Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

denique apostolus Paulus, qui de Hierusalem usque in Illyricum praedicauit et inde [*]( 6 *Ioh. 20, 21-23 14 *Ioh. 20, 23 19 Ps. 67, 12 20 cf. I Cor. 12, 9-10 24 cf. Eom. 15,19 ) [*]( 1 aud. inquit (d) IIDC,Bp.c.m2 4 hos] os CB,om.D dies om.s finem AD .5 surrexerat B dies B dominico ASQfiB 6 dixisset D 7 intulit se D tulisse Aa.c.m2 8 dixit ATIDC 9 spiro s.l.m2B 10 remittentur Ap.c.m2 quorum Aa.c.m25SB etquorumcetf. retenuer.ϐΦ 11 erunt] sunt ΠD primo- resurr. om.II prima g eius om.TlDC acciperunt Aa.c.m2 ϐΦ 12 gra D 14 domino ΠDC 15 remitt.—erunt] et reliqua TIDC remittuntur Aa.c.m2 I retenueritis 33$16 erunt] sunt B 17 baptizarent in A induerent AI uirtute ΠDCB; add. ex alto ϐ quiaJ.S3 19 sexagis. ϐΦ sept.] VII s.l.m2B I VIII s.l.D psalmus C 20 uirtutem multam D 21 operationes ϐΦ gratia ϐΦ 22 acceperent D-rant II ling. genera s tunc om.s cognoscetur II nosceretur g 23 qui] quia 0 24 in] ad TlDC,om.T> hyll(l D)ir. DΦ hil(l s.l.m2A)- lir. (h eras.A) AII ilir. B predicabit D I )

495
per Romam ad Hispanias ire festinat, gratias agit deo, quod cunctis apostolis magis linguis loquatur. qui enim multis gentibus adnuntiaturus erat, multarum linguarum acceperat gratiam. quae repromissio spiritus sancti die decimo post ascensionem saluatoris expleta est Luca referente, qui scribit: cumque conplerentur dies pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco et factus est repente de caelo sonus tamquam aduenientis spiritus uehementis et repleuit totam domum, ubi erant sedentes.

e t apparuerunt lllis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque super singulos eorum et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout spiritus sanctus dabat eloqui illis. tunc conpletum est illud, quod legitur in Iohel: et erit in nouissimis diebus, dicit dominus, effundam de spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii uestri et filiae uestrae et iuuenes uestri uisiones uidebunt.

uerbum autem effusionis significat gratiae largitatem et id ipsum sonat, quod dominus repromisit: uos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies. in tantum enim sancto spiritu baptizati sunt, ut repleretur tota domus, ubi erant sedentes, et ignis spiritus sancti stationem in eis inueniret optatam linguasque diuideret et secundum Esaiam, qui inmunda labia habere se dixerat, purgaret labia eorum, ut euangelium Christi purius praedicarent.