Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si enim tantae est in dominum [*](5 *Rom. 9,3—5 12 *Rom. 8,35 15 *Rom. 8,38—39 22 *Rom. 9,1—3 ) [*]( 1 nimis$obuoluta AD et] ut AD 2 magna et multa erunt scribenda AD 5 ipse ego D ipso s anatema if>a.c.B 6 et] ac g alt. meis om.33$ (cf.p.40,10) 7 ihlAD 8 et gl. ettest. etleg.om.<2> 9 promissiones 93a,c.<PB etexç 12 supra] sunt (exp.) A quisexqui93$13separauitcodd. pracler B a s.Z.33 14 angustia in mj<.ad 18 fortitudinis93a.c.5> fortitudoAD 21 sub om. s 22 confirmat 58 Christo] seq. ras. 3litt. 58, add. ihuAD 24 mea] prehibente (sic, exp.) <t>,om.B 25 est mihi AD et om.B 26 cordi meo s.Z.33 corde meo sa.c. ipse om.AD 28 in deum tantae est s tanta Aif> dum B dm AD dno 930)

39
caritatis, ut nec metu mortis nec spe uitae nec persecutione nec fame nec nuditate nec periculo nec gladio possit separari a caritate eius, et, si angeli quoque et potestates et uel praesentia uel futura et omnes caelorum fortitudines et excelsa pariter ac profunda et uniuersa simul creatura ei ingruat — quod nequaquam potest fieri —, tamen non separetur a caritate dei, quam habet in Christo Iesu, quae est ista tanta mutatio, immo inaudita prudentia, ut pro caritate Christi nolit habere Christum?

et ne ei forsitan non credamus, iurat et connrmat in Christo et conscientiae suae testem inuocat spiritum sanctum, se habere tristitiam non leuem et fortuitam sed magnam et incredibilem et habere dolorem in corde, non qui ad horam pungat et transeat, sed qui iugiter in corde permaneat. quo tendit ista tristitia ? ad quid proficit incessabilis dolor? optat anathema esse a Christo et perire, ut alii salui fiant. sed si consideremus Moysi uocem rogantis deum pro populo Iudaeorum atque dicentis: si dimittis eis peccatum suum, dimitte; sin autem non uis, dele me de libro tuo, quem scripsisti, perspiciemus eundem et Moysi et Pauli erga creditum sibi gregem affectum.

pastor enim bonus ponit animam suam pro ouibus, mercennarius autem, cum uiderit lupum uenientem, fugit, quia non sunt eius oues. et hoc ipsum est dicere: optabam anathema esse a Christo et: dele me de libro, quem scripsisti. qui enim delentur de libro uiuentium et cum iustis non scribuntur, anathema fiunt a domino. simulque cerne apostolum, quantae caritatis in Christo sit, ut pro illo cupiat mori et solus perire, dum modo omne in illum credat hominum genus, perire autem non in [*](15 *Ex. 32,31—32 18 cf. Ioh. 10,11—12 21*Rom.9,3 22 *Kx. 32,32 cf. Ps. 68, 29 ) [*]( 1 caritatis (ti eras.)A persecutiones (ex -nis) B 2 eius] di B 4 pr. et om.ip ac] et H simulque ip 5 creaturae D ei om.SdD et A 6 separatur Dip Christum lesum s ista om.B 7 inprudentia B 8 crederemus B 10 non] et nonAD pr. et] ac g fortitam ASda.c.m2 11 pr. et s.l.fp ad s.l.<P pugnat codd. praeter B 13 perficit if> 14 si om.<P Moysis g 15 dum B dimittes ipp.c. eis ex ei 93 16 sin] si s autem eras. ip uis autem ip 17 et me B 18 eandem ℬac. Φ Moysis s erga] ergo et s pastor enim] pastorem ip pastor AD,aba.c.m2 19 ponet ip ouibus suis g 20 uenientem om.AD 22 delere me 93$libro tuo AD 25 Christum g 26 illo 58 )

40
perpetuum, sed inpraesentiarum. qui enim perdiderit animam suam pro Christo, saluam eam facit.

unde et de quadragesimo tertio psalmo adsumit exemplum: quoniam propter te mortificamur tota die, reputati sumus ut oues occisionis. uult ergo apostolus perire in carne, ut alii saluentur in spiritu, suum sanguinem fundere, ut multorum animae conseruentur. quod autem anathema interdum occisionem sonet, multis ueteris instrumenti testimoniis probari potest.

et ne leuem putemus esse tristitiam et modicam causam doloris, iungit et dicit: pro fratribus meis et propinquis iuxta carnem. quando propinquos appellat et fratres iuxta carnem, in spiritu a se ostendit alienos. quorum est, inquit, adoptio, quae significantius Graece dicitur vlofteoia, de quibus quondam dominus loquebatur: filius primogenitus meus Israhel et: filios genui et exaltaui, nunc dicit: filii alieni mentiti sunt mihi.

et quorum gloria, utde cunctis gentibus eligerentur in peculiarem populum dei. et quorum testamenta, unum in littera, alterum in spiritu, ut, qui prius in carne seruierant caerimoniis legis abolitae, postea seruirent in spiritu mandatis euangelii sempiterni. et legislatio ad utrumque respondet: et noui et ueteris testamenti. et cultus, id est uera religio. et repromissiones, ut, quicquid repromissum est patribus, conpleretur in filiis. et — quod omnibus maius est — ex quibus Christus, de Maria generatus uirgine.

et ut sciremus, quis iste sit Christus, causas doloris sui uno sermone conprehendit: qui est super omnia deus benedictus [*]( 1 cf. Matth. 10, 39 etc. 3 *Ps. 43, 22 9 *Rom. 9, 3 12 cf. Rom. 9, 4 14 *Ex. 4, 22 15 *Esai. 1,2 Ps. 17, 46 16 cf. Rom. 9, 4 17 cf. Rom. 9, 4 19 cf. Rom. 1,9 20 cf. Rom. 9, 4 21 cf. Rom. 9, 4 22 cf. Rom. 9, 4 24 cf. Rom. 9, 5 26 Rom. 9, 5 ) [*]( 1 inpraes.] add. est s.l.m2A 2 quadragensimo (seq. ras. 2 litl.)$quadragesimo et AD 5 carne A ut — sanguinem om.B 6 spm 0 ut] et 0 7 occisionis 0 9 modicum s 12 significantium grecae s 17 ele(i Ap.c.m2D)ge- retur AD 18 utJ et 500 19 carne B seruiei unt s caerem. 58 seruierent s seruierint S3 20 sempiternum B legisdatio B 21 respondet g -dit codd. instrumenti g 22relegio930 repromissionis 0 promissionesAD 24 genitus g; add. est s.i.S3 25 et exp.^&,om.AD )

41
in saecula, amen, ut iste tantus ac talis ab eis non recipi perciperetur, de quorum stirpe generatus est. et nihilominus laudat iudicii ueritatem, ne sententia dei in fratres et propinquos displicere uideatur et uel austera esse uel nimia. in quibus igitur tanta fuerint bona, dolet, cur nunc tanta mala sint.

Quid uelit intellegi, quod idem apostolus scribit ad Colosenses: nemo uos superet uolens in humilitate mentis et religione angelorum, quae non uidit ambul a ns frustra inflatus sensu carnis suae et non tenens caput, e x quo totum corpus per ne xus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum dei et reliqua. — Illud, quod crebro diximus:

etsi inperitus sermone, non tamen scientia, nequaquam Paulum de humilitate, sed de conscientiae, ueritate dixisse etiam nunc adprobamus. profundos enim et reconditos sensus lingua non explicat et, cum ipse sentiat, quod loquatur, in alienas aures puro non potest transferre sermone. quem cum in uernacula lingua habeat disertissimum — quippe ut Hebraeus ex Hebraeis et eruditus ad pedes Gamalielis, uiri in lege doctissimi — se ipsum interpretari cupiens inuoluitur.

sin autem in Graeca lingua hoc ei accidit, quam nutritus in Tarso Ciliciae a parua aetate inbiberat, quid de Latinis dicendum est, qui uerbum de uerbo exprimere conantes obscuriores faciunt eius [*](7 *Col. 2, 18-19 13 *II Cor. 11,6 19 cf. Act. 22, 3 cf. Act. 5, 34 21 cf. Act. 22, 3 ) [*]( 1 ut] et Bg recipi perciperetur scripsi reci(ex e Ø)peretur .493D<P recipitur B (ex recipetur) g 3 iudici Aa.c.m2D in s.l.s prop. et fratres AD propinquis s dispicere s.UB suos displicere ADB 4 fuert B fuerunt D fuerant A 5 tanta nunc AD mala om.<P 6 uellit sp.c. scribet Aa.c.m2D Colossenses ç 7nemo] neJ. 8 relegione AℬΦ uidet ℬ11 nexum AB,ℬp.c. coniunctione Ap.r.B -ni 95 et constructum s.Z.23 et coniunctum AD,om.ØB 12 aucmentum s 13 inperita s 14 et non tamen A 15 sed-uerit. om.B neritatem D 16 sensos Aaaa.c. 17 quod] quid 93p.c.B;add. cum 93^ 18 que s quam Ap.c.m2 habebat AD diss. ØB disertissimus Ap.c.m2 19 ut] ex sa.c.,om.ç gamalihelis 93p.c.m2 gamalelis s gamalihel AD 20 in s./.58,om.$ doctissimus s se] et 93<f> 21 si AD qua AD tharso AD 22 cyliciae A silicie B quid ex qui m2A 23 uerbum] uerbo Aa.c.m2D expmire s eius sent.] consententias s )

42
sententias, ueluti herbis crescentibus frugum strangulant ubertatem? conabimur itaque παϱαϕϱαστιϰῶς sensum eius euoluere et tricas inplicati eloquii suo ordini reddere atque iuncturae, ut simplici stamine uerborum fila decurrant puroque subtegmine apostolici sermonis textura subcrescat.

nemo uos superet: \'nemo aduersum uos brauium accipiat\'. hoc enim Graece dicitur καταβραβευέτω, quando quis in certamine positus iniquitate agonothetae uel insidiis magistrorum βραβεῖον et palmam sibi debitam perdit. multaque sunt uerba, quibus iuxta morem urbis et prouinciae suae familiarius apostolus utitur. e quibus exempli gratia pauca ponenda sunt: mihi autem parum est iudicari ab humana die, hoc est ἀπὸ ἀνθρωπίνης ἡμέρας, et: οὐ ϰατενάϱϰησα ὑμᾶς, hoc est \'non grauaui uos\', et, quod nunc dicitur: μηδεὶς ὑμᾶς ϰαταβϱαβευέτω, id est \'nullus aduersum uos brauium accipiat\'. quibus et aliis multis uerbis usque hodie utuntur Cilices.

nec hoc miremur in apostolo, si utatur eius linguae consuetudine, in qua natus est et nutritus, cum Uergilius, alter Homerus apud nos, patriae [*](1 cf. Qnintilianus i. o. VIII, prooem. 23 5 *Col. 2, 18 11 *I Cor. 4, 3 12Rom. 6,19 13 cf. IlCor. 12,14 15 cf. Col. 2,18 1scf. Horat. epist. 111,50 ) [*]( 1 et ueluti AD stranguelant s stragulant Aa.c.m2 transgulant D 2 co- . nabitur AD Jiagaqg. uane script. in codd. sensus AD eius om.g 3 tri(e s.l.m2)cias implicitate A tricia simplicitate D sui CPB ordine Aa.c.m2 93D0 4 subteniineJ.p.r. subtegimineD 5 sermone CP superet] add. id est ç 6 brachium CP KATABPABEYTQ (s.l.m2 catabrabeito A)AD KATABEY- ETQ ℬa.c.m2Φ 7 certamine rex eft agonithe(ae A)tac .423 agonitete B 8 BPABION ℬΦ BPABYON B BPAIQN(s.l.m2 brauium A)AD 10 familiarias ADa.c.m2 familiaritas Dp.c.m2 11 ab s.l.if> humano g 12 d.710 -dico om.CPB dno (non vr-co) codd. AIIOANPOIIINHCMEPAC (s.l.m2 apoanro pinsmeras A) AD ΑΠΟΑΝΔΡΩΠΙΝΕCECENCYAC ℬ dico] add. hoc est AD 13 A NEPQlJlNON DB ANEPQNINON (s.l.m2 aneroninon) A λέγω] AETQ (s.l.m2 lctoA) AD ACTO 58 ESQ 1> et] ET DB 01\'(s.t m2 ot)A oil] 01 (s.l.m2 oiA) AD KATENAPKECA$KATENPKhCA fiB; add.s.l.m2 catenarcesa JL vţÜiç] add.s.l.m2 lmas A MAds non grauari B ingrauaui s 14 MHAEIC(a.l.m2 meaeisA)AD -itytdg] add.s.l.m2 imas A KATABEYETQ (s.l.m2 catabeieto) A 15 nullum f.P brau. acc. adu. uos g aduersus AD 16 Cilices] scilicet ex scilices 1> nec] ne Aa.c rn2D 17 consuetudine Aa.r.WD 18 uerg. D uirg. cet. hom. B om. eet. )

43
suae sequens consuetudinem \'sceleratum\' frigus appellet. nemo ergo uos superet atque deuincat uolens humilitatem litterae sequi et angelorum religionem atque culturam, ut non seruiatis spiritali intellegentiae, sed exemplaribus futurorum, quae nec ipse uidit, qui uos superare desiderat, siue uidet — utrumque enim habetur in Graeco —, praesertim cum tumens ambulet et incedat inflatus mentisque superbiam et gestu corporis praeferat-hoc enim significat eaatsvcov —, frustra autem infletur et tumeat sensu carnis suae carnaliter cuncta intellegens et traditionum Iudaicarum deliramenta perquirens et non tenens caput omnium scripturarum illud, de quo dictum est: caput uiri Christus est, caput autem atque principium totius corporis eorumque, qui credunt, et omnis intellegentiae spiritalis.

ex quo capite corpus ecclesiae per suas conpages atque iuncturas iuncturas doctrinae caelestis accipit sucum, ut omnia paulatim membra uegetentur et per occultos uenarum meatus fundatur defaecatus sanguis ciborum et ministretur atque subcrescat, immo teneatur temperantia corporis, ut de fonte capitis rigati artus crescant in perfectionem dei, ut inpleatur saluatoris oratio: pater, uolo, ut, sicut ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint, ut, postquam nos Christus tradiderit patri, sit deus omnia in omnibus.

tale quid et in uerbis et in sensibus et in genere elocutionis obscurissime scribit ad Ephesios: ueritatem autem loquentes in caritate crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum [*]( 1 cf. Uergil. Georg. II 256 2 cf. Col. 2, 18 4 cf. Col. 2,18 6 cf. Col. 2,18 7cf. Col. 2,18 ll*ICor. 11,3 19 *Ioh. 17, 21 20 I Cor. 15, 28 23 *Eph. 4, 15-16, ) [*]( 2 ac g in hurailitate AD 3 et om.B relione B cultura B 4 quae] q A qui B 5 quae nos A superari 93 separare 3> uidet 93 uidit cet. 6 cum tumens] contumens D incedet if> 7 superbiam et scripsi superbiet 33$su- perbiam cet. 8 inflatur AD tumet A(excum etm2)D 9 deleramenta ASaap c. 10 requirens < £ 11 illum AD scriptum fi 12 autem est B atque] ad AD ac g que s.l.ls et est B 13 intellegentia 93B spiritales s quo om AD 14 suos 93 15 succum B uisitentur s occultus <P -tis Aa.c m2 oculos B 16 fundantur AD fundatus B defecatur s defectus B 17 atque s.l.IS,om s 18 ut] et AD 19 uoloea:uero ?n2A 20 sit But] et s posquam A 21 xps nos AD 22 tale s.Z.SS,om.$ locutionis AD 25 totus s )

44
corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. super quo in commentariis eiusdem epistulae diximus plenius.

loquitur autem uniuersa contra eos, qui credentes ex Iudaeis in dominum saluatorem Iudaicas caerimonias obseruare cupiebant. super qua re et in Actibus apostolorum non parua quaestio concitata est. unde et supra Paulus ait:nemo uos iudicet — de his, qui magistros legis esse se iactant — in cibo et potu, quod alia munda sint, alia inmunda, aut in parte diei festi, ut alios dies festos putent, alios non festos — nobis enim, qui in Christum credimus resurgentem, iugis et aeterna festiuitas est — aut in parte neomeniae, hoc est kalendarum et mensis noui, quando decrescens luna finitur et noctis umbris tegitur — Christianorum enim lumen aeternum est et semper solis iustitiae radiis inlustratur — aut in parte sabbatorum, ut non faciant seruile opus et onera non portent, quia nos Christi sumus libertate donati et onera peccatorum gestare desiuimus.

haec, inquit, omnia umbra sunt futurorum et imagines uenturae felicitatis, ut, in quibus Iudaei iuxta litteram haesitant et tenentur in terra, nos iuxta spiritum transeamus ad Christum, qui ad distinctionem umbrarum nunc corpus appellatur. quomodo enim in corpore ueritas est et in corporis umbra mendacium, sic in spiritali intellegentia mundus omnis cibus et potus et tota festiuitas et perpetuae kalendae et aeterna requies expectanda est.