Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

elementa autem mundi, a quibus, immo quibus mortui sumus, lex Moysi et omne uetus instrumentum intellegendum est, quibus quasi elementis et religionis exordiis dominum discimus. quomodo enim elementa appellantur litterae, per quas syllabas ac uerba coniungimus et ad texendam orationem longa meditatione procedimus, ars quoque musica habet elementa sua et geometrica ab elementis incipit linearum et dialectica atque medicina habent eloaycoyag suas, sic elementis ueteris testamenti, ut ad euangelicam plenitudinem ueniant, sancti uiri eruditur infantia.

unde et centesimus octauus decimus psalmus et omnes alii, qui litteris praenotantur, per ethicam nos ducunt ad theologiam et ab elementis occidentis litterae, quae destruitur, transire faciunt ad spiritum uiuificantem. qui ergo mundo et elementis eius mortui sumus, non debemus ea obseruare, quae mundi sunt, quia in altero initium, in altero perfectio est.

Quid sibi uelit, quod idem apostolus ad Thessalonicenses scribit: nisi discessio uenerit primum etreue-[*](4 cf. Tit. 1,15 5 I Tim. 4, 4 7 cf. Col. 2, 23 8 cf. Col. 2, 20 19 cf. II Cor. 3, 6 24 *II Thess. 2, 3 )[*]( 4 onerant AD 5 et quod s quod-9 intelleg. est om.B 8 aelem. AD elim. 930 munda ℬ a s.l.\'is,om.$ 9 moysis B 10 aelem. A helem.B elim.§8$deum AD 11 enim s.l.Ø,om.AD aelem. A helem. B elim. s 12 coniungimur B o(s.l.)rationern 93 13 helem. B elim. s 14 geometria B helem. B hęlem. D elim. 930 15 eioay. uarie scriptum in codd. sua AD sic om.s helem. B elim. s 16 ueniatAD 17 pr. et om.AD centes. dec. oct. g centesimo decimo octabo D CXVIIII(ult.lin. eras.,s.l.m2 centesimus octauus decimus) A 18 tehologiam s theolo(i s.l.m2A)cam AD theoricam s 19 hel. DB elim. s occidentis sJ.93,om.0 occidentur B distruitur Aa.c.m2S& 20 hel. B elim. s 21 non deb. om.B quae] qui B munda s 22 in add.m2A,om.D profectio A 23 sibi uel(lI <frp,c.)it$B sibi uult 93 sit AD quod idem apost. in mg. into s thess. D th(t #)esalonicenses (—sis Ø) cet. 24 nisi discessio inmq.inj.<t> discessio (s.l.m2 dissensio) A. )

51
latus f uerit homo peccati et reliqua. — In prima ad Thessalonicenses scripserat: de temporibus autem et momentis, fratres, non necesse habetis, ut uobis scribam; ipsi enim diligenter scitis, quia dies domini sicut fur in nocte ita ueniet. cum enim dixerint: \'pax et securitas\', tunc repentinus illis instabit interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient.

supra enim ad eos scripserat: hoc uobis dicimus in uerbo domini, quia nos, qui uiuimus, qui residui sumus in aduentu domini, non praeueniemus eos, qui dormierunt, quoniam ipse dominus in iussu et in uoce archangeli et in tuba dei descendet de caelo et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. deinde nos, qui uiuimus, qui residui sumus, simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam domino in aera et sic semper cum domino erimus. itaque consolamini inuicem in uerbis istis.

quod audientes Macedones non intellexerunt, quos secum uiuentes apostolus uocet et qui dicantur residui, qui cum illo rapiantur in nubibus obuiam domino, sed arbitrati sunt, dum adhuc esset in corpore et antequam gustaret mortem, Christum in sua maiestate uenturum. quod apostolus audiens rogat eos et adiurat per aduentum domini nostri Iesu Christi, ut non cito moueantur neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam ab eo scriptam, quasi instet dies domini.