Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quae autem fuit tanta consolatio et quae requies spiritui in praesentia Titi, quem quia non inuenit, ualefaciens eis profectus est in Macedoniam ? aliquotiens diximus apostolum Paulum uirum fuisse doctissimum et eruditum ad pedes Gamalihel, qui in apostolorum Actibus contionatur et dicit: \'et nunc quid habetis cum hominibus istis? si enim a deo est, stabit, si ex hominibus, destruetur\'. cumque haberet sanctarum scientiam scripturarum et sermonis diuersarumque linguarum gratiam possideret-unde ipse gloriatur in domino et dicit: gratias ago deo, quod omnium eorum magis linguis loquor —, diuinorum sensuum maiestatem digno non poterat Graeci eloquii explicare sermone.

habebat ergo Titum interpretem sicut et beatus Petrus Marcum, cuius euangelium Petro narrante et illo [*]( 15 cf. Act. 22, 3 16 cf. Act. 5, 38—39 19 cf. I Cor. 1, 31 etc. *I Cor. 14,18\' ) [*]( 1 narrat apls B2 corintiis B 2 agat deo grato II deo grato agat B1 grato agat deo B2 (deo s.Z.23) agat grato 581> ut] et D 3 troade llDØ throadae 33 4 praed. in asia £ 2 asia ex isaia$(seq. cum erasum) ap. esset hostium A hostium AB 5 hoc] id ΠΒΦ 6 deus] add. et B*s.l.m2,q spes ex sps CP,Bim2 nascentis eccłę fidei D 9 inuenirem p 10 reper. fs$ aud. ibi B2 ibi s.l.33 audiebam A degere] dicere ex digere m2A 11 qui] quae Afi quem B1a.c.m2B2 ill. uent. se esse II ill. uent. esse D uent. ill. (add. se esse s.l.) BS uent. esse ill. se g 13 quia non] quantum D inuenerit llD mached. 33-B1 14 uirum om.A 15 gamaliel A (ex gamiel m2) Π,B1a.c.m2B3 gamalielis Bp.c.m2 act. apost. B2 16 nunc quid] numquid B1 omnibus B2 17 ex] enim ex A distruetur 58 distruitur D sanct. scr. scient. fi2 scient. sanct. scr. g 18 quej qui ip 19 ipse om.A in dom. glor. DB2 20 eorum] uestmm 1783 ling. mag. IIDB1 magis om.A. lingua A 21 loquar B* maiestatem (alt. m exp.) A non pot. graeci el. digno D greco eloqui A 22 explicare om.A sermone B2 ergo] enim II )

508
scribente conpositum est. denique et duae epistulae, quae feruntur Petri, stilo inter se et caractere discrepant structuraque uerborum; ex quo intellegimus pro necessitate rerum diuersis eum usum interpretibus. ergo et Paulus apostolus contristatur, quia praedicationis suae in praesentiarum fistulam organumque, per quod Christo caneret, non inuenerat, perrexitque in Macedoniam-apparuerat enim ei uir Macedo dicens: transiens adiuua nos —, ut ibi inueniret Titum et uisitaret fratres uel persecutionibus probaretur.

hoc est enim, quod dicit: deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu — pro eo, quod est: \'triumphat de nobis\' siue \'triumphum suum agit per nos\' —, qui in alio loco dixerat: spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.

denique narrat in consequentibus: nam cum uenissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi. foris pugnae, intus timores. sed, qui consolatur humiles, consolatus est nos deus in aduentu Titi, non solum autem in aduentu eius, sed etiam in solacio.

ergo propterea ualefaciens Troianis siue Troadensibus profectus est Macedoniam, ut inueniret ibi Titum et haberet interpretationis euangeliique solacium, quem intellegimus non ibi repertum, sed post tribulationes et persecutiones apostoli superuenisse. prius ergo, quam ueniret Titus, multa perpessus agit gratias omnipotenti deo in Christo Iesu, quem gentibus praedicabat, [*]( 7 Act. 16, 9 9 II Cor. 2,14 12 I Cor. 4, 9 14 *II Cor. 7, 5—7 ) [*]( 2 charactere g 4 et om.II 6 que om.IlB2 machedoniam 23-B1; add. a papho D,Bl in mg.m2 7 machedo S3B1 inuenire s 8 persequut. 33 probarentur D est s.l.B,om.Φ 9 enim] autem D,om.B2 autem] hoc Ø,om.B1 gratia g 10 nos in in ras.m2B1 in nos B* Iesu] add. et odorem notitiae suae spargit in omni loco. triumphat nos g 12 dixerit s 13 huic mundo ATIffip.c. pr. et om.D alt. et s.Z.S3 den,-cons, in mg. sup.B,om.Φ 14 uenissem (m ex t m2) A mached. 83 B1 15 nulla ip 16 ome D passi sumus g 17 timoris D sed deus B* 18 nos deus om.$ deus om.Ba 19 autem s.l.fd aduentum A 20 consolatione g Troianis] troi(a s.l.)dis s 21 perfectus ip estin g mached. S3 Bl et] ut s haberent ip 22 que eras.II 24 qua D uenisset g repressus ip 25 omnipotente s,om. g )

509
quod dignum se elegerit, in quo egerit triumphum filii sui.

tnumphus dei est passio martyrum, pro Christi nomine cruoris effusio et inter tormenta laetitia. cum enim quis uiderit tanta perseuerantia stare martyres atque torqueri et in suis cruciatibus gloriari, odor notitiae dei disseminatur in gentes et subit tacita cogitatio, quod, nisi uerum esset euangelium, numquam sanguine defenderetur. neque enim delicata et diuitiis studens ac secura confessio est, sed in carceribus, in plagis, in persecutionibus, in fame et nuditate et siti. hic triumphus est dei apostolorumque uictoria.

sed poterat audiens respondere: \'quomodo ergo non omnes crediderunt?\' prius ergo, quam interroget, soluit avdvnocpOQav et iuxta morem suum, quicquid alius obicere potest, antequam obiciatur, edisserit. et est sensus: nominis Christi in omni loco bonus odor sumus deo et praedicationis nostrae longe lateque spirat flagrantia. sed quia homines suo arbitrio derelicti sunt - neque enim bonum necessitate faciunt, sed uoluntate, ut credentes coronam accipiant, increduli suppliciis mancipentur —, ideo odor noster, qui per se bonus est, uirtute eorum et uitio, qui suscipiunt siue non suscipiunt, in uitam transit aut mortem, ut, qui crediderint, salui fiant, qui non crediderint, pereant.

nec hoc mirandum de apostolo, cum etiam de domino legerimus: ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum et in signum, cui contradicetur, solisque radios tam munda loca excipiant quam inmunda et sic in floribus quomodo in stercore luceant nec tamen solis radii polluantur. sic et [*]( 21 *Luc. 2, 34 ) [*]( 1 eligeret A quo egerit om.D ageret BB aget AB1 sui] dei B1 2 passio passio (alt. passio s.l.m2B1) DB1 mart. et g pro s.Z.83,om.$ 3 et om.BS 5 in ex inter 83 6 subit] sub id A subbita B euang. esset A 7 sanguinem Aa,c.Ø delicta A 9 pr. et] in B alt. et] in A hie] ets dei est D dei om.S3<5 11 ergo s.l.m2II interroges DB interrogaretur g soluit s.Z.23 12 dvxlvJt. uariescript. in codd. ANOYIlOso et est sensus nominis i fquidquid 0 quid A aliisITSB aliud s 13 et est sensus nominis s.l.Φ (cf.ad l.12) 15fragl. Sap.c.m2 fragr. g 17 cor.] bona A incredulis s 18 ideo] do A et] uel A 19 siue non susc. om.D aut in(in s.l.I1)mortem All ut qui] aut non s 20 qui] add. uero D ne D 22 et in resurr. D mult.] add. in isrt s l.m2B 23 cui om. s contra dr B 24 radios] ratio A loca s.l.m2B accipiant D accipiunt (ac in ras.m2) B 25 lucent D,Bp.c.m2 luceat Ap.c. polluuntur ADB )

510
Christi bonus odor, qui numquam mutari potest nec suam naturam amittere, credentibus uita est, incredulis mors.