Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uerbum autem effusionis significat gratiae largitatem et id ipsum sonat, quod dominus repromisit: uos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies. in tantum enim sancto spiritu baptizati sunt, ut repleretur tota domus, ubi erant sedentes, et ignis spiritus sancti stationem in eis inueniret optatam linguasque diuideret et secundum Esaiam, qui inmunda labia habere se dixerat, purgaret labia eorum, ut euangelium Christi purius praedicarent.

et in Esaia quidem superliminare templi dicitur fuisse commotum et repleta omnis domus fumo, id est [*]( 1 cf. Rom. 15, 28 2 cf. I Cor. 14,18 5 *Act. 2, 1-4 15 *IoeI2, 28 et Act. 2,17 20Act.l,5 22 cf. Act. 2,2 24 cf. Esai. 6, 5-7 26 cf. Esai. 6, 4 ) [*]( 1 per s.l. s hyspan. B span. D hispaniam TIC quods.Z.99 2 multis] cunc- tisTID 4 spu$decima £ 5 que (e s.l.m2) D scripsit AIIDC que om.C 7 solus 0 8 aduenientes Ø.om.A 9 erat (P 10 disperdite s dispartitae g 11 et sedit A supra TlDCB 13 uariis AIIDC 15 iohel ex hel m2A ioel C diebus s.l.II 16 ds s omne D 18 uestrae] add. seniores uestri somnia somniabunt C 19 gratia B larg.] largitata est s 20 id om.TlDCB ipsud Aa.c.m2 21 in spir.$8$hos om.A 22 tanto A enim] autem D autem in 71 spir. sancto ATIDC 23 spu s 24 esaiam AII esayam B isaiam cet. 25 purgare TIDB 26 prius II esaia ATIB isaia cet. 27 repleta est TIDC )

496
errore et tenebris uerique ignorantia. in principio autem euangelii repletur spiritu ecclesia, ut gratia eius atque feruore omnium credentium peccata purgentur et igne spiritus sancti, quem dominus missurum esse se dixerat, praedicatura Christum lingua sanetur.

non ergo Iohannes Lucasque discordant, ut, quod ille prima resurrectionis die datum esse significat, hic die quinquagesimo uenisse describat, sed profectus apostolicus est, ut, qui primum remittendorum peccatorum gratiam acceperant, postea acciperent operationes uirtutum et cuncta donationum genera, quae ab apostolo descripta memorauimus, et — quod magis necessarium erat — diuersitatem linguarum uniuersarumque gentium, ut adnuntiaturi Christum nullo egerent interprete.

unde et in Lycaonia, cum audissent Paulum et Barnaban loqui linguis suis, deos in homines conuersos esse credebant. et re uera indumentum uirtutis spiritus sancti gratia est, quam possidentes iudicum tribunalia et regum purpuras non timebant. promiserat enim dominus, priusquam pateretur, et dixerat: cum autem tra dent uos, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini; dabitur enim uobis in illa hora, quid loquamini. non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis.

ego audacter et tota libertate pronuntio ex eo tempore, quo apostoli domino crediderunt, semper eos habuisse spiritum sanctum [*]( 9 cf. I Cor. 12, 4—11 12 cf. Act. 14, 10-12 17 Matth. 10, 19-20 ) [*]( 1 terrore IIDØ ignorantiae C 2 spiro sancto IJp c.fS feruore (eruo in ras.m2) B omnia ØB 3 purgarentur A et] ut s spu s missurus s 4 esse s.l.m2B praedicatura (alt. a in ras.m2) B praedicatur D xpm in ras. 7 litt. m2B ut a xpo (a exp. JT) IID sanetur (in mg.m21 sanaretur) A sanare- tur Πp.c.m2ϐΦ 5 quod om.ϐΦ primo C 6 est s significabat Bp.c.m2 quinq. die g quinquagesima IlDC discribat ϐΦ 7 prouectus Πpc.m2ϐ primo AllDC pecc. om.A 8 acciperant Aa.c.m 2ϐΦ postea ex postII acceperint D operationis 93$,Ba.c.m2 9 mirtutem 33 10 discrip(bϐ)ta ϐΦ add. ėsse B memoramus s commemorauimus TlDC quod om.A 11 diuersitate C,A (alt. e ex es) uniu. (que = et quidem)] uniuersarum Ap.r.C omnium g 12 egerunt s agerent C indigerent g interpretem (m exp.) A in om.A 13 licaonia ΑΠϐD—a B liconia C Pau). om.B barnabam AfPC 15 iudi- ciumD 16 purpura IID 19 dab.-]oq. om.D 20 qui] quid <PC alt. loqua- mini 1J lomini II 21 spu C 22 ego autem g et om.A 23 dum crediderant A )

497
nec potuisse signa facere absque spiritus sancti gratia, sed pro modulo atque mensura. unde saluator clamabat in templo dicens: qui sitit, ueniat ad me et bibat. qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem dixit de spiritu, quem accepturi erant credentes in eum.

etin eodem loco infert: nondum enim erat spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus, non quo non esset spiritus sanctus dicente domino saluatore: si autem ego in spiritu sancto eicio daemonia, sed, qui erat in domino, necdum totus in apostolis morabatur. quam ob rem deterrentur ad passionem eius et negant et Christum nescire se iurant.