Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quomodo perfectus esse quis possit et quomodo uiuere debeat uidua, quae sine liberis derelicta est. — Hoc idem et in euangelio legis doctor interrogat: magister, quid faciens uitam aeternam possidebo? cui respondit dominus: mandata nosti? dicit illi: quae? Iesus autem dixit: non homicidium facies, non adulterium, [*](2 cf. I Cor. 2, 13 3 cf. I Cor. 1, 19 4 cf. Ps. 41, 8 6 cf. Ps. 107,5 7 cf. Esai. 5, 6 8 cf. Ioel 3,18 9 cf. IV Reg. 2,19—22 10 Matth. 5, 13 11 cf. Leu. 2, 13 13 cf. Luc. 10,18 14 cf. Esai. 53, 2-3 17 *Ps. 80,11 20 *Matt,h. 19,16—21 et *Luc. 18,18—22 ) [*](1 liber A superbe g 3 distruct. saw district. D 4 conparantes AB abysus Aa.c.,D (ea: abusus) abysum D euangelicaD euangeliiA 5 cathar. AB suor. et apost. B 6 peruenit D 8 ac] et A 9 uersus ç eliseus 83a.c.m2 helyseus II Elisaeus g sterilis II sterelis W 11 olusculum B 12 fulgure (-rae A) Aa.c.m2I7 13 quem 83 uelut II fulgor ΑϐΦ cadente Aa.c.m2 cadentes W 14 meum saa.c. s respice 33 speciem g 15 respondeo D 16 non om.W ex fide D 17 et ego adimplebo (impl. g) DBg illudj add. incipit liber ad edibia 93 expl prefatio. incipit liber s ad eande responsio. XVII (omnia del. m2) B 18 interrogas (in mg-m2B) quomodo DB 19 derel. om.A et om.g 20 faciendo II 21 resp.] dicit A dom.] ihs ϐΦ 22 dicit—dixit] et subiunxit D ille fPB 23 fxcis na c.m2 )

474
non furtum, non falsum testimonium dices; honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum. et illo dicente: \'haec omnia feci\' \' dominus intulit: unum tibi deest. si uis esse perfectus, uade, uende omnia, quae habes, et da pauperibus et ueni, sequere me.

itaque et ego tibi domini nostri respondebo sermonibus: si uis esse perfecta et tollere crucem tuam et sequi dominum saluatorem et imitari Petrum dicentem: ecce nos omnia nostra dimisimus et secuti.sumus te, uade et uende omnia tua, quae habes, et da pauperibus et sequere saluatorem. non dixit:\' da filiis, da fratribus, da propin quis\' — quos etiam si haberes, iure his dominus praeferretur — sed \'da pauperibus\', immo da Christo, qui in pauperibus pascitur, qui, cum diues esset, pro nobis pauper factus est, qui loquitur in tricesimo nono psalmo: ego autem mendicus sum et pauper, dominus sollicitus est pro me.

statimque quadragesimi de eo exordium est: beatus, qui intellegit super egenum et pauperem. intellegentia opus est et post intellegentiam beatitudine, qui sit egenus et pauper, non utique ille, qui mendicitate et squalore coopertus est et tamen non recedit a uitiis, sed de quibus apostolus loquitur: tantum ut pauperum memores essemus, ob quorum refrigeria laborant Paulus et Barnabas in ecclesiis gentium, ut collectae fiant per primam sabbati, et hanc ipsam oblationem non per alios, sed per [*]( 9 *Marc. 10, 28; *Luc. 18, 28 10 cf. Matth. 19, 21 etc. 14 cf. II Cor. 8, 9 15 *Ps. 39, 18 17 Ps. 40, 2 21 Gal. 2, 10 23 cf. I Cor. 16, 1-2 ) [*]( 1 dices test. IID 2 patrem tuum A diligis Aa.c.w2is 3 illo] ipso B 4 perf. esse D 5 uade et uende g uende ex uade m2A 7 tibi] s.l. add. dico rn2B respondeo A 8 et tollere] tolle A sequere A 9 imitare Ap c.m2Πa.c.m2ϐΦ omn. n. dim.]dim. omn. D reliquimus omn. B lOalt.etom.A tua s.l.m2A,om.D 11 dum salu.-ZI 12 quos om.A si om.s eis D 13 praeferetur Aa.c m2ϐΦ perferretur D alt. da] de D 14 paup. pro nob. B 15 triges. A trigis. 23$ nono in mg. m2II 16 sum om.D et dom. AD 17 quadragisimi 58,Ø (ex quadragimo); add. psalmi ADB 19 pr. et] ut 71 intellegentia 58 intelle(i B)gentiae DB beatitudinem (m del.m2A) codd.; add. sciatur g quis AB quid (d s.l.) s 20 non] num s et squal.] et paupertate atqu e squal. D 21 tanto ut] et tanto s 22 pauperes A ob] ad D 23 laborabant D ecclesias D collectaD fiat D fierent g 24 prima sabbati D prima sabbata ex primi sabbati m2A )

475
se deferre festinant his, qui suas pro Christo amisere substantias, qui persecutiones passi sunt, qui dixerunt patri suo et matri, uxoribus et liberis: non nouimus uos.

hi lmpleuerunt uoluntatem dei et audierunt dicentem dominum saluatorem: mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt uoluntatem patris mei. et haec dicimus, non quo in pauperes Iudaeos siue gentiles et omnino, cuiuslibet gentis sint pauperes, prohibeamus faciendam elemosynam, sed quo Christianos et credentes pauperes incredulis praeferamus et inter ipsos Christianos sit multa diuersitas, utrum peccator an sanctus sit.