Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unum scelus Achab et Iezabel, et tamen conuersi Achab ad paenitentiam poena differtur in posteros et Iezabel in scelere perseuerans praesenti iudicio condemnatur. loquitur et dominus in euangelio: uiri N i neuitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt eam, quia egerunt paenitentiam ad praedicationem lonae. non enim ueni uocare iustos sed peccatores ad paenitentiam.

dragma perit et tamen inuenitur in stercore; nonaginta nouem oues in solitudine relinquuntur et una ouis, quae aberrauerat, pastoris humeris reportatur. unde et laetitia angelorum est super uno peccatore agente paenitentiam. quanta felicitas, ut salute nostra exultent caelestia! de quibus dicitur: [*]( 2 *III Reg. 21, 19 3 *III Reg. 21, 23 5 *III Reg. 21, 27-29 11 cf. IV Reg. 9,29-37 13 *Matth. 12,41 16 *Matth. 9,13 18 cf. Luc. 15, 8-9 19 cf. Luc. 15, 4—6 20 cf. Luc. 15,10 22 Matth. 3, 2 ) [*]( 2 in quo g 3linguent (u eras.)G hiezabel DN 4 carnes Gp.c. mur. Hiezr.] portis (sic) J,Za.c.m2 iezrah(h s\'J.B)e 1 NtB hiezabel D 5 achab (c exp.) I acab B 7 dormibit D coruit ex doruit B 9 achab (c exp.) I acab Ba.c. 10 scelus] add. et J,l(exp.) achab(c exp.) I acab B 11 pr. et] nec (n eras.)B hiezabelDNpassim alt. et om. ç conuerso B conuersio Nt ad poen. Achab g achab (c exp.)I acab B pena la.c.m2\'DtB 1310q. et] et lOqi D niniuitae (-te) DNt,B (ex niuite) ninniuite Jp.c. Niniuae g 14 iudicium G 15 penitentiam Itleras.)egerullt B 16 in praedicatione Ba.c.m2 lonae] add. et iterum g 17 uenit JIDN; add. saluator noster s.l.m2J ad] in Nt 18 drachma f periit B 19 relinquu(qu B)ntur in sol. DB relinquen(n s.l.J)tur J,Ia.c.m2 20 oberauerat (sic) B errauerat Nt 21 est om.Nt pe(e B)nitentiam agente (—tem la.c.) 1B agentem G,Ita.c. 22 de salute Ip.c.m2B in salute Jp.c.ml ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III. Hi1berg). [*]( 5 )

66
paenitentiam agite; adpropinquauit enim regnum caelorum. nullum in medio spatium; mors et uita sibi contraria sunt et tamen paenitentia copulantur.

luxuriosus filius totam prodegerat substantiam et procul a patre uix porcorum cibis inediam sustentabat. reuertitur ad parentem, immolatur ei uitulus saginatus, stolam accipit et anulum, ut Christi recipiat uestimentum, quod dudum polluerat, et audire mereatur: candida sint semper uest i menta tua receptoque signaculo dei proclamet ad dominum: pat e r, peccaui in caelum et in te et reconciliatus osculo dicat ad eum: signatum est super nos lumen uultus tui, domine. iustitia iusti non liberabit eum, in quacumque die peccauerit, et iniquitas iniqui non nocebit ei, in quacumque die conuersus fuerit.

unumquemque rndicat, sicut inuenerit, nec praeterita considerat sed praesentia, si tamen uetera crimina nouella conuersione mutentur. septies cadet iustus et resurget. si cadit, quomodo iustus, si iustusquomodo cadit ? sed iusti uocabulum non amittit, qui per paenitentiam semper resurgit. et non solum septies, sed septuagies septies delinquenti, si conuertatur ad paenitentiam, peccata donantur. cui plus dimittitur, plus diligit. meretrix lacrimis pedes saluatoris lauat et crine detergit et in typum ecclesiae de gentibus congregatae meretur audire: dimittuntur tibi peccata tua. pharisaei iustitia perit superbia et publicani humilitas confessione [*]( 3 cf. Luc. 15,11—32 7 *Eccle. 9, 8 9 *Luc. 15,18 et 21 cf. Luc. 15,20 10 Ps. 4, 7 11 *Ezech. 33, 12 16 Prou. 24, 16 19 cf. Matth. 18, 21-22 20 cf. Luc. 7, 47 21 cf. Luc. 7, 37—38 23 *Luc. 7, 48 cf. Luc. 18, 10-14 ) [*]( 1 adpropinquabit I,Bp.c.rn2 3 copulatur Nt luxoriosus J,Ia.c.m2 4 prodigerat JIp.c.,Ba.c.m2,Nt inaediamOJI inedia tp.r. 5 sustentabatur t patrem JIB saginatur B 6 accepit J I recepit B ut Christi s.l.m2B Christi s.l.m2I,om.J receptat ex receptetm2B 7 mereatur (atur in ras.m2) B mereretur (retur in ras.m2l)ID meretur J semper s.l.m2N 8 que s.l.m2I, om.J 9 pater bis B (corr.) alt. in GJI coram DNtB alt. et s.l.I reconciliatur (sic) ex reconciliata B 10 dicit D 11 domini D 12 liberabit tB -uit cet. 13 eum B in om.DB 14 iud. deus g 16 cadet J,Ia.c.m2 -dit cet. (cf. ad p. 68,17) 17 et] sed G resurget JNt,Ia.c.m2 -git cet. 17 et 18 cadet J,Ia.c.m2 19 resurget Ja.c.Ia.c.m2 set septuagies septies in mg.m2B sed et JINt septuages (sic) et G 23 farisaei G 24 et om.G puplicani DN )

67
saluatur.

per Hieremiam contestatur deus: ad summam loquar contra gentem et regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud. si paenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum aduersus eam, agam et ego paenitentiam super malo, quod cogitaui, ut facerem ei. et ad summam loquar de gente et regno, ut aedificem et ut plantem illud. si fecerit malum in conspectu meo, ut non audiat uocem meam, paenitentiam agam super bono, quod locutus sum, ut facerem ei.