c.m2 sanan lla.c. satanam g 14 insistere N 15 quidem om.B 16 esse-17 educ. in mg.m2A debet B 17 liberis P edocauitKDfP 18 tri- bulatis Ap.c.m2B substantia Ka.c.NlP subministrauit All 19 pr. et om.B et orat. s.l.m2B 20 die hac nocte B 22 et] ntATlD,Bs.l.m2 omni mu- niat ATIDB muniat omni g adol. Ap.c.m2NB 23 quae ex qui m2A cum om.D lasciuiate fuerint B 24 uolent D )

75
- damnationem, quod primam fidem irritam fecerunt.

propter has igitur, quae fornicatae sunt in iniuriam uiri sui Christi — hoc enim ϰαταστϱηνιάσουσιν Graecus sermo significat — uult apostolus alterum matrimonium praeferens digamiam fornicationi, secundum indulgentiam dumtaxat, non secundum imperium.

Simulque singula testimonii uerba tractanda sunt. uolo, inquit, adulescentulas nubere: cur, quaeso? quia nolo adulescentulas fornicari. procreare filios: quam ob causam? ne metu partus ex adulterio filios necare cogantur. matres familias esse: quare, obsecro ? quia multo tolerabilius est digamum esse quam scortum, secundum habere uirum quam plures adulteros. in altero enim miseriarum consolatio est, in altero poena peccati.

sequitur: nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. in quo breui accinctoque praecepto multa simul monita continentur: ne propositum uiduae exquisitior cultus infamet, ne oculorum nutibus et hilaritate uultus iuuenum post se greges trahat, ne aliud uerbo, aliud habitu polliceatur et conueniat ei uersiculus ille uulgatus: risit et arguto quiddam promisit ocello.

atque ut omnes nubendi causas breui sermone concluderet, cur hoc praecepisset, ostendit dicens: iam enim quaedam abierunt retro post satanan. ideo ergo secunda et, si necesse est, tertia incontinentibus aperit matrimonia, ut a satana [*]( 3 cf. I Tim. 5,11 4 cf. I Tim. 5,14-15 5 cf. I Cor. 7,6 6 *I Tim. 5,14 8 *I Tim. 5, 14 10 I Tim. 5,14 13 I Tim. 5, 14 19 Ouidius am. III 2, 83 21 *I Tim. 5, 15 ) [*]( 1 dampn. quia B 2 in s.l.II,om.D 3 KA(TA eras.)CTPHNIACOYCIN A KACATPHNIACOSCYN B KATACYPHNACQC N xavaovQvvidawot g sign. se(r s.l.)mone B 4 bigamiam Dp.c.m2 dignu qua N 7 adulisc. Aa.c.m2 adolesc. Ap.c.m2NB queso ex quero m2A 8 nullo (in nolo) D adol. A p.c.m2NB filias D 9 ex adult.] et adulterii ATlD 10 multum N 11 est] esse B bigamum Dp.c.m2 digamam g scortum et g 12 est jiP,om.cet. 13 peccati] add. est A(exp.)TlDNB 17 trahant N ne aliud-19 ocello] detestabilis uidua est, quae aliud uerbo (ex —u m2), aliud habitu po(ex pu m2)llicetur. huic conuenit uersiculus ille uulgatus: risit et arguto qui(d s.Lm2)dam promisit ocello r 18 habitu s.l.m2K 19 quidam Fa.c.mflB 20 omni D 21 precipissetAD 22 habierunt Ar sanan IIa.c. satanam g 23 est] esset (t s.l.m2)A a sJ.B satana(add. n s.l.)K satanan (alt. n exp. A) AD satan II satana eas N )

76
abstrahat, ut magis mulierem qualicumque uiro iunctam faciat esse . quam diabolo. sed et ad Corinthios tale quid loquitur: dico autem innuptis et uiduis: bonum est illis, si sic permanserint ut ego. si autem non se continent, nubant; melius est enim nubere [quam u r i]. cur, apostole ? statim infers: quia peius est uri.

Alioquin absolutum bonum est et sine conparatione peioris esse, quod apostolus est, id est solutum, non ligatum, nec seruum sed liberum, cogitantem ea, quae dei sunt, non ea, quae uxoris. et protinus in consequentibus: mulier, inquit, alligata est uiro, quamdiu uiuit uir eius. quodsi dormierit uir eius, libera est: cui uult, nubat, tantum in domino. beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium. puto autem, quod et ego spiritum dei habeam.

et in hoc idem sensus, quia idem et spiritus; diuersae epistulae, sed unus auctor epistularum. uiuente uiro mulier alligata est et mortuo soluta. ergo matrimonium uinculum est et uiduitas solutio. uxor alligata est uiro et uir alligatus uxori in tantum, ut sui corporis non habeant potestatem et alterutrum debitum reddant nec possint habere pudicitiae libertatem, qui seruiunt dominatui nuptiarum.

quodque addidit: tantum in domino, amputat ethnicorum coniugia, de quibus et in alio loco dixerat: nolite iugum ducere cum infidelibus. quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci cum tenebris? quae [*]( 2 *I Cor. 7, 8—9 9 cf. I Cor. 7, 32—33 10 *I Cor. 7, 39—40 19 cf. I Cor. 7, 27 20 cf. I Cor. 7, 3-4 22 I Cor. 7, 39 24 *II Cor. 6, 14-16 ) [*]( 1 abstrahatur Ap.c.m2 faciet II 2 et s.l.m2A coiintios B quit B aliquid ATID 4 ut] sicut et B sin autem N se non AIID 5 enim est s enim om.B quam uri ab Hieronymo consulto omissum lector addidisse uidetur 6 aposto(ex u 7I)lus ATINB infers lP inferes K intulit cet. 7 alioquin om.D et] set D 9 et] sed D,om.N . 10 est ex es m2K 11 uir eius uiuit codd. praeterKlP 12 liberata P 14 cons. meum g 15 pr. et s.l.B in s.l.m2A 16 sensus] add. est AIID et om.Aa.c.m2TlD diuerse ex diue B;add. sunt N sedunusex secundumm2A 17 unus est N si uiuente N 19 all. uxoirKa.c.yt all. est ux. cet. ux. all. est g 20 pot. nun hab. B 21 possent Aa.c.m2TTD 23 etnic. Aa.c.rrCl hetnic. B ethnic. II et om.B 26 lucis g )

77
conuentio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele? qui consensus templo dei cum idolis? ne scilicet aremus in boue et asino, ne tunica nuptialis uario sit texta subtemine.

extemploque tollit, quod concesserat et, quasi paeniteat eum sententiae suae, retrahit: b e a tior erit, si sic permanserit, suique hoc magis dicit esse consilii. quod, ne contemnatur ut hominis, spiritus sancti auctoritate confirmat, ut non indulgens homo fragilitati carnis humanae, sed apostolus praecipiens sancto spiritu audiatur.

nec sibi in eo annorum puellarium debet uidua blandiri, quod non minus sexagenariae electionem praecipit. neque enim innuptas uel iuuenculas cogit, ut nubant, qui de nuptis quoque loquitur: t e mpus breue est; superest, ut et, qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant, sed de his uiduis disputat, quae suorum nutriuntur alimentis, quae filiorum et nepotum ceruicibus inponuntur.

quibus imperat, ut discant domum suam colere et remunerari parentes et sufficienter eis tribuere, ut non grauetur ecclesia et possit certis uiduis ministrare, de quibus scriptum est: honora uiduas, quae uere uiduae sunt, hoc est, quae omni suorum auxilio destitutae, quae manibus suis laborare non possunt, quas paupertas debilitat aetasque conficit, [*]( 3 cf. Deut. 22, 10 cf. Leu. 19,19 5 I Cor. 7, 40 6 cf. 1 Cor. 7, 40 7 cf. I Cor. 7, 40 10 cf. I Tim. 5, 9 12 *I Cor. 7, 29 15 cf. I Tim. 5, 4 18 cf. 1 Tim. 5,16 19 *I Tim. 5, 3 20 cf. I Tim. 5, 5 ) [*]( 1 conuenientia ATID ad] cum ATID 2 inf.] infideli Bp.c.m2g fideli ex fidele A quis NB 3 boue] add. simul s.l.m2N 4 tecta B subtegmine (-nae A)ATla.r.,DNB extemplo Ka.c.m2 extimploque Kp.c.m2B exemploque ATID 6 permanserint N dicit om.ATlD 7 nec B condemnetur FlD condempnetur (—atur m2)A homines ATIa.c.,D 8 fragilitate Aa.c.m2TLD 9 in apostolo g praec. sancto spiro KP sancto spiro praec. ADB spir. sancto praec. TIN spiritus sanctus praec. g 10 puellarum Aa.c.N 11 sexaginariae KW sexagenaria(ex u m2A)m ATlD,Ba.c.m2 elect.] eligi s praecepit NB 12 cogerat B nuptiis KATTD quoque om.N 13 et om.B 14 quasi] add. qui N sed] et N 15 nutrientur N 17 remunerare NB alt. et om.ATTD subf. D 18 cetis (= ceteris) B ministrari Aa.c.m2TTD 19 uerae Tla.r.g 20 auxilio (auxlio 11) suorum ATID destit.] add. sunt s.l.m2KB 21 debilitas K debilitio (debilis corr.m2, debilitas corr.mS)A aetasque -oratio s.l.m2A aetas confecit Am2 )

78
quibus deus spes est et omne opus oratio. ex quo intellegi datur adulescentulas uiduas exceptis his, quas excusat infirmitas, uel suo labori uel liberorum ac propinquorum ministerio deligari.

honor autem inpraesentiarum uel pro elemosyna uel pro munere accipitur, ut est illud: presbyteri duplici honore dignis habeantur, maxime, qui laborant in uerbo et doctrina. et in euangelio dominus disserit mandatum legis, in quo dicitur: honora patrem tuum et matrem tua m, non in uerborum sono, qui inopiam parentum cassa potest adulatione frustrari, sed in uictus necessariis ministrandis debere intellegi.

iubente enim deo, ut filii alerent parentes pauperes et redderent beneficia senibus, quae paruuli acceperant, scribae et pharisaei e contrario docebant filios, ut parentibus responderent: \'corban, hoc est donum, quod altari pollicitus sum et in templi dona promisi, si tu a me acceperis cibos, uertetur in tuum refrigerium\'. atque ita fiebat, ut egentibus patre et matre sacrificium offerrent filii, quod sacerdotes scribaeque consumerent. si ergo apostolus pauperes uiduas — eas tamen, quae adulescentulae sunt et nulla debilitate franguntur – cogit suis manibus laborare, ne grauetur ecclesia et possit anus uiduas sustentare, qua excusatione utitur, quae opibus mundi affluit, quae potest etiam aliis ministrare et de iniquo mamona facere sibi amicos, qui possint eam in aeterna suscipere tabernacula?