Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sequitur: quae sunt rationem quidem habentia sapientiae. hoc loco quidem\' coniunctio superflua est, quod in plerisque locis propter inperitiam artis grammaticae apostolum fecisse repperimus; neque enim \'sed\' sequitur uel alia coniunctio, quae solet ei propositioni, ubi \'quidem\' positum fuerit, respondere. uidentur igitur obseruationes Iudaicae apud inperitos et uilem plebiculam imaginem habere rationis humanaeque sapientiae, unde et doctores eorum σοφοί, hoc est \'sapientes\', uocantur. et si quando certis diebus traditiones suas exponunt, discipulis suis solent dicere: οἱ σοφοὶ δευτεροῦσιν, id est \'sapientes docent traditiones\'.

pro\'superstitione\'in Graeco ἐϑελοϑϱησεία posita est, hoc est \'falsa religio\', et pro \'humilitate\' ταπεινοϕϱοσύνη, quae magis uirtutem solet sonare quam uitium; sed hic ταπεινοϕϱοσύνη sic intellegenda, quod humilia sentiant atque terrena. ἀφειδία autem σώματος, cuius nomen Latinus sermo non explicat, apud nos dicitur \'a d [*]( 4cf. Col. 2,22 6 cf. Rom. 8,3 OCoi.2,23 19 cf. Col. 2,23 23 Col. 2, 23 ) [*]( 1 praec. seru. sol. s.l.m2ℬ,om.Φ 2 barrachibasAD baracchibus B alt. et 8.1$8 Hellel g chelles B 3 duo milia] bis mille g 5 quod Ap.c.m2B semper esse g 6 penitus om.B quo id quod 33p.c. quid quod 93a.c. quidquid 0 id quod ADB quod id quod g 7 infirmantur 0 10 est] add., seddel. qui postea 0 11 in s.l.m2%$im s 12 reperimus B \'sed\' sequitur scripsi sequitur ADØ, SBa.c.m2 sequitur \'sed\' Ssp.c.m2B 13 propositi(ti s.l$)oni <PB praep. cet. ubi s.l.m2%3 positum or».$15 plebeculam g humani(s s.i.)que s 16undeom.930 17 suis OW.S30 18 dEYTEPOYClTN 0 AEITEPOYCIN D deuteroisin 93 AEIIEPOYCIN (s.l.m2 deperoisin)A IAEPTEPOYCYN B δευτεϱω̃σιν s id est in mq.va\'$ docentes trad. AD,B (ex trad. docentes) 19supermsti(s.l.add. tu)tione 0 substitutione AD ἐϑελ. uarie striptum in codd. positum AD hoc] autem s 20 et 21 vaneiv. Mane scriptum in codd. 21 ταπεινοϕονει̃ν s intellegendum Ap.c.m2 est intellegendum g 22 sentiunt 0 sentiat 93p.r. A&IAIA m>B A<PINA (s.l.m2 afina A) AD CQMAOOC 93 CAuMATOC B CQATOC (s.l.m2 soatos A) AD 23 latine 0 aput Aa.c.m2<& ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III, Hi1berg. ) [*]( 4 )

50
non parcendum corp ori\'.

non pareunt Iudaei eorporibus suis in adsumptione ciborum contemnentes interdum, quae habent, et quaerentes, quae non habent - ex qua necessitate debilitates interdum et morbos contrahunt —, nec honorant semet ipsos, cum omnia munda sint mundis nihilque possit esse pollutum, quod cum gratiarum actione percipitur, et idcirco a domino sit creatum, ut saturitate et adinpletione carnis humanos artus uegetet atque sustentet.

elementa autem mundi, a quibus, immo quibus mortui sumus, lex Moysi et omne uetus instrumentum intellegendum est, quibus quasi elementis et religionis exordiis dominum discimus. quomodo enim elementa appellantur litterae, per quas syllabas ac uerba coniungimus et ad texendam orationem longa meditatione procedimus, ars quoque musica habet elementa sua et geometrica ab elementis incipit linearum et dialectica atque medicina habent eloaycoyag suas, sic elementis ueteris testamenti, ut ad euangelicam plenitudinem ueniant, sancti uiri eruditur infantia.

unde et centesimus octauus decimus psalmus et omnes alii, qui litteris praenotantur, per ethicam nos ducunt ad theologiam et ab elementis occidentis litterae, quae destruitur, transire faciunt ad spiritum uiuificantem. qui ergo mundo et elementis eius mortui sumus, non debemus ea obseruare, quae mundi sunt, quia in altero initium, in altero perfectio est.