Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

duos autem esse aduentus domini saluatoris et omnia prophetarum docent uolumina et euangeliorum fides, quod primum in humilitate uenerit et postea [*]( 2 *l Thess. 5, 1-3 9 *I Thess. 4,14—17 23 cf. II Thess. 2, 1-2 ) [*]( 1 relica B prima] add. epla s.l.m2A ad thess. D ad th(t <PB)es. cet. add. epistola g 3 non om.s 4 scrib. uobis g enim om.$ 8 habentis ADB et om.$10 nos om.A res. sumus] residuimus s 11 aduentum A 12 iusso A 13 pr. et om.AD alt. in om.D descendit A discendit 93 14 sunt om.93 15 res. sumus] relinquimur g 16 nubibus] add. caeli (exp.)Ø 17 domino] Christo g 19 audientis s machedones 93 22 essent 93a.r.<f>B gustarent 83a.r.$p.c. 23 quid s aud. apost. AD et om.B 26 tamquam om.A ) [*]( 4* )

52
sit uenturus in gloria, ipso domino protestante, quae ante consummationem mundi futura sint et quomodo uenturus antichristus, quando loquitur ad apostolos: cum u ide r i tis abominationem desolationis, quae dicta esta Danihele propheta, stantem in loco sancto — quis legit, intellegat — tunc, qui in Iud ae a sunt, f ugiant ad montes et, qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua.

et iterum: tunc, si quis uobis dixerit: \'ecce hic Christus aut illic\', nolite credere. surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. ecce praedixi uobis. si ergo dixerint uobis: \'ecce in deserto est\', nolite exire, \'ecce in penetralibus', nolite credere. sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit et aduentus filii hominis.

ac deinde: tunc apparebit signum filii hominis in caelo et uidebunt filium hominis uenientem in nubibus caeli cum uirtute multa et maiestate. et mittet angelos suos cum tuba et uoce magna et congregabunt electos eius a quattuor uentis a summo caelorum usque ad terminos eorum.

rursumque de antichristo loquitur ad Iudaeos: ego ueni in nomine patris mei et non credidistis mihi. si alius uenerit in nomine suo, illum [*]( 3 Matth. 24, 15—17 8 *Matth. 24, 23-27 18 *Matth. 24, 30—31 25 *Ioh. 5, 43_ ) [*](1 ingloriam.293 prostante B qui B consumationem B 2mundi om.0 futura] uentura g uenturus] uentura sint$3 abhom. aQDB 4 daniele Ø(?)B danihelo Ap.c.m2 6 fugiunt ex fugient 58 7 descendet s discendit 93 descendant ç 8 suo s 10 pseudoxpo <f>a.c. 11 seudoprophetae 0 12 ut s.l.<P 15 est om.AD penetrabilibus ADB penetrabilis if> 16 fulgor AØ,5sa.c. exiit 58 exiet ØB 17 parit 93 18 hominis filii s fili AD ac -19 filii hom. om.B 19 fili AD in caelo -20 hominis s./.m2ℬ,om.Φ 20 hominis om.B 21 caeli om.AD 22 mittit 93$mitte B turba s 25 locutus B )

53
suscipietis. igitur Thessalonicensium animos uel occasio non intellectae epistulae uel ficta reuelatio, quae per somnium deceperat dormientes, uel aliquorum coniectura Esaiae et Danihelis euangeliorumque uerba de antichristo praenuntiantia in illud tempus interpretantium mouerat atque turbauerat, ut in maiestate sua tunc Christum sperarent esse uenturum.

cui errori medetur apostolus et exponit, quae ante aduentum antichristi debeant praestolari, ut, cum illa facta uiderint, tunc sciant antichristum, id est hominem peccati et filium perditionis, qui aduersatur et extollitur super omne, quod dicitur deus aut quod colitur, et qui in templo dei sedeat, esse uenturum.