Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quid uult significare, quod in eodem Mattheo scriptum est: uae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus et: orate, ne fiat fuga uestra hieme uel sabbato ? — Quod ex superioribus pendere manifestum est. cum enim euangelium Christi cunctis gentibus fuerit praedicatum et uenerit consummatio uiderintque a bominationem desolationis, quae dicta est a Danihele propheta, stantem in loco sancto, tunc praecipitur his, qui in Judaea sunt, ut fugiant in montes, et, qui in tecto, ne descendant tollere aliquid de domo sua, et, qui in \'agro, ne reuertantur auferre tunicam suam.

de quibus in commentariis eiusdem Matthei plenius diximus. statimque coniungitur: uae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. in quibus diebus? quando abominatio desolationis steterit in loco sancto. quod quidem iuxta litteram de aduentu antichristi praedicari nulli dubium est, quando persecutionis magnitudo conpellit fugere et graues uteri paruulique [*]( 1 Gal. 6, 14 4 cf. Col. 2, 15 5-8 cf. Ioh. 19, 17. Matth. 27, 32. Marc. 15, 21. Luc. 23, 26 10 Matth. 24,19 *Matth. 24, 20 12 cf. Matth. 24, 14 14 Matth. 24,15 cf. Dan. 9, 27 16 cf. Matth. 24,16—18 etc. 19 cf. Hieron. comm. in Matth. 24,15—18 20 Matth. 24,19 22 cf. Matth. 24,15 etDan. 9,27 ) [*]( 2 nostri g 4 dispoliet 93 spoliet ADC pro in om.GAD 5 in eu. sec. Ioh. et quam—portauit e nota marginali male intellecta in Hieronymi textum irrepserunt Ioh.] Matthaeum g 6 symon D93B 7 cy(ci B)reneu(ex o m2A)s codd. iuxB 8 portabit D 11 ne] ut non 93 12 exuperioribus GD 14 consumatio B que s.l.G abhomin. 93DB 15 daniele GC danihelo 93 17 fugiant] fiant (sint m2)A in montes G (c/. Marc. 13, 14 et Luc. 21, 21) in montibus AD ad montes 93B (cf. Matth. 24, 16) ad montibus C quae C ne] nonAiaB discendant93 descendatAD 18 reuertatur GAD 19 eiusdem] hic desinitG 20 subiungitur Ap.c.m2 21 inquibus diebusotn.Z) 22 abhominatio 5SDB abhominatione C 23 anthicristi Aa.c.m2D antixristi Ap.e.m2 est om.B 24 conpellet Ap.c.m2 fugę A )

16
lactantes fugam retardant, licet quidam Titi et Uespasiani aduersus Iudaeos et praecipue Hierusalem obsidionem pugnamque significari uelint.

hiemem quoque et sabbatum sic interpretantur, ne eo tempore fugere conpellantur, quando duritia frigoris in agris et in desertis locis fugientes latere non patitur et obseruatio sabbati aut praeuaricatores facit, si fugiant, aut hostium gladiis subiacere, si sabbati otium et praecepta seruauerint.

nos autem audientes dominum saluatorem, ut, qui in Iudaea sunt, ad montana confugiant, ipsi quoque oculos leuamus ad montes, de quibus scriptum est: leuaui oculos meos ad montes, unde ueniet auxilium mihi, et in alio loco: fundamenta eius in montibus sanctis et: montes in circuitu eius et dominus in circuitu populi sui et: non potest abscondi ciuitas super montem posita, et discalciamus nos pellem litterae nudisque pedibus cum Moyse ascendentes montem Sina dicimus: transiens uidebo uisionem hanc magnam, ut possimus intellegere praegnantes animas, quae de semine doctrinarum et sermonis dei initia fidei conceperunt et dicunt cum Esaia: a timore tuo, domine, concepimus et parturiuimus et peperimus, spiritum salutis tuae fecimus super terram.