Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

0 clementiam dei, o nostram duritiam! dum et post tanta scelera nos prouocat ad salutem et nec sic quidem uolumus ad meliora conuerti: si reliquerit, inquit, uxor uirum suum et alii nupserit et uoluerit postea reuerti ad eum, numquid suscipiet eam et non detestabitur? pro quo scriptum est iuxta Hebraicam ueritatem, quod in Graecis et Latinis codicibus non habetur: et tu reliquisti me; tamen conuertere et suscipiam te, dicit dominus.

Esaias quoque in eundem sensum isdem loquitur paene sermonibus: conuertimini, qui profundum consilium cogitatis et iniquum, filii Israhel. reuertere ad me et redimam te. ego deus et non est alius praeter me. iustus et saluator non est absque me. reuertimini <id me et salui eritis, qui estis in extremis terrae. recordamini horum et ingemescite et agite paenitentiam, qui erratis. conuertimini corde et mementote priorum a saeculo, quoniam ego sum deus et non est alius absque me.

scribit et Iohel: conuertimini ad me ex tot 0 corde uestro in ieiunio et lacrimis et planctu; scindite corda uestra et non uestimenta uestra. misericors enim et miserator est dominus et agens paenitentiam super malitiis. quan-

taeautemsmtmisencordiaeet quantae (et)— utitaloquar — nimiae [*](3 *Hier. 3, 1 7 *Hier. 3,1 10 *Esai. 31, 6 12 *Esai. 44, 22 13 *Esai. 45, 21-22 16 *Esai. 46, 8-9 20 *Ioel 2, 12-13 ) [*]( 1 clementia DtB,Ip.c.m2 nostra duritia Jp.r.Ip.c.mZlB tanta in mg. tn2B 2 nec] ne D 3 relinquent G reliquerint D inquit om.B 4 alio Į\'Nt 6 iuxta] in J hebraica ueritate Jp.r. ebraicam tB 7 habenturiW inuenitur B 8 relinquisti G dereliquisti D 9 esayas t isayas B Isaias g in eodem sensu Nt 10 isdem B eisdem J I hisdem cet. iisdem g pae(e)ne loq. DNtB conuert. inquit (t ex d) I qui in mg.m2I 11 cogitastis J,Ia.r. 12 fili D filiis G conuertere JZ 13 te] add. dicit dominus J2 14ets.7.2x 16 ingemiscite JB,Ia.c.m2 17 errastis IDNB 20 iohel ex ohel B Ioel f ex] in I 21 uestro ex tuo m2J alt. et s.l.B 22 et scindite It et non uestim. uestra om.Nt 24 et om.t malitia Nt -tiã B 25 sit J1,Ba.c.m2 pr. etnimiae om.B quantae] quam s alt. ct addidi,om.codd. )

63
ineffabilisque clementiae, Osee propheta nos doceat, per quem loquitur deus: quid tibi faciam, Effraim, quomodo te protegam, Israhel, quid tibi, inquam, faciam? sicut Adamam ponam te et sicut Seboim. conuersum est cor meum in me, conturbata est paenitudo mea. nequaquam faciam secundum iram furoris mei.

unde et Dauid loquitur in psalmo: non est in morte, qui memor sit tui; in inferno autem quis confite bitur tibi? et in alio loco: peccatum meum notum feci et iniquitatem meam non abscondi. dixi: \'pronuntiabo contra me iniquitatem meam domino' et tu dimisisti inpietatem cordis mei. pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno. uerumtamen nisi in diluuio aquarum multarum ad ipsum non adpropinquabunt.