Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

mors autem non ista communis, qua cum bestiis morimur et iumentis, sed illa, de qua scriptum est: anima, quae peccauerit, ipsa moriet u r. ergo et uita non haec arbitranda est, qua spiramus et incedimus et huc illucque discurrimus, sed illa, de qua Dauid loquitur: credo uidere bona domini in terra uiuentium. deus enim uiuorum est et non mortuorum et uita nostra abscondita est cum Christo in deo; cum autem Christus apparuerit, uita nostra, tunc et nos cum illo apparebimus in gloria.

nec uobis. inquit, 0 Corinthii, parum esse uideatur, si nobis praedicantibus ueritatem alii credant, alii non credant, alii uera morte moriantur, alii uiuant ea uita, quae dicit: ego sum uita. nisi enim nos locuti essemus, nec incredulos mors nec credentes uita sequeretur, quia difficile dignus praeco uirtutum Christi inueniri potest, qui in adnuntiandis illis non suam, sed eius quaerat gloriam, quem praedicat.

in eo autem, quod negat non se esse sicut multos, qui uenditent uerbum dei, ostendit esse quam plurimos, qui quaestum putant esse pietatem et turpis lucri gratia omnia faciunt, qui deuorant domos uiduarum, se autem ex sinceritate quasi missum a deo et praesente eo, qui se miserit, omnia in Christo et pro Christo loqui, ut causa praedicationis dei triumphus Christi eiusque sit gloria. et notandum, quod mysterium trinitatis in huius capituli fine monstretur: ex deo enim — in spiritu sancto - coram deo — patre — in Christo loquimur.

ad conprobandum autem, quod de Troade [*]( 4 Ezech. 18, 4 7 Ps. 26,13 8 cf. Matth. 22, 32 etc. cf. Col. 3, 3-4 14 cf. Ioh. 11, 25 et 14,6 19 cf. I Tim. 6,5 20 Luc. 20,47 25 II Cor. 2,17 ) [*]( 1 xpi ex xps A 5 et AB,om.cet. haec non arb. est A arb. est non haec g qui s 6 dauit s.l.m2B 7 terra uiu.] regione uiuorum A 10 nostra] add. cum xpo in do s cum illo app.] app. cum ipso D 11 inquit om.AD corintii B-thi 7793D parum inquid (t s.l.m2) A 12 esse om.D si] s; B 13 non credo al. om.A alii uiu. ea] et illa A ea] et s qua IID 14 nos om.s 16 inuenire B a.c.Φ 17 sed eius s.l.B,om.Φ 18 quod] quo A se negat non llD negat se (add. non s.l.m2) B uendunt A 20 lucra Φ faciant s domus Dr[> 21 dno B 22 miserat II 23 causam A triumphus sit D 24 myst.] add. sit D finem D 25 pr. in s.l.m2B,om.A 26 loquitur A )

511
perrexit Macedoniam, de apostolorum Actibus ponam testimonium: cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem et uisio per noctem Paulo ostensa est. uir Macedo quidam erat stans et deprecans eum ac dicens: transiens in Macedoniam adiuua nos. quod cum uidisset, statim quaesiuimus proficisci in Macedoniam certi facti, quod uocasset nos deus euangelizare e i s.

Quid sit, quod scribit in epistula ad Thessalonicenses prima: ipse autem deus pacis sanctificet uos per omnia et integer spiritus uester et anima et corpus sine querella in aduentu domini nostri I esurr Christi s er uetur. — Famosa quaestio, sed breui sermone tractanda. supra dixerat: spiritum nolite extin g uere, quod si fuerit intellectum, statim sciemus, quis iste sit spiritus, qui cum anima et corpore in die aduentus domini conseruandus est.

quis enim possit credere, quod instar flammae, quae extincta desinit esse, quod fuerat, extinguatur spiritus sanctus et sustineat abolitionem sui, qui fuit quondam in Israhel, quando per Esaiam et Hieremiam et singulos prophetas dicere poterat: haec dicit dominus, et nunc in ecclesia per Agabum loquitur: haec dicit spiritus sanctus.

diuisiones autem donorum sunt, idem uero spiritus, et diuisiones ministeriorum sunt, [*]( 2 *Act. 16,8—10 11 *I Thess. 5,23 16 I Thess. 5,19 22 Esai. 22,15 etc. 23 Act. 21,11 *I Cor. 12,4—11 ) [*](1 perrexeritB mached. ΒΦ 2 pertransiset Φ mys. A mis. Ba.c.m2 mes. Π,Bp.c.m2 moes. ΒΦ mess.D) descendit s 3 troade W&D& nocte DØ 4 machedo >SB 5pr§cansJL ac] etII mached. BB6 uidissent 0 7 quaes.] que <5 perfecisci s mached. ΒΦΒ 8 quiaÀ deus om.Φ 10 in epistola scripitTTZ) scrip(b S3)tum est in epistu(o 33)la ΒΦ thesal. ATV&D tesal. B tesolonecensis s 12 pr. et] ut ç 13 animam s et om.<P quaerella 93 que(e Π)rela Ap.r.ΠΒ 14 nostri om.A 15 sed] sub 93a.c.D$sed subiT 16 extingere B 18 quis] qui s 19 quae] qui B extincte D 20 quodam D 21 esayam B isaiam ΒΦ pr. etom.B ieremiam B sing. proph.] prophetarum 22 ecclesiam D 23 loquitur] dr D 24autem om.g uero ex autem 93 25 mini strationum B sunt add.m2B,om. s )

512
idem autem dominus, et diuisiones operationum sunt et idem deus, qui operatur omnia in omnibus. unicuique autem datur manifestatio spiritus ad id, quod expedit. alii per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio uirtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum. omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis, prout uult.

de hoc spiritu, ne a se auferretur, rogabat Dauid dicens spiritum sanctum tuum ne auf eras a me. qui quando aufertur, non in substantia sui, sed ei, a quo aufertur, extinguitur. ego puto unum atque idem significare: spiritum nolite exiting uere et, quod in alio loco scribit: spiritu feruentes. in quo enim feruor spiritus multiplicata iniquitate et caritatis frigore non tepescit, in hoc spiritus nequaquam extinguitur.