Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quomodo custodiente militum turba Petrus et Iohannes libere ingressi sunt - sepulchrum nullo prohibente custodum ? — Hac uidelicet causa, quia uespere sabbati, quae lucescebat in prima sabbati, uenit Maria Magdalene et altera Maria uidere sepulchrum. et ecce terrae motus factus est magnus. angelus quoque domini descendit de caelo et accedens reuoluit lapidem et sedebat super eum; eratque aspectus eius sicut fulgur et uestimentum illius sicut nix. prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt uelut mortui.

qui igitur fuerant tanto timore perterriti, ut mortui putarentur, aut dimisisse sepulchrum et fugisse credendi sunt aut ita et corpore et animo obtorpuisse, ut non dicam uiros, sed nec mulierculas quidem sepulchrum intrare cupientes auderent prohibere. magnus enim timor eos exterruerat uidentes lapidem reuolutum et terrae motum factum non ex more solito, sed magnum, qui cuncta concuteret et euersionem terrae funditus minaretur, angelum [*]( 2 *Matth. 28, 9 5 *Matth. 28,10 8 cf. Ioh. 20, 3-10 10 *Matth. 28, 1-4. ) [*]( 1 nominata A exeuntesque B exeuntem g 2 pedes—ten. in mg. sup.A aud.] adorauerunt C habete AD auete IICB 3 et illae] at illae ϐΦ et illi II illaeque DC 4 eum om.A qui B tanto A proficerint AIIDB profecerunt g 5 primo Ap.c.m2B 6 et om.DC adnunciate B 7 galilea ϐΦ ibi (pr. i in ras.) II 9 hoc Ba.c.m2 10 quae-sabb. in mg. supSS,om.<I> lucescit AIl 11 primam JT33 magdalenę Πa.c.m2,ϐΦ—na ΠΒp.c.m2 13 quoque] enimIID 14 dom. om.A discendit A$a.c.,SS 15 eratque-18 cust.] etcetera usqueIIDC 16 fulgor Aa.c.m2%$18 perterriti g et facti sunt om.C 19 igitur qui/IDC tanto fuerant AB put. mortui C 20 alt. aut] ut C 21 pr. et om.A(PCB an. et corp. TID nec] ne A,58 (ex et) 22 audiert B 24 non (s.l.Ø) ex more non (exp. m2B)^aaB sed ex more non A . sed tam g 25 reuersionem B mineretur 11 )

488
quoque dei descendisse de caelo tam claro uultu, ut non lampadas et 1 humana lumen arte succensum, sed fulgur imitaretur caeli, quo inlustrantur omnia.

unde et in tenebris uidere potuerunt. itaque libere introeunt; uenerat enim Maria Magdalene, quae eis nuntiauerat lapidem reuolutum et corpus domini de monumento esse sublatum. angelum autem non putemus idcirco uenisse, ut aperiret sepulchrum domino resurgenti et reuolueret lapidem, sed, postquam dominus resurrexerit hora, qua ipse uoluerat et quae nulli mortalium cognita est, indicasse, quod factum est, et sepulchrum uacuum reuolutione lapidis et sui ostendisse praesentiam. quae omnia uidebantur splendente facie ipsius et horrorem tenebrarum fulgoris claritate uincente.

Quomodo Matheus scribit et Marcus, quod mandatum sit apostolis per mulieres, ut praecederent saluatorem in Galilaeam et ibi eum uiderent, Lucas autem et Iohannes in Hierusalem eum ab apostolis uisum esse commemorant? — Aliud est undecim se offerre discipulis, qui propter metum Iudaeorum absconditi erant, quando ad eos clausis ingressus est ianuis et putantibus, quod uideretur in spiritu, manus et latus obtulit clauis et lancea uulneratum, aliud, quando secundum Lucam praebuit se eis in multis ar gumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno dei et conuescens praecepit [*]( 12 cf. Matth. 28, 10. Marc. 16,7 14 cf. Luc. 24, 36. Ioh. 20,19 19 Act. 1, 3-4 ) [*]( 1 dei s.l.Πϐ,om.DΦCB discend. A.a.c.m2ϐΦ non ut TID lampas B lampadem IIDC et omTlD 2 humano ΙΙϐDΦ lumine ZlD,93p.c. succensam IID fulgor Πa.r.ϐΦ,A (—orem m2) quo om.A inlustrantur (tur exp.,s.l.m2 tis et tem [hoc eras.]) A 4 uenerat] uiderat g magdalenae IIa.c.m2%3—na IlBp.c.m2 7 resurgente sp.c. surgenti A et] ut IID 8 resurrexerit (-rat m2A) AlI-xit cet. qua] quia s uoluit (it in ras.m2B) IIDB et quae in ras.m2B 10 lapidis cognouerunt D praesentia C,Ba.c.m2 splendenti lla.c.mZ-tis D splendore C 11 faciei IIa.r.DC fulguris Dp.c. fulgorem A claritatis A uincentem (m exp. 33) TTSD fugante A 12 Matthaeus et Marc. scribant g quod ap. mand. sit 0 ap. mand. ç 13 apostoli B praec.uid.] irent in Galilaeam dominum reuisuri g galilae(e)a ADC et] ut IIa.e.m2D,B in ras. m2 14 eum ibi (ibi s.l.m2) II eum D Luc. autem] quem Luc. g in Hier. eum] Ierosolymis g 15 apost.] illis g commemorant (mo s.l.m2A) ATI -rent cet. perhibeant g 16 per D 17 ad-ianuis om.D 18 spiritu et (del.) S3 pr. et] ac A 19 lucan D 20 et om.s )

489
eis, ab Hierosolymis ne discederent. in altero enim 2 pro consolatione mentium uidebatur et uidebatur breui rursumque ex oculis tollebatur, in altero autem tanta familiaritas erat et perseuerantia, ut cum eis pariter uesceretur. unde et Paulus apostolus refert eum quingentis simul apparuisse discipulis et in Iohanne legimus, quod piscantibus apostolis in litore steterit et partem assi piscis fauumque comederit, quae uerae resurrectionis indicia sunt. in Hierusalem autem nihil horum fecisse narratur.

Quid significet, quod in euangelista Matheo scriptum est: . I e sus autem clamans uoce ee magna emisit spiritum. et uelum templi scissum est in dua s p artes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum, qui dormier ant, r esurr e xerunt et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uener unt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis.

— Et\' de hoc loco in isdem commentariis disseruimus. primumque dicendum, quod diuinae potentiae indicium sit ponere animam, quando uoluerit, et rursum accipere eam. denique centurio uidens eum dixisse ad patrem: in manus tuas commendo spiritum meum et statim sponte spiritum dimisisse commotus signi magnitudine ait: uere dei filius erat iste. uelum quoque templi scissum est in duas partes, ut conpleretur id, quod refert Iosephus praesides templi dixisse uirtutes: \'transeamus ex his [*]( 4 cf. I Cor. 15,6 5 cf. Ioh. 21,1-14 7 cf. Luc. 24,42-43 10 *Matth. 27, 50-53 21 Luc. 23,46 23 *Matth. 27,54 25 cf. Ioseph. Bell. Iud. VI 5, 3 ) [*]( 1 ne ab hierusolimis s hierosolimis II hierusolimis 93$iero(u s.l. m2)- solimis B enim] quidem II 2 consolationem D timentium A,FI$SBp.c.m2 et uid. del.fd,om.IlDB breuis A breuiter IIDCB sursumque II 3 tanta s.l.m2ϐ,om.Φ familiaritate Ila.c.DC 6 stetit B 7 comedere s comedit Aa.c.m2 8 autem s.l.ϐ,om.ΦΒ 13 pr. et s.l.m2II,om.D petra s alt. et s.l.m2II,om.D 15 surrexerunt IJDCB 17 alt. et om.C 18 de s l.m2Π,om.D hisdem ADΦC,IIa.r. Matthaei comm. g 19 pot. indo sit] sit pot. C 20 uidens] audiens Wdp.c.m2 22 spir. sponte dim. C sponte dim. spiro II,ϐΦa.c. signi] signa (-i m2) magna (del. m2) A 23 fil. dei 93B fi(del.)dei fil. s quoque s.l.ni2ll 24 ut ex et s illud TIDC iosepphus A (h m2) 58 ioseppus s )

490
sedibus\'. in euangelio autem, quod Hebraicis litteris scriptum est, legimus non uelum templi scissum, sed superliminare templi mirae magnitudinis conruisse.

terra, mquit, mota est — pendentem dominum suum ferre non sustinens — et petrae scissae sunt — ut indicarent duritiam Iudaeorum, qui praesentem dei filium intellegere noluerunt — et monumenta aperta sunt — in signum futurae resurrectionis — multaque sanctorum corpora exeuntia de sepulchris uenerunt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis.

sanctam ciuitatem Hierosolymam debemus accipere ad distinctionem omnium ciuitatum, quae tunc idolis seruiebant; in hac enim sola fuit templum et unius dei cultus et uera religio. et non omnibus apparuerunt, sed multis, qui resurgentem dominum susceperunt.

Dein iuxta άναγωγήν dicendum, quod mclamante lesu et emittente spiritum suum uelum templi scissum sit in duas partes a summo usque deorsum et omnia legis reuelata mysteria, ut, quae prius recondita tenebantur, uniuersis gentibus proderentur. in duas autem partes, in uetus et nouum instrumentum, et a summo usque deorsum, ab initio mundi, quando homo conditus est et reliqua, quae facta in medio sacra narrat historia, usque ad consummationem mundi.

et quaerendum, quod uelum templi scissum sit, exterius an interius; mihique uidetur in passione domini illud uelum esse conscissum, quod et in tabernaculo et in templo foris positum fuit et appellabatur exterius, quia nunc ex parte [*]( 3 Matth. 27, 51 4 Matth. 27, 51 6 Matth. 27, 52 7 *Matth. 27, 52—53 17 Matth. 27, 51 19 Matth. 27, 51 24 *I Cor. 13, 9-10 ) [*]( 1 est om.ϐΦ leg.om-D 2 pr. templi s.l.m2A templum C superliminari</> 4 suum om.%3$ scissi s 5 duritiem Da.c.m2 6 n u(ex n)oluerijnt D sunt apertas (s s.l.) s 7 que om.B& 10 hierusoli(y D)m. ϐDΦ iherosolim. 17 ierosolym. C ierusolim. B1 hierusalem A ihrlm B1 11 fueratJID 12 alt. et om.A relegio (re s.l.Φ) ϐΦ 13 resurgentemq; (q; eras.)B1 susciperunt S3$ susciperentA 14 dein—p. 4.91, 24 caelesti om.Bs deinde Φp.c.B1 dehincA ANArrorEN JID ANAroFIN 93 ANAFArEN A ANArOIIn s anagogen CB dic. est C 15 suum om.TIDC est CB 16 et in mg.m21I,om.D legis] add. sunt IIDG,Bs.l.m2 18 pr. et] et in A instr.] test(i eras.D)amentum AIIDO alt. et om.A 19 deorsum et (exp.) II 20 facta sunt g hyst.S3ist. B,om.Ø 21 consumat. DB quo Aa.c.m2 quot 33 quomodo IIDC 22 que om.ç 23 concissum B pro et om.AC tabernaculum Aa.c.m2 templum Aa.c.m2 24 foris om.ITD pos. fuat(a in ras. m2) B pos. fuerat g fuerat Pos. IID )

491
uidemus et ex parte cognoscimus; cum autem uenerit, quod perfectum est, tunc etiam uelum interius disrumpendum, ut omnia, quae nunc nobis abscondita sunt, domus dei sacramenta uideamus: quid significent duo cherubin, quid oraculum, quid uas aureum, in quo manna reconditum fuit. nunc enim per speculum uidemus in imagine et, cum historiae nobis uelum scissum sit, ut ingrediamur atrium dei, tamen secreta eius et uniuersa mysteria, quae in caelesti Hierusalem clausa retinentur, scire non possumus.

igitur in passione domini terra commota est iuxta illud, quod scriptum est in Aggeo: adhuc ego semel mouebo caelum et terram et ueniet desideratus cunctis gentibus, ut ab oriente et occidente ueniant et recumbant cum Abraham, Isaac et Iacob. et petrae scissae sunt: dura corda gentilium; siue petrae uniuersa uaticinia prophetarum, qui et ipsi a petra Christo cum apostolis petrae uocabulum susceperunt, ut, quicquid in eis duro legis uelamine . claudebatur, scissum pateret gentibus.

monumenta quoque, de quibus scriptum est: uos estis sepulchra extrinsecus dealbata, quae intus plena sunt ossibus mortuorum, ideo sunt aperta, ut egrederentur de his, qui prius in fidelitate mortui erant, et cum resurgente Christo atque uiuente uiuerent et ingrederentur caelestem Hierusalem et haberent municipatum nequaquam in terra, sed in caelo, morientesque cum terreno Adam resurgerent cum Adam caelesti.

porro secundum litteram nulli uiolentum [*]( 5cf. Hebr. 9,4 6 *I Cor. 13, 12 10 *Agg. 2, 7-8 12 cf. Matth. 8,11 13 Matth. 27, 51 15 cf. I Cor. 10, 4 18 *Matth. 23, 27 21 cf. Eph. 2, 5—6; Col. 2, 12-13 22 cf. Hebr. 12, 22 cf. *Phil. 3, 20 23 cf. I Cor. 15, 45-49 ) [*]( 2 etiam] et C 3 dirump. ϐΦC, Bp.c.m2; add. est A,II5ss.l. utj et iĮJ nobis om.%3$4 uideamus bis g significent duo s.l.m2II,om.D duo om.C cherubim Ap.c.m2 cerubim II 5 in] ul (eras.) in B 6 ae(e)nigmate TID enignimate C enigmate in imagine (in im. del.m2) B 7 cum s.l.m2Il hyst. 33 ut in ras.m2B et ΑϐΦ 8 hierusalem (iheru-II) caelestem (m eras.II) TlD 9 clausae ϐΦ 10 Aggaeo ς 11 ego (s.l.) sem. 33 ergo sem. A sem. et ego g 13 Abr. et ATI isahac B 14 sunt id est g gentium A 15 petra] add. hoc est B hoc est a TIDC 16 uocabulo A suscip. Aa.c.m2ϐΦ accep. g ut] et q, quidquid ϐΦC 17 de quibus quoque$quoque] quae (a exp.) A 20 ut] et iĮJ egred. caelestem hierusalem if> in infidel. Il,Bp.c.m2 fedel. Aa.c.m2 21 et ingr. cael. Hier. om/P 22 caeleste 58 23 morientes qui cum in terr. cJ) 24 caeleste Ap.c.m2 super cae(e)lesti cJ>B supercaelesti g nulli om.A )

492
esse uideatur mortuo saluatore appellari Hierusalem sanctam ciuitatem, cum usque ad destructionem eius semper apostoli templum ingressi sint et ob scandalum eorum, qui de Iudaeis crediderant, legis exercuerint caerimonias. in tantum autem amauit Hierusalem dominus, ut fleret eam et plangeret et pendens in cruce loqueretur: pater, ignosce eis; quod enim faciunt. nesciunt n t.

itaque impetrauit, quod petierat, multaque statim de Iudaeis milia crediderunt et usque ad quadragesimum secundum annum datum est tempus paenitentiae, post quos perseuerantibus illis in blasphemia egressi sunt duo ursi de siluis gentium Romanorum, Uespasianus et Titus, et blasphemantes pueros ascendentique uero Heliseo in domum dei — hoc enim interpretatur Bethel — uoce consona inludentes interfecerunt atque lacerauerunt et ex eo tempore Hierusalem non appellatur ciuitas sancta, sed et sanctitatem et pristinum nomen amittens spiritaliter uocatur Sodoma et Aegyptus, ut aedificetur pro ea noua ciuitas, quam fluminis impetus laetificat et de cuius medio egreditur fons, qui totius orbis amaritudinem mitigauit, ut miserabilis Israhel ruinas templi nudatis plangat lacertis et in Christum turba credentium noua cotidie uideat ecclesiae tecta consurgere et dicat Sion: angustus mihi locus est impleaturque illud, quod in Esaia scriptum est: et erit sepulchrum eius inclitum. i

Quomodo saluator secundum Iohannem insufflat spiritum 1 [*]( 5 cf. Luc. 19, 41 6 *Luc. 23, 34 10 cf. IV Reg. 2, 23-24 12 cf. Gen. 28, 19-22; Onom. s. 3, 18 etc. 15 cf. Apoc. 11, 8 16 Ps. 45, 5 20 *Esai. 49, 20 21 *Esai. 11, 10 23 cf. Ioh. 20, 22 ) [*]( 2 distr. 33 distinctionem ip 3 sint (int in ras.m2) B1 sunt DB2 s IIa.c.m2 ob] ab ip 4 lex s exercuere TIa.c.m2DC caerem. TIC am. Hier. dom.] abiit dns in hier. A hier. am. IIDC 6 illis g quid ip 7 impetraui D quid <5 quę D 8 ad] in <5 quadragis. ϐΦ 9 est ei tempus g estTT 10 blasphemiam malitiaa romanarum Πϐp.c.m2,C 11 ascendenti ΠD,Bp.r. ascendente C abscendentique B* 12 domum] templum TIDC dei om.ED betel B 13 et om.A non app. hier. IID 14 sed-Sod.] oma (eras.) et in mg.m2 sed-sod. II pr. et om.DC 15 ae(e A he B)dificaretur AB,5sp.c.m2 16 pro ea om.A ciu. noua g letificet B 17 et de cuius medio] e qua media D cuius s.l.m2TI qui om.s 18 ut] et ip Isr.] hierusale A ihlm D 19 xpm (m in ras.m2) B xpo C 20 est mihi loc. 77 21 inpleatur (que s.l.) II in om.s esaya B1 isaia ϐΦΒ2 et om.A 23 insufflauit g )

493
sanctum apostolis et secundum Lucam post ascensionem missurum esse se dicit ?– Huius quaestionis perfacilis solutio est, si docente apostolo Paulo spiritus sancti diuersas gratias nouerimus. scribit enim in prima ad Corinthios: diuisiones donorum sunt, idem uero spiritus; et diuisiones ministeriorum, idem autem dominus; et diuisiones operationum et idem deus, qui operatur omnia in omnibus. unicuique autem datur manifestatio spiritus ad id, quod expedit.

alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii gratiae sanitatum in uno spiritu, alii fides in eodem spiritu, alii operatio uirtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. omnia autem haec op-eratur unus atque idem spiritus diuidens unicuique, prout uult.

ergo dominus, qui post resurrectionem suam iuxta Lucae euangehum dixerat: ecce ego mittam promissionem patris mei in uos; uos autem sedete in ciuitate, quoadusque induamini uirtutem ex alto, et iuxta eundem in apostolorum Actibus praecepit eis, ab Hierosolymis ne discederent, sed expectarent [*]( 1 cf. Luc. 24,49 et Act. 1,4-8 4 *I Cor. 12,.4-11 19 *Luc. 24, 49 22 Act. 1,4-5 ) [*]( 1 in (sanctos add. s) apostolos TIDC,Bp.c.m2g ets.l.H miss.-dicit] se miss. repromittit g missurus s 2 se esse Πp.c.ϐΦ esse IIa.c.D,Ba.c.m2 3 spiritu G 4 in om.A<P corintios Πa.c.B—theos ϐD; add. epistu(o)la ΠDC, Bs.l.m2 diu. uero 58 5 uero-idem] autem spiro et diu. min. sunt idem in mg. sup. m2TI,om.DC uero] autem II et s.l.s ministrationum B; add. sunt II58,Bs.l.m2 6 oper.] add. sunt IIDC,Bs.l.m2 7 et idem] idem autem (autem s.l.m2B) UDCB 9 id quod exp.] utilitatem IIDG 10 per spiro s.l.m2II,om.DC 12 alii fid. in eod. sp., alii grato san. in uno sp. AB gratiae (=χαισματα) AØ gratia cet. 15 alii autem g serm.] linguarum s 16 haec autem omnia (oma D) TIDC 17 unic.] singulis LTDC 18 ergo s.l.m2B qui om.IID 19 ecce s.l.m2B,om.Aa<T> 21 quousque B uirtute TIC,Bp.r. 22 in s.l.ϐ,om.Φ Actibus] add. est locutus coda., sed del. est m2A et est loc.m2B precipit s ne ab ierosolimis B 23 hieru(o 77)so]imis (-:-ly-D) ΠβDΦ ierosolymis 0 ierusolimis B )

494
promissionem patris, quam audistis per os meum, quia Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies, rursum in fine euangelii secundum Iohannem eo die, quo resurrexerat, id est die dominica, clausis ianuis ad apostolos introisse narratur et dixisse eis secundo: pax uobis et intulisse: sicut misit me pater, et ego mitto uos. hoc cum dixisset, insufflauit et dicit eis: accipite spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, quorum retinueritis, retenta erunt.