Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii gratiae sanitatum in uno spiritu, alii fides in eodem spiritu, alii operatio uirtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. omnia autem haec op-eratur unus atque idem spiritus diuidens unicuique, prout uult.

ergo dominus, qui post resurrectionem suam iuxta Lucae euangehum dixerat: ecce ego mittam promissionem patris mei in uos; uos autem sedete in ciuitate, quoadusque induamini uirtutem ex alto, et iuxta eundem in apostolorum Actibus praecepit eis, ab Hierosolymis ne discederent, sed expectarent [*]( 1 cf. Luc. 24,49 et Act. 1,4-8 4 *I Cor. 12,.4-11 19 *Luc. 24, 49 22 Act. 1,4-5 ) [*]( 1 in (sanctos add. s) apostolos TIDC,Bp.c.m2g ets.l.H miss.-dicit] se miss. repromittit g missurus s 2 se esse Πp.c.ϐΦ esse IIa.c.D,Ba.c.m2 3 spiritu G 4 in om.A<P corintios Πa.c.B—theos ϐD; add. epistu(o)la ΠDC, Bs.l.m2 diu. uero 58 5 uero-idem] autem spiro et diu. min. sunt idem in mg. sup. m2TI,om.DC uero] autem II et s.l.s ministrationum B; add. sunt II58,Bs.l.m2 6 oper.] add. sunt IIDC,Bs.l.m2 7 et idem] idem autem (autem s.l.m2B) UDCB 9 id quod exp.] utilitatem IIDG 10 per spiro s.l.m2II,om.DC 12 alii fid. in eod. sp., alii grato san. in uno sp. AB gratiae (=χαισματα) AØ gratia cet. 15 alii autem g serm.] linguarum s 16 haec autem omnia (oma D) TIDC 17 unic.] singulis LTDC 18 ergo s.l.m2B qui om.IID 19 ecce s.l.m2B,om.Aa<T> 21 quousque B uirtute TIC,Bp.r. 22 in s.l.ϐ,om.Φ Actibus] add. est locutus coda., sed del. est m2A et est loc.m2B precipit s ne ab ierosolimis B 23 hieru(o 77)so]imis (-:-ly-D) ΠβDΦ ierosolymis 0 ierusolimis B )

494
promissionem patris, quam audistis per os meum, quia Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies, rursum in fine euangelii secundum Iohannem eo die, quo resurrexerat, id est die dominica, clausis ianuis ad apostolos introisse narratur et dixisse eis secundo: pax uobis et intulisse: sicut misit me pater, et ego mitto uos. hoc cum dixisset, insufflauit et dicit eis: accipite spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, quorum retinueritis, retenta erunt.

primo igitur die resurrectionis eius acceperunt spiritus sancti gratiam, qua peccata dimitterent et baptizarent et filios dei facerent et spiritum adoptionis credentibus largirentur ipso saluatore dicente: quorum remiseritis peccata, remittentur eis et, quorum retinueritis, retenta erunt. die autem pentecostes eis amplius repromissum est, ut baptizarentur spiritu sancto et induerentur uirtutem, qua Christi euangelium cunctis gentibus praedicarent, iuxta illud, quod in sexagesimo septimo psalmo legimus: dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa, ut haberent operationem uirtutum et gratiam sanitatum et praedicaturi multis gentibus acciperent genera linguarum, ut iam tunc cognosceretur, qui apostolorum quibus deberent gentibus nuntiare.