Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quem sensum habeat, quod in euangelista Mattheo scriptum est: si quis uult post me uenire, abneget se ipsum. quae est sui abnegatio aut quomodo, qui sequitur saluatorem, se ipsum negat? — De quo in tertio commentariorum eiusdem Matthei libro ita breuiter locutus sum: qui deponit ueterem hominem cum operibus eius, negat se ipsum dicens: \'uiuo autem non ego, uiuit uero in me Christus\', tollitque crucem suam et mundo crucifigitur. cui autem mundus crucifixus est, sequitur dominum crucifixum.

quibus nunc haec addere possumus: postquam ostendit discipulis suis, quod oporteret eum ire Hierusalem et multa pati a sacerdotibus et scribis et principibus sacerdotum et occidi, adsumens eum Petrus coepit [*](1 cf. *Esai. 42, 4 4 Matth. 6, 10 5 Matth. 12, 21 6 *Esai. 42, 4 8 cf. Matth. 7, 24 etc. 11 *Esai. 27, 3 14 *Matth. 16, 24 17 Hieron. comm. in Matth. 16, 24 cf. Eph. 4, 22 19 *Gal. 2, 20 20 cf. Matth. 16, 24 21 cf. Matth. 16, 24 etc. 23 *Matth. 16, 21-23 ) [*]( 1 dum ADC iudicaret 95B -rit G 2 nullius quoque A 5 alt, et Otn.O 7 uent.] uentuC ets.Z.93 8 sed] etAB 9quiB supraC petram(m exp.)A robustam B mole ex ole m2\'A 10 qui B sperabuntB s*perant39 superata alt. in om.G 11 esayam B isaiam 93a.c.C 12 qui B quae non D opp. GC 13 habet Ga.c. ht SB 14 uenire post me C semet C 15 qui seq.] quis sequens Ap.c.m2 salu.] add. si m2A abnegat g 16 commentariolo 58 17 sum loc(qSS)utus 83B 18 eius] suis AC,om.D 19 iam non g 22 haecotn.C 23 suis om.CB 24 oportet D ire] in ADC et om.ADC )

14
increpare et dicere: absit a te, domine, non erit tibi hoc. qui conuersus dicit Petro: uade post me, satanas, scandalum es mihi, quia non sapis, quae dei sunt, sed quae hominum. humano quippe timore perterritus passionem domini formidabat. et quo modo audiens \'multa pati\' et \'occidi\' timebat, sic audiens: et tertia die resurget gaudere debuerat et tristitiam passionis resurrectionis gloria mitigare.

unde illo pro timore correpto loquebatur ad omnes \'discipulos\' siue conuocauit turbam cum discipulis suis, ut Marcus posuit, aut iuxta Lucam dicebat ad cunctos: si quis uult post me uenire, abneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me. cuius exhortationis hic sensus est: non est delicata in deum et secura confessio. qui in me credit, debet suum sanguinem fundere. qui enim perdiderit animam suam in praesenti, lucri eam faciet in futuro. cottidie credens in Christo tollit crucem suam et negat se ipsum. qui inpudicus fuit, uersus ad castitatem temperantia luxuriam negat; qui formidolosus et timidus, adsumpto robore fortitudinis priorem esse se nescit. iniquus, si sequatur iustitiam, negat iniquitatem; stultus, si Christum confiteatur dei uirtutem deique sapientiam, negat stultitiam.

quod scientes non solum in persecutionis tempore et necessitate martyrii, sed in omni conuersatione, opere, cogitatione, sermone negemus nosmet ipsos, qui ante fuimus, et confiteamur eos, qui in Christo renati sumus. idcirco enim dominus crucifixus est, ut et nos, qui credimus in eum et peccato mortui sumus, crucifigamur cum ipso dicamusque, quod Paulus apostolus docuit: cum Christo crucifixus sum [*]( 6 cf. Matth. 16,21 Matth. 17,22. 20,19 9 cf. Matth.16, 24 *Marc. 8,34 11 *Luc. 9, 23 15 cf. Matth.10, 39 etc. 16 cf. Luc. 9,23 20 cf. I Cor.1, 24 26 cf. Rom. 6, 2 27 *Gal. 2,19. ) [*]( 3 satana Aa.c.m2DC 5 formidauit AD -bit C 6 alt. et om GAD 7 resurget (—gitSB)] resurgere g (c/. Matth. 16, 21) 8 niitigaret Aa.c.m2C 10 lucan D 12 semet a 13 exort. GADB non] nos C 14 delicta Aa.c.m2C - delecta Ap.c.m2 delictum D deum et] deo sed D credet B 15 suam] add. propter me B 16 lucrif. eam g futurum B cot. AD quot. C xpm GC 18 temperantiam faDa.c.—tiaeA luxoriam .493 formidulosusG tumidusB 19 se esse 95C si s.l.A 20 confitetur)88 2L deique] et dei 5 22 solum om.B in om.g 24 pr. qui] quid B quod g 26 que s.Z.93 27 apost. paul.0 )

15
et: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini mei Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. qui cum Christo cruci- [*]( & ) . fixus est, despoliet principatus et potestates et triumphet eas in ligno. unde et [in euangelio secundum Iohannem] in typum eorum, qui in domino credituri erant et se cum illo crucifixuri, Simon Cyrenaeus portat crucem eius [quam iuxta alios euangelistas prior ipse portauit].