Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ignota uultu fidei mihi ardore notissima es. et de extremis Galliae finibus in Bethleemitico rure latitantem ad respondendum prouocas de sanctarum quaestiunculis scripturarum per hominem dei filium meum Apodemium commonitoriolum dirigens, quasi uero non habeas in tua prouincia disertos uiros et in dei lege perfectos, nisi forte experimentum magis nostri quam doctrinam flagitas et uis scire, quid de his, quae ab aliis audisti, nos quoque sentiamus.

maiores tui Patera atque Delphidius, quorum alter, antequam ego nascerer, rhetoricam Romae docuit, alter me iam adulescentulo omnes Gallias prosa uersuque suo inlustrauit ingenio, iam dormientes et taciti me iure reprehendunt, quod audeam ad stirpem generis sui quippiam musitare, licet concedens eis eloquentiae magnitudinem et doctrinam saecularium litterarum merito subtraham scientiam legis dei, quam nemo accipere potest, nisi ei data fuerit a patre luminum, qui inluminat omnem hominem uenientem in mundum et stat medius credentium, qui in nomine 2 [*]( 2*IICor. 2, 16 5 *I Thess. 5, 23 23 cf. Iac. 1,17 24 Ioh. 1, 9 25 cf. Matth. 18, 20 ) [*]( 1 scripsit A ad Cor. in sec. epistola g corintheos 33$2 ad] in A 3pr. ad] in g et ad—idon. om.g 4 scripsit A scriptum est g in om.$ ad] a A thesal. AIJIQ tesolonacensis s 5 ips (e s.l.m2) A ipsi$paci$ 7 querella ϐΦ aduentu g 9 praefatio 58, om. cet. incipit textus 77 10 praet. et cap. 1 desunt in C ardores $ 11 betleem. s bethlem. D beethlem. 33 bet(h s.l.m2)leemit(exp.)tico A beleemitico B 12 de] ad s 13 dei om.II 14 diss(ex des$)ertos 33D$lege dei B 15 experimento Dp.c.m2 magistri nostri Dp.c.m2 doctrina A,Dp.c.m2 16 quid] quod D 17 Paterag (c/. Vall. ad h. l.) pathero B paterius D pater cet. delfid. AD defid. B 18 rethor. codd. adulisc. ϐΦ adolesc. AB 20 tacite$p.c. mei A repr. iure B 21 mussitare g concedat D eloquentia s 22 doctrinae Ba.c.m2I doctrinarum A 24 hom. om. Φ 25 hunc mundum ADB medium s1 )

473
eius fuerint congregati.

unde libere profiteor - nec dictum superbiae pertimesco - me scribere tibi non in doctis humanae sapientiae uerbis, quam deus destructurus est, sed in uerbis fidei spiritalibus spiritalia conparantem, ut abyssus ueteris testamenti inuocet abyssum euangelicam in uoce cataractarum, id est prophetarum et apostolorum suorum, et ueritas domini perueniat usque ad nubes, quibus mandatum est, ne super incredulum Israhel imbrem pluerent, sed ut rigarent arua gentilium et torrentem spinarum ac mare mortuum dulcorarent.

ora igitur, ut uerus Heliseus steriles in me et mortuas aquas uiuificet et apostolorum sale, quibus dixerat: uos estis sal terr a e, meum munusculum condiat, quia omne sacrificium, quod absque sale est, domino non offertur. nec fulgore saecularis eloquentiae delecteris, quam uidit Iesus quasi fulgur cadentem de caelo, sed potius eum recipe, qui non habet decorem nec faciem, homo in plagis positus et sciens ferre infirmitatem, et quicquid ad proposita respondero, scias me non confidentia respondisse sermonis, sed eius fide, qui pollicitus est: aperi os tuum et implebo illud.